← back to Collectanea overview

Collectanea 301–400

301 Hec raetia nihil traxerunt.

Hec raetia nihil traxerunt.

Αὕτη ἡ μύρινθος οὐδὲν ἔσπακεν, id est Retia nihil traxerunt. A piscatoribus translatum in eos, qui frustra quippiam captarunt.

→ corresponds to Adagia I ix 45 Hic funis nihil attraxit This line's caught nothing

302 Homo Euripus.

Homo Euripus.

Ἄνθρωπος Εὔριπος, id est Homo Euripus. In mutabiles inconstantesque dicitur, ab Euripi maris natura sumptum, quod incredibili impetu in singulos dies septies aestu mutato defluit totiensque refluit.

→ corresponds to Adagia I ix 62 Euripus homo Man's a Euripus

303 Rana Seriphia.

Rana Seriphia.

Plinius Naturalis hist. li. viii. ca. lviii. scripsit in Seripho cicadas etiam mutas esse. Hic Hermolaus pro cicada ranam reposuit addens Stephano auctore Graecis in prouerbio fuisse βάτραχος Σερίφιος, id est Rana Seriphia, in homines immodice taciturnos.

→ corresponds to Adagia I v 31 Rana Seriphia A Seriphian frog

304 Bos in lingua

Bos in lingua

Βοῦς ἐπὶ γλώσσης, id est Bos in lingua, in eos dici solitum, qui pecunia corrupti libere loqui non valent. Simile est illud, quod in Demosthenem dixit populus: Argentanginam patitur. Quod autem in priore prouerbio bos pro pecunia accipitur, inde est quod apud Athenienses numismata bouis figuram habebant.

→ corresponds to Adagia I vii 18 Bos in lingua An ox on the tongue

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac077

305 Bos Cyprius.

Bos Cyprius.

Βοῦς Κύπριος, id est Bos Cyprius, in sordidos victuque immundo homines dicitur. Nam auctore Pompeio in Cypro boues humano stercore pascuntur.

→ corresponds to Adagia I x 95 Bos Cyprius A Cyprus ox

306 Ranis propinas.

Ranis propinas.

Βατράχοις οἰνοχοεῖς, id est Ranis propinas, id est ministras iis, qui ipsi abundant. Quo prouerbio Hermolaus in quadam ad Picum epistola hunc in modum est vsus: Picus iste paruo pedi magnos calceos circumdedit. Quid enim tot rhetoricis? Aut quid omnino ranis propinat? imo Seriphiis addidi. Qua vna in oratione tria attigit adagia, primum de calceis pede maioribus, alterum de propinante ranis, tertium de Seriphiis ranis. Quamquam hic quidem et alia significatio subesse poterat, vt ideo Picum ranis dixerit propinasse, quod rhetoricis argumentis eos defenderit, qui rhetorica non delectantur, nempe ranae, quibus vinum non sapiat; tum et Seriphiae ranae, homines infantissimi, quos ab eloquentissimo patrono defendi non conueniebat.

→ corresponds to Adagia II iii 20 Ranis vinum praeministras You are offering wine to frogs

307 Acanthia cicada.

Acanthia cicada.

In Aeolia vrbs nomine Acanthon, circa quam cicadas mutas esse Stephanus est auctor. Inde prouerbium Ἀκάνθιος τέττιξ, id est Acanthia cicada, in homines nimium taciturnos.

→ corresponds to Adagia I v 14 Acanthia cicada The grasshopper of Acanthus

308 Ranae aquam: Cato pingue.

Ranae aquam: Cato pingue.

Quoties id ministratur, quo qui accipit delectatur maxime; ranae aquam, cato seu feli seuum datum dicimus.

→ corresponds to Adagia I iv 11 Mustelae sevum Suet for the weasel

309 Malis percutere.

Malis percutere.

Idem est quod muneribus corrumpere. A fabula Atalantae et Hippomanis sumptum, qui proiectis malis aureis virginem alioqui insuperabilem superauit.

→ corresponds to Adagia II iv 70 Malis ferire To pelt with apples

310 Noctua volavit

Noctua volavit

Vbi negocium felicius succedit, noctuam volasse dicimus. Nam noctua volans apud Athenienses victoriae erat augurium.

311 Annosam arborem transplantas

Annosam arborem transplantas

Γεράνδριον μεταφυτεύειν, id est Veterem arborem transplantare dicitur is, qui iam senem ad nouum vitae institutum vocat. Quod vulgo et hodie dicunt vetulum canem vix loris assuescere. Qua in re nos olim multum olei et impensae perdidimus.

→ corresponds to Adagia I iv 43 Annosam arborem transplantare To transplant an aged tree

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac078

312 Terrae onus

Terrae onus

Γῆς βάρος, id est Terrae onus. De hominibus nulli bonae rei vtilibus.

→ corresponds to Adagia I vii 31A Ab asino delapsus Fallen off the donkey

313 In sylvam ligna ferre.

In sylvam ligna ferre.

Est eos velle augere eo, quo maxime abundant. Horatius in Sermonibus: Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, quum somnia vera: 'In syluam non ligna feras'.

→ corresponds to Adagia I vii 57 In silvam ligna ferre To carry wood to the forest

314 Tertius Cato Sapientiam octavus.

Tertius Cato Sapientiam octavus.

Ironice in homines tetricos dicitur quique sibi vehementer videntur sapere. Iuuenalis: Tertius e coelo cecidit Cato. Nam duos Catones coelo demissos creditum est, vt bellum cum viciis gererent. Horatius: Haec me Stertinius sapientum octauus. Septem enim apud Graecos numerantur sapientes.

→ corresponds to Adagia I viii 89 Tertius Cato A third Cato

315 Sequnda meliora.

Sequnda meliora.

Α sacra facientibus translatum, qui sacrificium iterare consueuerunt, si quando prima hostia non litassent. Testis Cicero lib. De diuinatione secundo. Idem monemur hoc Graeco prouerbio quod euangelica parabola de amico, qui noctu amici pulsauit ostium ac tres panes improbe petens accepit.

→ corresponds to Adagia I iii 38 Posterioribus melioribus Better luck next time

316 Eadem pensaberis trutina.

Eadem pensaberis trutina.

Ea lege tecum agetur, qua tu cum aliis egeris. Horatius in Sermonibus: Hac lege in trutina ponetur eadem. Idem in Epistolis: Romani pensantur eadem / scriptores trutina. Similis huic euangelica metaphora: Eadem mensura, qua emetiemini, remetietur vobis. Vtraque translatio accommodatissima. Quin et Persius Horatium, vt solet, exprimens Examenque, inquit, improbum in ista / castiges trutina.

→ corresponds to Adagia I v 15 Eadem pensari trutina To be weighed on the same scales

317 Nil intra est oleam: nil extra est in nuce duri.

Nil intra est oleam: nil extra est in nuce duri.

Prouerbialis est versus apud Horatium in Epistolis in eos, qui manifesto falsa pro veris affirmant et confessa negant. Nam cum huiusmodi hominum genere non est dissertandum. Constat autem inter sanos et extra in nuce duri esse aliquid et intra oleam.

→ corresponds to Adagia I ix 73 Nil intra est oleam, nil extra est in duce duri Olive no kernel hath, nor nut no shell

318 Ire per extentum funem

Ire per extentum funem

Est rem perdifficilem factu facere. Parum liquet, vnde translatum, etiam si Acroni a funambulis sumptum videtur, qui per funem protensum inambulant. Horatius: Ille per extentum funem mihi posse videtur Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit.

→ corresponds to Adagia II v 3 Ire per extentum funem To walk the tightrope

319 Propria vinea cedere.

Propria vinea cedere.

Dicitur is, qui semetipsum suosque carpit ac lacerat. Horatius: Multa quidem nobis facimus mala multa poetae Vt vineta egomet caedam mea.

→ corresponds to Adagia I vi 84 Propria vineta caedere To cut down one's own vineyards

320 Zonam perdidit

Zonam perdidit

Castrense prouerbium in eos, qui nihil habent. A Graeca fabula tractum Acron admonet, Porphyrion a militum consuetudine, qui quicquid habent, in zona secum portant. Est autem apud Horatium in Epistolis: 'Ibit eo quo vis qui zonam perdidit', inquit.

321 Taurum tollet qui vitulum sustulerit

Taurum tollet qui vitulum sustulerit

Politianus in Miscellaneis: Hinc etiam puto natum prouerbium illud, vt dicatur posse taurum tollere qui vitulum sustulerit. Refertque ibidem Quartillae verba ex Petronio: Iunonem meam iratam habeam, si me vnquam meminerim virginem fuisse. Nam infans cum paribus inquinata sum et subinde prodeuntibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perueni. Ex quo sensus prouerbii liquet, videlicet maiora peccaturum maiorem, qui puer minoribus viciis assueuerit.

→ corresponds to Adagia I ii 51 Taurum tollet, qui vitulum sustulerit He may bear a bull that hath borne a calf

322 Narthecophori multi, bacchi vero pauci

Narthecophori multi, bacchi vero pauci

Apud Platonem legitur in Phedone, a Bacchanalium cerimoniis translatum, in quibus omnes quidem thyrsos, id est hastas viteas, Bacchi insigne gestabant, Bacchi tamen non omnes erant. Conuenit in eos, qui insigne virtutis ac eruditionis habent neque virtutem neque doctrinam habentes. Perinde ac si dicas 'Non omnis theologico pallio insignitus theologus neque omnes pilleati litteras sciunt neque omnes cucullati monachi sunt'.

→ corresponds to Adagia I vii 6 Multi thyrsigeri, pauci bacchi Many feel the wand, few feel the god

323 Iustitia iustior

Iustitia iustior

Δικαιότερος σταχάνης. Δίκης δικαιότερος. Vtrunque de iis dicitur, quos admodum iustos et aequos signiflcamus.

324 De pilo pendet

De pilo pendet

Ἐκ τριχὸς κρέμαται, id est Ex capillo pendet. De rebus vehementer du biis et periculosis. Quod verbi vel hodie vulgo nostrati in ore est.

→ corresponds to Adagia I ix 72 De pilo pendet. De filo pendet It hangs by a hair. It hangs by a thread

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac080

325 Lupi faucibus eripui

Lupi faucibus eripui

Ἐκ λύκου στόματος ἀφείλω. De iis, qui praeter spem rem propemodum amissam recipiunt. Veluti si nos pecuniam a praefecto littoris Douariensis recepissemus.

→ corresponds to Adagia I ix 69 Elephantum ex musca facis You make of a fly an elephant

326 Non capit murem Elephantes.

Non capit murem Elephantes.

Ἐλέφας μῦν οὐχ ἁλίσκει, id est Elephantus murem non capit, id est ii, qui magno sunt animo, res minutas negligunt.

→ corresponds to Adagia I ix 70 Elephantum non capit murem The elephant does not catch mice

327 Elephantem ex musca facis

Elephantem ex musca facis

Ἐλέφαντας ἐκ μυίας ποιεῖς, id est Elephantos ex muscis facis. Conuenit in eum, qui parua sermone amplificat. Simile est illud Paruo pedi calceos magnos circundare.

→ corresponds to Adagia I ix 69 Elephantum ex musca facis You make of a fly an elephant

328 De lapide emptus.

De lapide emptus.

In hominem obscurum vilissimumque dicitur. Nam emptitii serui infimae notae erant. Cicero: Praeter duos de lapide emptos, a praeconis lapide sumptum. Simillimum est Graeco illi Cum sale emptus.

→ corresponds to Adagia III i 67 De lapide emptus Bought off the block

329 In eadem es navi.

In eadem es navi.

Hoc est in communi periculo. Translatum ab his, qui eodem nauigio vehuntur, ad quos omne periculum communiter pertinet. Est apud Ciceronem in epistolis.

→ corresponds to Adagia II i 10 In eadem es navi You are in the same boat

330 Lari sacrificant proterviam fecit.

Lari sacrificant proterviam fecit.

De iis quoque dici potest, qui edaciores sunt conuiuae quique e conuiuio apposito nihil reliqui faciunt. Ex huiusmodi enim sacri genere nefas erat quicquam efferri. Simillimum huic est Catonis illud in quendam, qui patrimonium vniuersum absumpserat excepta domo vna, quae incendio conflagrauit. Hunc hominem Cato proteruiam fecisse dicebat, quod genus sacrificii est eiusmodi, vt reliquias igni absumi sit necesse.

→ corresponds to Adagia I ix 43 Lari sacrificant They sacrifice to the Lar

331 Delphinum cauda alligas.

Delphinum cauda alligas.

Graecum adagium in eos, qui teneri non queunt. Quod hodieque vulgo dicitur: Anguillam cauda tenes.

→ corresponds to Adagia I iv 93 Delphinum cauda ligas You are tying a dolphin by the tail

332 Invento Urso vestigia insequeris.

Invento Urso vestigia insequeris.

Α timidis venatoribus translatum in eos, qui praesente eo, quem debe ant vlcisci, alias nugas agunt. Simile est illud Platonis in Legibus de cane in lapidem iactum saeuiente eo qui iecit omisso.

→ corresponds to Adagia I x 34 Cum adsit ursus, vestigia quaeris Confronted with the bear you go looking for his tracks

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac081

333 Cocta numerabimus exta.

Cocta numerabimus exta.

Hoc Diomedes grammaticus pro prouerbii exemplo posuit eiusque hunc esse sensum scripsit: Ex euentu sciemus.

→ corresponds to Adagia I v 17 Cocta numerabimus exta We shall count the entrails when cooked

334 Nescis quid vesper serus vehat.

Nescis quid vesper serus vehat.

Ex Menippeis satyris M. Varronis liber est teste Gellio lepidissimus, cui titulus est Nescis quid serus vesper vehat; quem prouerbialem esse, sicuti sunt plerique alii, puto nemini dubium videri. Quo grauiter monemur, ne praesenti prosperitate elati, futuri curam abiiciamus.

→ corresponds to Adagia I vii 5 Nescis quid serus vesper vehat Who knows what evening in the end will bring?

335 Ad vivum.

Ad vivum

Id est ad cutem vsque. Ita loquimur nimis exactam rationem significantes, videlicet quum rem nimis acriter vrgemus. Thrasymachus apud Platonem Socratem sycophantam appellat, id est calumniatorem, quod orationem suam ad nimis arctam rationem exigat deprauans potius recte dicta quam incautius dicta in meliorem sensum trahens. Additque: Quare sequundum exactam rationem, quando et tu ad viuum resecas, nullus artifex peccat. Nec huic dissimile illud apud Ciceronem pro Cecinna: Nam caeteri, inquit, tum ad istam orationem decurrunt, quum se in causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et (vt dici solet) summo iure contenditur, solent eiusmodi iniquitati et boni et aequi nomen dignitatemque opponere. Est igitur summo iure contendere, leges ad viuum et nimis seueram rationem exigere, vnde et illud Summum ius summa malicia.

336 Norum convivia vel invocati accedunt

Norum convivia vel invocati accedunt

Graecum adagium apud Platonem in Conuiuio, vbi Socrates Aristodemum ad Agathonis conuiuium vna adducens 'Sequere me, inquit, 'vt prouerbium transgrediamur illud in hunc modum mutantes, quod ad bonorum hominum coenas boni homines etiam non inuitati proficiscuntur'.

337 Canis corio nunquam absterrebitur uncto

Canis corio nunquam absterrebitur uncto

In Horatianis est Sermonibus in eos, qui lucri cupiditate turpitudinem libenter admittunt.

338 Crescentem tumidis infla sermonibus utrem

Crescentem tumidis infla sermonibus utrem

In eadem est Satyra de iis, qui per assentationem et falsas laudes stultis animos erigunt.

339 Cristae surgunt

Cristae surgunt

In eos dicitur, qui sibi stulte placent seque ipsos mirantur. Ab auibus tractum. Iuuenalis: Quid apertius? Et tamen illi / surgebant cristae.

→ corresponds to Adagia I viii 69 Tollere cristas To lift one's crest

340 Subsidunt pennae

Subsidunt pennae

De iis dicitur, qui animos demittunt sibique placere desinunt. A pauonum consuetudine ductum. Iuuenalis: Vt tamen omnes / subsidantpennae.

→ corresponds to Adagia I x 17 Annosa vulpes haud capitur laqueo An old vixen is not caught in a trap

341 Gygis anulus.

Gygis anulus.

A Gyge illo, quem Glauco apud Platonem secundo De republica libro fingit, ductum prouerbium in eos, qui miris machinis et occultis dolis rem conficiunt.

→ corresponds to Adagia I i 96 Gygis anulus The ring of Gyges

342 A duce muliere ducitur mulier.

A duce muliere ducitur mulier.

Graecum adagium in meticulosos.

→ corresponds to Adagia II v 81 Mulier imperator et mulier miles A woman as commander-in-chief and women soldiers

343 Tam nudus quam ex matre.

Tam nudus quam ex matre.

Γυμνὸς ὡς ἐκ μητρός, Nudus vt ex matre. De vehementer egente dicitur.

→ corresponds to Adagia II viii 44 Nudus tanquam ex matre Naked as he came from his mother

344 Anus vulpes non capitur.

Anus vulpes non capitur.

In longo rerum vsu callidos Graeci dicebant aut in eos, qui muneribus corrumpi non possunt.

→ corresponds to Adagia I x 17 Annosa vulpes haud capitur laqueo An old vixen is not caught in a trap

345 Iovis cerebrum.

Iovis cerebrum.

In eos dicebatur, qui genialiter viuerent, propterea quod apud Persas lautae sumptuosaeque epulae Iouis cerebrum vocarentur.

→ corresponds to Adagia I vi 60 Jovis et regis cerebrum Jove's brain and the king's

346 Rusticanum oratorem ne contemnas.

Rusticanum oratorem ne contemnas.

Id est hominem quamuis inferiore fortuna ne despicias. Graecum et hoc.

→ corresponds to Adagia II vi 45 Rusticanum oratorem ne contempseris Do not despise a country speaker

347 In tenebris saltas.

In tenebris saltas.

Id est sine teste laboras.

→ corresponds to Adagia I ix 40 In tenebris saltare To dance in the dark

348 Sibi canere.

Sibi canere.

Est ad suam voluptatem, non aliorum iudicium quippiam facere. Hieronymus: Dignus qui sibi tantum canat et Musis. Et in Platonis Conuiuio tibicina sibi iubetur canere.

→ corresponds to Adagia III v 80 Sibi canere Singing your own song

349 Estate vestem deteris.

Estate vestem deteris.

In stulte profusos dictum, qui sine causa prodigunt atque ibi, vbi sumptu est opus, egent.

→ corresponds to Adagia I x 100 Aestate penulam deteris You wear out your greatcoat in summer

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac083

350 In trivio sinu.

In trivio sinu.

In perplexos conuenit et dubitantes, quid potissimum sit agendum.

→ corresponds to Adagia I ii 48 In trivio sum I am at the crossroads

351 Mercurius non doctus.

Mercurius non doctus.

Contumeliosum adagium in eos, qui experientia rerum, non eruditione sapiunt. Simile Horatianum illud de Ofello: Rusticus anormis sapiens crassaque Minerua Doctus.

→ corresponds to Adagia II x 10 Mercurius infans Mercury tongue-tied

352 Dormientis rete cepit.

Dormientis rete cepit.

A piscatoribus translatum, quibus et dormientibus retia pisces capiunt. Competit in eum, cui res stulte instituta bene tamen vertit cuiue citra operam boni quippiam obuenit.

→ corresponds to Adagia I v 82 Dormienti rete trahit The sleeper's net makes a catch

353 Cothurno instabilior.

Cothurno instabilior.

In hominem lubrica ancipitique fide dicitur. Nam cothurnus calciamenti genus est vtrilibet pedi conuenientis.

→ corresponds to Adagia I i 94 Cothurno versatilior As versatile as a buskin

354 In vino veritas

In vino veritas

Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια. Vinum enim cuiusque ingenium arguit. Alcibiades in Symposio Platonis: Quae vero sequuntur non prius audietis quam prouerbium illud recensuerim, vinum et cum pueritia et sine pueritia esse veridicum.

355 Ab asino lanam

Ab asino lanam

Simile est Plautino illi: E pumice aquam postulas. Neque enim est ab asino lana expectanda.

→ corresponds to Adagia I iv 79 Ab asino lanam Wool from a donkey

356 Spartano liberior

Spartano liberior

Spartani enim generoso minimeque seruili ingenio fuisse perhibentur.

→ corresponds to Adagia II viii 61 Generosior Sparta As spirited as Sparta

357 Ventus neque navigare sinit. neque manere.

Ventus neque navigare sinit. neque manere.

Eundem habet sensum cum Terentiano illo: Auribus lupum teneo.

→ corresponds to Adagia II v 21 Ventus neque manere sinit neque navigare This wind will let me neither stay nor sail

358 Iuppiter absque filiis.

Iuppiter absque filiis.

De inopinabilia incredibiliaque dicentibus. Simile est Horatiano illi: Nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

→ corresponds to Adagia I ix 74 Jupiter orbus Jupiter childless

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac084

359 Ollae amicitia.

Ollae amicitia.

De his dici solitum, qui ventris causa fiunt amici, quos mensae amicos sapiens quidam appellat.

→ corresponds to Adagia I v 23 Ollae amicitiae Cupboard love

360 Doliaris vita.

Doliaris vita.

Est vita frugalis minimeque ambitiosa. A Dyogenis dolio sumptum adagium.

→ corresponds to Adagia I viii 61 Vita doliaris Life in a tub

361 De gustu iudicare.

De gustu iudicare.

Ex leuicula re maiorum coniecturam facere.

→ corresponds to Adagia I ix 37 De gustu cognosco I know by the taste

362 Vel ter sex: vel tres taxilli.

Vel ter sex: vel tres taxilli.

Ἢ τρὶς ἓξ ἢ τρεῖς κύβοι, id est Vel ter sex vel tres taxilli. Ab iis dici solitum, qui extrema volunt experiri, vt aut omnia vincant aut amittant omnia. In ter sex talis summa victoria consistebat, in tribus nulla.

→ corresponds to Adagia II iii 66 Aut ter sex aut tres tesserae Either three times six dice, or three

363 Sylontis chlamys.

Sylontis chlamys.

De veste ambitiosa dicebatur. Syloson enim Dario priuato adhuc vestem quandam precio inaestimabili donarat. Cuius muneris memor creatus rex illum ab exilio restituit.

→ corresponds to Adagia I x 84 Sylosontis chlamys Syloson's cloak

364 Equus me portat: rex alit.

Equus me portat: rex alit.

Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει, id est Equus me portat, rex me alit. Graecum adagium: qui alieno sumptu molliter et magnifice viuunt. Quod a milite quodam Philippi regis natum ferunt, qui a matre monitus, vt missionem peteret, hunc in modum responderit. Idem Horatius Aristippo tribuit in Epistolis: Rectius hoc et Splendidius multo est, equus vt me portet, alat rex. Quo in loco Acron prouerbii eius admonet.

→ corresponds to Adagia I vii 20 Equus me portat, alit rex A horse to carry me, a king to feed me

365 Corcorus in lachanis Graculus inter musas. Anser inter olores.

Corcorus in lachanis Graculus inter musas. Anser inter olores.

Κόρκορος ἐν λαχάνοις, id est Corcorus inter olera. In eos dici solitum qui, quum infimae sint conditionis, maximis tamen aequari volunt. Est enim corcorus apud Plinium oleris genus vilissimum. Nec huic dissimile Graculus inter Musas et Vergilianum illud Anser inter olores.

→ corresponds to Adagia I vii 21 Etiam corchorus inter olera Blue pimpernel too is a vegetable

366 Aderit Temessaeus Genius.

Aderit Temessaeus Genius.

Refert Pausanias in Eliacis Temessae comitem conueniendum Vlyssis ob virginem constupratam occisum, atque ob id laruas eius, nisi placarentur quotannis oblata virgine, grassari solitas acperniciem adferre omni aetati ac sexui; isque genius eius loci creditus est. Hunc Euthymus pictes, id est pugil, Temessam reuersus compescuit virgine quam deuouerant liberata atque in matrimonium accepta. De eodem ita meminit Elianus: Euthymus, inquit, Locrus ex Italia pyctes inclytus et robore insigni fuit. Lapidem gestabat ingenti magnitudine, qui Locris ostenditur, et Temeseum heroa quod cuique per vim abstulerat reddere coegit, etiam cum foenore; vt inde natum sit adagium iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, affore Temesaeum genium, id est dependenda cum foenore quae praeter ius abstulerint.

→ corresponds to Adagia I i 88 Aderit Temessaeus genius The Temessaean spirit will be there

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac085

367 In lenticula unguentum.

In lenticula unguentum.

Apud A. Gellium li. xiii. ca. xxvii. deprauate legitur hoc adagium, puta τὸν ἐν τῇ φακῆ μῦθον, id quod hunc in modum emendat Hermolaus: τὸ ἐν τῇ φακῆ μύρον, id est In lenticula vnguentum. Est autem lenticula leguminis genus lenti persimile, sed diuersum. Dici conuenit in eos, qui rem per se rectam non apte neque in loco agunt. Sic enim Fronto apud Gellium: Videte tamen, inquit, ne existimetis semper atque in omni loco 'mortales multos' pro 'multis hominibus' esse dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satyra prouerbium τὸ ἐν τῇ φακῇ μύρον. Nisi forte lenticulam pro vasculo malimus accipere; vtrumque enim ea vox significat.

→ corresponds to Adagia I vii 23 In lente unguentum Perfume on the lentils

368 Inexplebile dolium

Inexplebile dolium

Vtrumque a Belidum puellarum supplicio tractum. Prius in auidos et rapaces dicitur, posterius in obliuiosos, quibus quicquid eruditionis infunditur protinus effluit. Ab eadem fabula ductum et illud, quod hodieque vulgo perseuerat: Cribro aquas haurire. Plato De republica li. secundo: Iniustos coeno quodam apud inferos obruunt et aquam cribro ferre cogunt.

369 Odi memorem compotorem

Odi memorem compotorem

Hanc sententiam quoniam epigrammaticus poeta Graecis verbis carmini inseruit, non dubitandum arbitror, quin fuerit prouerbialis. Inseruit eodem modo Pythagoricum illud Candide, κοινὰ φίλων sunt haec tua, Candide, πάντα. Et Iuuenalis Apollinis oraculum intertexuit: E celo descendit Γνῶθι, σεαυτόν. Martialis epigramma notissimum est in Procillum, qui inter pocula iussus postridie cenatum venire, venit serio, perinde ac si inter vina dicta pondus habere debeant. Id epigramma hoc versu clauditur: Μισῶ μνήμονα συμπότην, Procylle, id est Odi memorem compotorem, Procille.

→ corresponds to Adagia I vii 1 Odi memorem compotorem I hate a pot-companion with a good memory

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac086

370 Aenigma sphingis oedipo propositum

Aenigma sphingis oedipo propositum

Quis est, qui primum quatuor pedibus, mox duobus, demum tribus ingreditur? Homo. Is enim puer manibus quoque nititur, vt se erigat, deinde duobus pedibus se sustinet, donec decrepita aetas tertium pedem addat, id est bacillum.

371 Contra retiarium ferula

Contra retiarium ferula

Do. Calderinus prouerbium fuisse admonet in eos, qui inflrmo praesidio contra maxime instructum pugnarent. Quod si verum est, simile huic fuerit illud: Leonem festuca conaris occidere. Quanquam idem paulo post alio delabitur, gladiatores olim, si minus placuissent, ferula caesos eiici solitos. Martialis in Epistola verba haec sunt: Denique videas, an te delectet contra retiarium ferula, id est an id faciendum tibi putes, quod nemo non damnet, exibilet.

372 Patres nostri comederunt uvam acerbam

Patres nostri comederunt uvam acerbam

Est in propheticis litteris Hebraicum adagium huiusmodi: Patres nostri comederunt vuam acerbam et dentes nostri obstupuerunt. Quo licebit vti, quotiens significare volemus alium in noxia esse et alium poenas pendere. Expetitur enim nonnunquam supplicium non ab iis, qui nos laeserunt, sed iis, qui referire nequeant. Eandem habet sententiam, quod vulgo iactatur: 'Suculam plaerumque luere, si quid scropha mater peccauit'.

→ corresponds to Adagia III v 95 Scindere glaciem To break the ice

373 In expuentem recidit quod in coelum expuitur

In expuentem recidit quod in coelum expuitur

Graecis huiusmodi sententiam prouerbialem fuisse Franciscus Philelphus est auctor: In expuentis os recidere quicquid in coelum expuitur. Quo verbo monemur et festiuiter et grauiter, ne vel superis vel potentibus maledicamus. Huiusmodi enim voces per iugulum fere redire solent. Neque tutum est eos contumelia prouocare, qui possunt nutu perdere.

→ corresponds to Adagia I iv 92 In coelum iacularis You are shooting at heaven

374 Scindere glaciem.

Scindere glaciem.

Apud eundem est pro eo quod est in nondum tentata viam aperire. A nauiculariis translatum, quorum vnus aliquis caeteris audacior per glacie concretum amnem nauim primus agere consueuit.

→ corresponds to Adagia III v 95 Scindere glaciem To break the ice

375 Manum de tabula

Manum de tabula

Illud autem quod est in Ciceronis epistolis Heus tu, manum de tabula; magister adest citius quam putaramus prouerbiale fuisse dubitandum non est; verum quem habeat sensum aut vnde sit sumptum, parum liquet. Tametsi e scholis mihi quidem natum videtur, a pueris qui declamationem reddituri praeceptoris interuentum metuunt, ne tum scribentes adhuc opprimantur, quum iam debeant ad recitandum esse parati.

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac087

376 Nihili cotio est

Nihili cotio est

De iis, qui in posterum pollicentur, nihil autem donant in praesenti. Plautus: Vetus est 'nihili cotio est'. Quid autem sit cotio, Gellius exponit. Nam veteres peruulgate cotionem dixere arulatorem.

377 Transuersum unguem

Transuersum unguem

Legitur in epistolis Ciceronis etiam hoc Vrge igitur transuersum vnguem (quod aiunt) a salo; quod quidem parum a nobis legentibus intelligi non est mirum, quando ipse qui scripsit intelligi nisi ab vno noluit. Illud nemo nescit, quam minimum spacium digito prouerbialiter significari solere, vt apud Ciceronem in Verrem: Digitum non discedebant. Et in Aulularia Plautinus Euclio: Si tu hercle ex istoc loco Digitum transuersum aut vnguem latum excesseris. Qui sermo a fabris translatus videtur, quos opera sua digitis latis metiri notissimum est, vt iugerum mensores agros pedibus metiuntur.

→ corresponds to Adagia I v 6 Latum unguem, ac similes hyperbolae proverbiales A nail's breadth, and similar proverbial hyperbolae

378 Scyllam defugiens in charybdim incidi

Scyllam defugiens in charybdim incidi

Notissimum adagium, quo notatur eorum imprudentia, qui in vtranuis partem nimis sunt vehementes, sic aliud malum fugientes, vt in aliud grauius incidant; vt si quis metuens, ne prodigus habeatur, in sordidi hominis notam veniat. Horatius: Nam frustra vicium vitaueris illud, / si te alio prauum detorseris. Quadrat item in eos qui, dum hoc infortunium vitare student, in illud deuoluuntur. Translatum est prouerbium a nauigantibus qui, dum incautius scopulum defugiunt, in Charybdim abripiuntur. Est enim vtrunque marinum periculum, verum alterum ab altero diuersum. Quippe Scylla quoniam extat, nauim elidit; Charybdis immensa altitudine absorbet.

→ corresponds to Adagia I v 4 Evitata Charybdi in Scyllam indici Having escaped Charybdis I fell into Scylla

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac088

379 Iungere vulpes Mulgere hircos.

Iungere vulpes Mulgere hircos.

Quod est apud Vergilium in Tyrside: Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos, pastoribus in prouerbio olim fuisse videri potest; nam rus sapit, haud vrbem. Dici conuenit in eos, qui insanum quippiam ac vehementer absurdum moliuntur. Praecesserat enim: Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Moeui, quum vtrunque insanum sit, vel Bauium mirari vel Moeuio delectari. Tantundem item habet insaniae vel vulpes taurorum in morem aratro subiungere vel ex hirco lac velle exprimere.

→ corresponds to Adagia I iii 50 Iungere vulpes To yoke foxes

380 Caligare in sole.

Caligare in sole.

Apud Fabium legitur. Quadrat rectissime in eos, qui ingenii vicio in rebus clarissimis perinde vt in difficillimis caecutiunt, vt ii quibus Ciceronis oratio tenebricosa videri solet; qui ex auctoribus, vt quisque scripsit optime, ita intelligunt minime, et in libris tenebras esse causantur, quum ipsi in oculis tenebras secum ferant, vt nihil illis non obscurum esse possit. A caecis ductum est aut certe a noctuis aut denique a lusciosis, quorum oculis lumen ipsum solis pro tenebris est. Etenim quibus id vicii est, plus noctu quam luce vident.

→ corresponds to Adagia II v 77 Caligare in sole To blink in the sunlight

381 Balbus balbum rectius intelligit.

Balbus balbum rectius intelligit.

Hieronymus in epistola ad Domnionem huiusmodi dicterio monachi cuiusdam stultitiam tangit, haud scio festiuiusne an acrius: Et idcirco, inquit, se eruditum putat, quia Iouinianum solus intelligit. Est quippe prouerbium balbum melius balbi verba cognoscere. Iouiniani vero stilum portentosum atque obscurum idem Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus illius errorem coarguit. Id autem prouerbii ex ipsa natura sumptum fuisse nemo non videt. Competit in eos, qui indocte docti praeter indoctorum libros nihil intelligunt.

→ corresponds to Adagia I ix 77 Balbus balbum rectius intelligit One stammerer better understands another

382 Camelum saltare

Camelum saltare

Quoties quippiam vehementer absurde et inuita Minerua contraque decorum fieri significamus, dicimus camelum saltare, veluti si quis natura seuerus ac serius elegans ac festiuus haberi affectet. Est apud diuum Hieronymum: Risimus, inquit, in te iuxta vetus prouerbium camelum saltantem.

→ corresponds to Adagia II vii 66 Camelus saltat The camel dances

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac089

383 Ut canis e Nilo

Ut canis e Nilo

Hoc adagium ex eo apophthegmate natum apparet, cuius meminit Macrobius in primo Saturnalium, id est huiusmodi: Post fugam Mutinensem quaerentibus, quid ageret Anthonius, quidam familiaris eius respondit 'quod canis in Aegipto: bibit et fugit'. Nam in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos bibere et fugere. Eo hunc in modum vti licebit, vt si quem poeticam cursim et leuiter attigisse significemus, eum olim e poetis hausisse dicamus, sed ita vt canes e Nilo.

→ corresponds to Adagia I ix 80 Ut canis e Nilo Like a dog drinking out of the Nile

384 Herbam dare vel porrigere.

Herbam dare vel porrigere.

Pro eo quod est se victum et alterum victorem agnoscere passim apud auctores occurrit. Translatum est a consuetudine militari. Antiquitus enim summum erat victoriae argumentum, si victus victori herbam porrexisset, tanquam ipsa etiam terra atque altrice humo se cedere signiflcans.

→ corresponds to Adagia I ix 78 Herbam dare To proffer grass

385 Dare manus.

Dare manus.

Et hoc militare prouerbium est; nam qui se victori dedunt, vltro manus ad vincula offerunt. Horatius in Odis Iamiam efficaci do manus scientiae.

→ corresponds to Adagia I ix 79 Dare manus To put one's hand up

386 Hastam abiicere

Hastam abiicere

Apud Ciceronem est in oratione pro Murena, pro eo quod est causae diffidere et contentionem relinquere. In harenam descendere pro eo quod est certamen inire. Harena cedere pro eo quod est certamen relinquere. Vtrunque adagium notius est quam vt inculcari debeat; vtrunque a gladiatoribus acceptum.

387 In tua ipsius te harena supero

In tua ipsius te harena supero

Hoc est in tua ipsius arte ac studio. Veluti si medicus contra theologum de theologia disputans eum vinceret. Politianus: Et eos in ipsorum (quod dici solet) harena superabant.

388 Amor nullo magis emitur quam seipso

Amor nullo magis emitur quam seipso

Sententia est non minus lepida quam moralis. Seneca amatorium efficacissimum ostendens Vis, inquit, amari? Ama. Naso Vt ameris, amabilis esto.

→ corresponds to Adagia I vii 14 Si vultur est, cadaver exspecta If you're a vulture, wait for your carcase

389 In amore mutuum non reddere turpissimum est

In amore mutuum non reddere turpissimum est

Vt illa ab emptoribus, ita haec a creditoribus mutuata sententia: In amore mutuum non reddere turpissimum est. Nam in beneficiis quanquam saepe fit, vt mutuum reddere etiam qui velint non possint, tamen in amore nemo est, qui mutuum reddere non queat. Vtraque prouerbii nomine a doctissimis auctoribus citata sententia est.

→ corresponds to Adagia I vi 64 Cornicibus vivacior As long-lived as the crows

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac090

390 Si vultur es cadaver expecta

Si vultur es cadaver expecta

A Seneca positum est; dici solitum in testamentorum captatores, qui non aliter quam vultures aliorum morte saginantur. In eosdem est illud Martialis: Cuius vulturis hoc erit cadauer?

→ corresponds to Adagia I vii 14 Si vultur est, cadaver exspecta If you're a vulture, wait for your carcase

391 Ultra cornices vivax

Ultra cornices vivax

Ὑπὲρ τὰς κορώνας βεβιωκώς, hoc est Vltra cornices vixit. Adagium est in senem viuacem; Merula auctor. Est enim cornix auis admodum viuax, id est itidem vt ceruus. Vnde satyricus quidam viuacem senectam ceruinam appellauit. Martialis: Cornicibus omnibus superstes. Horatius: Parem Cornicis vetulae temporibus Licen. Est enim etc.

→ corresponds to Adagia I vi 64 Cornicibus vivacior As long-lived as the crows

392 Non omnibus dormio

Non omnibus dormio

Cicero epistolarum libro vii.: Olim 'non omnibus dormio'; sic ego, mi Galle, non omnibus seruio. Significat Cicero vetus illud fuisse Non omnibus dormio, hoc suum et nouum Non omnibus seruio. Prouerbium esse Non omnibus dormio Festus Pompeius docet; Merula translatum putat a maritis, qui vxores quaestus causa moechis prostituunt, qui somnum adsimulant, vt adultero concedant. Iuuenalis Doctus spectare lacunar, Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.

393 Et nos ferulae manum subduximus

Et nos ferulae manum subduximus

Apte ab his dicitur, qui se quoque praeceptoribus vsos et litteras didicisse significant. Iuuenalis: Et nos ergo manum ferulae subduximus. Hieronymus ad Domnionem: Et nos didicimus litteras et nos saepe manum ferulae subduximus. Quam sententiam prouerbialem fuisse vt credam, tum figura ipsa commoueor, tum quod Hieronymus ea tam subinde vtitur.

→ corresponds to Adagia II vi 64 Manum ferulae subduximus I have withdrawn my hand from the cane

394 Nullus comatus qui non idem cynoedus

Nullus comatus qui non idem cynoedus

Οὐδεὶς κομήτης ὅστις οὐ περαίνεται, hoc est Nullus comatus qui non idem cynoedus. Celebre Graecis fuisse prouerbium Synesius auctor est in eos, qui formae sunt studiosiores quam virum decet quique muliebri cultu delectantur.

→ corresponds to Adagia I v 10 Non tam ovum ovo simile As like as one egg to another

395 Nos nostrum onus, vos clitellas

Nos nostrum onus, vos clitellas

Pro adagio refert Fabius Institutionis lib. v. obscurius quidem aliquanto. Ex vetusto quopiam apologo natum videtur. Is qui Quintilianum emaculat, ascripsit eo significari prouerbio neutram partem absque onere abituram.

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac091

396 Ovum ovo simile et caetera

Ovum ovo simile et caetera

Perfectam similitudinem his fere modis prouerbialiter significamus: Non tam ouum ouo simile, quod est apud Fabium. Non tam lac lacti simile, Non tam aqua aquae similis, quae duo apud Plautum aliquoties inueniuntur. Eiusdem farinae prouerbii loco vsus est Politianus: Et omnino eiusdem (quod dici solet) farinae, hoc est eiusdem generis.

→ corresponds to Adagia I v 10 Non tam ovum ovo simile As like as one egg to another

397 Contemptus proverbia

Contemptus proverbia

Contemptum ac vilitatem hoc ferme pacto declarabimus: Flocci non facio, Nauci non facio; vtrumque apud Plautum est. Pili non facio. Catullus: Non faciunt pili cohortem. Cicero ad fratrem: Ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Huius non facio in Adelphis. Plautus: Vitam tuam viciosa nuce non emam. Haec vt praetereunda non putaui, ita admonuisse satis esse existimo. Plautus Homo trioboli pro nequissimo ac nullius precii dixit. Persius: Non tressis agaso. Idem: Et centum Graecos curto centusse licetur.

→ corresponds to Adagia I viii 4 Pili non facio I count it not worth a hair

398 Iterum ad eundem lapidem offendere.

Iterum ad eundem lapidem offendere.

Graecum est: Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν προσκρούειν λίθον. Apte translatum pro eo quod est: Bis eadem in re peccare. Primus enim error vel Graeco adagio imprudentiae condonari solet, iteratus veniam non meretur. Horatius eandem sententiam aliter extulit metaphora a cantore sumpta: Et citharedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem. Est igitur saepius eadem oberrare chorda culpam eandem iterum atque iterum admittere.

→ corresponds to Adagia I v 8 Iterum eundem ad lapidem offendere To stumble twice over the same stone

399 Penelopes telam retexere.

Penelopes telam retexere.

Apud Platonem legere memini pro eo quod est inanem operam sumere. Fertur enim Penelope procos hac conditione delusisse, vt tum se nupturam promitteret, vbi telam, quam tum texebat, absoluisset, itaque quod interdiu texuisset, id noctu solitam retexere. Potest item non absurde in eundem sensum accipi, vt is Penelopes telam dicatur retexere, qui nouare ac mutare quippiam conatur in opere optimo, in quo nihil nouari potest nisi in deterius. Veluti si quis rhetorices praecepta a veteribus absolutissime perscripta suo quodam more scribere denuo tentet.

→ corresponds to Adagia I iv 42 Penelopes telam retexere To unravel Penelope's web

400 Umbram suam metuere.

Umbram suam metuere.

Dicitur is, qui sine causa metuit et ibi pueriliter periculum timet, vbi nihil est periculi. Apud Platonem prouerbii loco refertur. Cicero ad fratrem de consulatu petendo: Alter vero quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem qua Catilina. Num maiore? Non, sed virtute. Quamobrem qui manium vmbram suam metuit, hunc negliges quidem etc.

→ corresponds to Adagia I i 37 Crassa Minerva. Pingui Minerva. With a stupid Minerva, a crass Minerva

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac092