1 SIMILES HABENT LABRA LACTUCAS
SIMILES HABENT LABRA LACTUCAS
Cicero in actionibus Crassum Licinium auctore Lucilio semel duntaxat in vita risisse scribit. Plinius Secundus libro septimo capitulo xix. Ferunt, inquit, Crassum auum Crassi in Parthis interempti nunquam risisse, ob id Agelastum, id est irrisibilem vocatum, sicuti nec flesse multos. Hieronymus contra Rufinum: Ego certe vt tibi homini seuerissimo risum moueam, vt imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita dicit risisse Lucilius. Fuit omnino hic Crassus multorum auctorum testimonio vir quidem neque indisertus neque improbus, verum nimium serius et amarulentus, pertinax in simultatibus exercendis, quem alii nunquam risisse ferunt, alii semel duntaxat. Et quid tandem id fuit vsque adeo ridiculum, vt homini tam seuero risum excutere potuerit? Nempe notissimum dicterium, quod a multis refertur authoribus: Similes habent labra lactucas, de asino carduos comedente. Est autem lactuca herba mollis ac tenera; aselli labris nihil scabrius ac petricosius. Hoc prouerbio vsus erit, vbi quid ineptum ineptis obtigisse significabimus, veluti si duro discipulo durus praeceptor contingat, improbo populo magistratus improbus, contumelioso actori contumeliosus patronus, rusticano ingenio rusticanae litterae, vxori morosae maritus morosus, et, vt semel finiam, quoties mala malis, digna dignis eueniunt, quae tamen ipsis optima videantur, ita vt asino cardui lactucae sunt.
→ corresponds to Adagia I x 71 Similes habent labra lactucas Like lips like lettuce
2 Risus Sardonicus
Risus Sardonicus
Cicero familiarium epistolarum libro vii. ad Fabium Gallum Videris enim, inquit, mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus γέλωτα Σαρδώνιον, id est risum Sardonium. Quo in loco commentatores sedulo quidem quae possunt adferunt, de herba Sardinia, quam si quis imprudens edisset, eum ridentis facie emori; tum de tarcotella animante, cuius morsum similem interitum sequi putant. Verum haec quam cum reliqua epistola cohaereant, ipsi viderint. Nos de risu vetustissima quaedam adagia a Graecis celebrata fuisse comperimus, veluti risus Ionicus in cynedos, risus Megaricus in eos qui intempestiue rident, et hoc, quo Cicero est vsus, risus Sardonius, quod olim in profusius solutiusque ridentes dicebatur. De quo dubitare desinet qui Platonis De republica librum primum legerit, vbi Socrates de Thrasymacho, homine fastoso et arroganti, Tunc ille, inquit, haec audiens valde Sardonice profuseque risit, et 'O Hercules', inquit, 'haec est solita Socratis ironia'. Ex his liquere puto, quid innuerit Cicero, nempe Caesare reuerso tectius minusque libere iocandum esse. Cum hoc interpretamento tota illa epistola vel ad amussim quadrat.
→ corresponds to Adagia III v 1 Risus Sardonius A sardonic laugh
3 Nihil graculo cum fidibus: nihil cum amaricino sui
Nihil graculo cum fidibus: nihil cum amaricino sui
Scite et venuste his duobus adagiis vsus est A. Gellius Noctium Atticarum extrema lucubratione in homines crassiore ingenio amusos et prophanos, qui politiores litteras elegantioremque doctrinam ridere possunt, intelligere non possunt, quos ea demum iuuant quae didicerunt sordida, muta, indocta. Id genus homines a suis commentariis, quibus nihil potest fieri tersius, huiusmodi dicterio tanquam fuste abigit. Vetus est inquit adagium: Nihil cum fidibus graculo, nihil cum amaricino sui. Est enim graculus auis garrula atque obstrepera, eoque procul a musicis ableganda; neque suillo rostro vnguentum conuenit, cui id demum bene olet, quod coenum olet.
→ corresponds to Adagia I iv 37 Nihil graculo cum fidibus A jackdaw has no business with a lute
4 Sanctvm dare canibvs, margaritas porcis
Sanctvm dare canibvs, margaritas porcis
In apostolicis litteris leguntur eodem sensu. Quod studium antiquitati fuisse video, ne philosophiae theologiaeque mysteria vulgo proderentur. Id Phoenicum et Aegyptiorum hieroclyphicae litterae, id Pythagorae aenigmata, id prophetarum paradigmata, id euangelicae parabolae clamitant. Nec alia mente fuit vel Paulus, qui inter perfectos duntaxat loquebatur sapientiam, vel huius discipulus Dionysius, qui Thimotheum adiurationibus obtestatur, ne hierarchiarum mysteria vulgo communicet. Plato Dionysio super nonnullis arcanis in philosophia rogatiunculis per enigmata respondet. Manet hodieque vulgo tritum adagium Ne suibus rosas obsperseris. Hieronymus: Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos mittendas nec dandum sanctum canibus. Simile illud ex apologo Aesopi: Gallus iaspidem repperit.
5 Manus manum fricat.
Manus manum fricat.
Apud Platonem in Axiocho citatur ex poeta quopiam Manus manum fricat, da aliquid et aliquid accipe, id est officium accipiens officium redde mutuum.
→ corresponds to Adagia I i 33 Manus manum fricat One hand rubs another
6 Dimidium plus toto.
Dimidium plus toto.
Inter conuiuiales rogatiunculas refertur et haec ab A. Gellio in Noctibus, quid sibi velit Hesiodium illud in libro cui titulus inditus Ἔργα καὶ Ἡμέραι, id est Opera et Dies: Νήπιοι οὐδ᾿ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός, id est ignorant stolidi quam toto dimidium plus. Aenigmaticum enim quiddam haec verba videntur habere. Citantur autem simulque explicantur a Platone libro tum De legibus tertio tum De republica quarto, ostenditque poetam prudentissimum amoena quadam obscuritate et ambage verborum mediocritatem commendasse, quam vltra citraque nequit consistere virtus. Nam quod totum, id iam medium praetergressum sit oportet; praestat igitur medium toto. Hec primum ab oraculo profecta sententia adeo in prouerbium abiit, vt a nullo philosopho, nullo poeta non fuerit celebrata; quin hodie quoque nemini non est in ore, omnibus rebus modum adhibendum.
→ corresponds to Adagia I ix 95 Dimidium plus toto The half is more than the whole
7 Mutuum muli scabunt.
Mutuum muli scabunt.
M. Varro plaerisque librorum suorum prouerbiales titulos indidit, e quibus hic vnus est: Mutuum muli scabunt. Quod adagium et apud Nonium citatur, et in Ausonianis Symmachique epistolis legitur. A mulis se vicissim ore fricantibus sumptum. Quadrat in eos, qui se mutua talione mirantur ac laudant. Quorum gloriosa commercia salsissime ridens Flaccus Frater inquit erat Romae consulti rhetor, vt alter Alterius sermone meros audiret honores, Gracchus vt hic illi foret, hic vt Mutius illi, pauloque post Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis? Quis, nisi Callimachus?
→ corresponds to Adagia I vii 96 Mutuum muli scabunt One mule scratches another
8 Senes mutuum fricant.
Senes mutuum fricant.
Non diuersum superiori sensum habet in balneis natum adagium hoc modo. Adrianus imperator veteranum quempiam seruuli poenuria se marmoribus affricantem conspicatus, eum et seruis et sumptibus donauit. Quod alii veterani feliciter cessisse videntes, coeperunt et ipsi complures sub oculis imperatoris sese marmoribus affricare, vt hoc modo principis benignitatem elicerent. At ille euocatis senibus iussit vt alius alium vicissim defricarent; ita pueris nihil opus esse. Qui iocus in vulgi fabulam cessit.
→ corresponds to Adagia I vii 98 Senes mutuum fricant Old men rub another
9 Iumenta quoniam manibus carent: alterius frictione indigent
Iumenta quoniam manibus carent: alterius frictione indigent
Scipionis Aemiliani apophthegma, in eos qui quum nihil pulchri facinoris gerant, opus habent qui magna de ipsis praedicent.
→ corresponds to Adagia I vii 98 Senes mutuum fricant Old men rub another
10 Lampada cursu tibi trado.
Lampada cursu tibi trado.
Ex antiquissimo ludorum ritu ductum. Eos Prometheus instituisse le- gitur hoc modo, vt currentes facem gestarent ardentem. Eam defatigatus cursu proximo tradebat; is item defessus alii, ac deinceps alius alii successione tradebant. Inde prouerbium Lampada cursu tradere, pro eo quod est defessum alteri integro suas partes tradere, veluti si quis lectione defatigatus, quod reliquum esset ab alio legi iuberet. M. Varro De re rustica: Non cursu tibi lampada trado. Cicero ad Herennium: Non enim, quemadmodum in palestra qui taedas ardentes accepit, celerior est in cursu continuo quam ille, qui tradidit, ita melior imperator nouus, qui accipit exercitum, quam ille, qui discedit, propterea quod defatigatus cursu integro facem, hic peritus imperator imperito exercitum tradit. Persius: Qui prior es, quur me in decursu lampada poscis?
→ corresponds to Adagia I ii 38 Cursu lampada trado I hand on the torch in the race
11 In eo ipso stas lapide: ubi preco predicat.
In eo ipso stas lapide: ubi preco predicat.
Ex multis auctoribus liquet in foro Romano lapidem fuisse editiorem, vnde praeco in auctionibus res venales denunciabat. Ad quam rem alludens Chrysalus seruus in Bachidibus Plautinis de sene, quem argento defraudabat, O stulte, nescis, inquit, nunc vendi te; Atqui in eo adstas lapide, vbi praeco praedicat. Significat igitur quempiam sui ipsius venditioni interesse.
12 Non eras in hoc albo.
Non eras in hoc albo.
Id est, non eras in hoc numero. Plinius in praefatione Historiae mundi: Quum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo, id est nondum eras in eorum numero, a quibus haec legenda putabam. Eodem adagio nimis scite vsus Politianus: Non recuso, quin sub censuram aleamque veniat, qualecunque hoc erit, de quo scribam, dum ne sint in hoc albo duae mihi maxime suspectae litterariae pestes, inscitia inuidiaque. Ab albo praetoris translatum, de quo Vlpianus Digestorum volumine secundo, libro quarto: Eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album et demonstret, quid dictaturus sit.
→ corresponds to Adagia I vii 34 Non eras in hoc albo You were not on this roster
13 Herculei labores
Herculei labores
Prouerbio dicuntur qui aliis quidem vtiles, auctori praeter inuidiam nihil adferunt.
→ corresponds to Adagia III i 1 Herculei labores The labours of Hercules
14 Nec omnia: nec passim: nec ab omnibus.
Nec omnia: nec passim: nec ab omnibus.
De verecundia in muneribus accipiendis modestiaque obseruanda elegans adagium extat in archetypis epistolae diui Seueri et Antonii imperatoris. Ea citatur ab Vlpiano in primo de officio proconsulis, eodemque titulo in Digestorum libro primo. Verba epistolae haec sunt: quantum, inquit, ad xenia pertinet, audi, quid sentiamus. Graecum prouerbium est οὔτε πάντα οὔτε πάντη οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec omnia nec passim nec ab omnibus. Nam inhumanum est a nemine accipere, sed passim vilissimum est et per omnia auarissimum. Hec illi quidem; at nostri iurisconsulti omnia contra faciunt, et omnia et passim et ab omnibus accipientes, atque hoc quoque parum; adde: omnia passim ab omnibus rapientes.
15 Lolio victitant
Lolio victitant
Aenigmatice in eos dicitur, qui caecutiunt, id est parum vident. Plautus in Milite: Mirum est lolio victitare te, tam vili tritico Quid iam? - Quia lusciosus. - Verbero, aedepol tu quidem Caecus, haud lusciosus. Nam lolio viciari oculos testatur Ouidius Fastorum libro primo: Et careant loliis oculos viciantibus agri.
→ corresponds to Adagia II i 29 Lolio victitant They live on darnel
16 Cornicum oculos configere
Cornicum oculos configere
In actionibus est M. Tullii, etiamsi mihi impraesentiarum locus non occurrit, pro eo quod est veterum inuenta, tanquam nihil illi viderint, repraehendere et emendare. Hieronymus Contra Rufinum Apologetico secundo: Nunc vero quum varietate regionum diuersa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas aut ex pluribus iudicare quid versum sit aut nouum opus in vetere opere condere, illudentibusque Iudeis cornicum (vt dicitur) oculos configere. Quae metaphora vnde aut qui in prouerbium venerit, fateor me nondum apud idoneos auctores exploratius quicquam legisse, nisi quod coniectura ducor, cornicum viuacitatem et concordiam huic adagio fecisse locum. Constat nimirum cornicem longissimae vitae esse auem, tum et concordiae symbolum; vt is videatur cornicum oculos velle configere, qui ea, quae antiquitas magno consensu approbauit, damnare ac rescindere conatur.
→ corresponds to Adagia I iii 75 Cornicum oculos configere To pierce crows' eyes
17 Fuimus Troes
Fuimus Troes
Plutarchus in eo libello cui titulus Quomodo laudare se quispiam citra inuidiam possit apud Lacedaemonios trifarium chorum celebrari solitum scribit, senum puerorum iuuenum. Et senum quidem haec erat cantio: ἄμμες ποτ᾿ ἦμεν ἄλκιμοι. νεανίαι, quo significabant fuisse quondam se robustos iuuenes. Puerorum vero haec erat cantilena: ἄμμες δέ γ᾿ ἐσόμεσθα πολλῶν κάρονες, ex quo futuros longe illis meliores se profitebantur. Iuuenes autem sic canebant: ἄμμες δ᾿ ἐσμέν, αἰ δὲ λῆς αὐγαξέω, indicantes se iam id esse quod vel illi fuissent vel hi futuros sperarent, eiusque rei paratos facere periculum. Inde prouerbialiter id fuisse dicebant quod perisse significabant, cuius generis tragicum est illud: Fuimus Troes, id est Iam nihil sumus, et Ciceronianum illud Nos quoque floruimus, atque eiusdem aliud de coniuratis supplicio affectis: Vixerunt. Ad idem facit Menedemus Terentianus, qui habuisse se filium dicit potius quam habere; et Plautinus leno miserrimum ait esse verbum 'habuisse'.
→ corresponds to Adagia I ix 50 Fuimus Troes We Trojans have ceased to be
18 Quondam fuerunt fortes Milesii
Quondam fuerunt fortes Milesii
Milesiorum mollicies et luxus vel adagio nobilitata est, de quibus est illud Aristophanis in comoedia cui nomen Pluto: Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι, Quondam fuerunt fortes viri Milesii, vt eos iam effoeminatos parumque viros intelligamus.
→ corresponds to Adagia I ix 49 Fuere qoundam strenui Milesii The Milesians were valiant in days of yore
19 Sexagenarios de ponte deiicere
Sexagenarios de ponte deiicere
Ex historia natum prouerbium. Olim in comitiis iuuenes per tumultum senes de pontibus Campi Martii, in quibus suffragia ferri consueuerunt, deturbarunt. Qua de re meminit Ouidius: Pars putat, vt iuuenes ferrent suffragia soli, Pontibus infirmos praecipitasse senes. Inde sexagenariis ferendi suffragii ius ademptum; Macrobius Satur. i.: Adimere vis doctis viris in verborum comitiis ius suffragandi, tanquam sexagenarios maiores de ponte deiicere.
→ corresponds to Adagia I v 37 Sexagenarios de ponte deicere To throw the sexagenarians off the bridge
20 Crambe bis posita mors
Crambe bis posita mors
Crambe brassicae herbae genus apud Plinium, quam Suidas in conuiuiis adhiberi solitam scribit, propterea quod ebrietatem arceat, verum recoctam adeo nauseam adferre, vt Graecis in fastidii prouerbium abierit; extare enim apud illos huiusmodi adagium: Δὶς κράμβη θάνατος, id est Crambe bis posita mors. Ad quod alludens Iuuenalis, dum declamationis eiusdem iterum atque iterum auditae taedium innuit, Occidit inquit miseros crambe repetita magistros.
→ corresponds to Adagia I v 38 Crambe bis posita mors Twice-served cabbage is dead
21 Ne Hercules quidem contra duos
Ne Hercules quidem contra duos
Hercules quondam, vbi sibi vni a compluribus insidias instrui sensisset, non contra pugnauit, sed fuga salutem quaesiuit. Inde Graeci prouerbium arripuerunt: Ne Hercules quidem contra duos, significantes neminem adeo viribus antecellere, vt vnus pluribus par esse possit, nec fortissimo quidem viro pudendum esse multitudini cedere.
→ corresponds to Adagia I v 39 Ne Hercules quidem adversus duos Not even Hercules can take on two
22 Estimare leonem ab unguibus et alia in eundem sensum
Estimare leonem ab unguibus et alia in eundem sensum
Ἐκ τῶν ὀνύχων τὸν λέοντα γινώσκειν, est ex vna quapiam et leuicula re totius coniecturam facere, ex paucis multa, ex paruis maxima coniicere, veluti si quis omne hominis ingenium et mentem ex verbo aliquo perpendat. Solent enim ii, qui leonem ipsum nunquam viderunt, ex vnguibus tamen ostensis, quantus sit, coniecturam facere. Neque dissimile huic De gustu summo iudicare, ἐκ γεύματος γινώσκειν, et De fimbria texturam, ἐκ τοῦ κρασπέδου τὸ ὕφασμα, De vultu Aethiopem, τὸν Αἰθίοπα ἐκ τῆς ὄψεως, De fructu arborem, ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον, De cauda vulpem cognoscere, κέρκος τῇ ἀλωπέκι μαρτυρεῖ. Haec omnia a Graecis adagiorum scriptoribus referuntur.
→ corresponds to Adagia I ix 34 Leonem ex unguibus aestimare To know a lion by his claws
23 Amussis alba
Amussis alba
Nullo delectu nulloque discrimine quid fieri significantes, alba amussi fieri dicimus. Est autem amussis filum, quo coementarii parietes exaequant. Id est in Gellianis lucubrationibus his verbis: Namque illi omnes et eorum maxime Graeci multa et varia lectitantes in quas res cunque inciderant alba (vt dicitur) linea sine cura discriminis solam copiam sectati conuertebant.
→ corresponds to Adagia I v 88 Amussis alba An unmarked rule
24 In albo lapide alba linea
In albo lapide alba linea
Eodem e fonte promanauit et illud apud Graecos percelebre adagium Λευκῷ λίθῳ λευκὴ στάθμη, id est In albo lapide alba linea. Ad hoc respexit Socrates in Charmide Platonico, dicens se erga formosos adolescentes perinde esse vt albam amussim in albo lapide, propterea quod neque discerneret satis inter formas et omnes ex aequo amaret. Eius inde verba subscripsimus: Apud me quidem, o amice, nulla perpendendi discernendique facultas. Profecto perinde sum erga honesta indole claros ac album filum in albo lapide; ferme nanque omnes eiusmodi homines mihi admodum placent. Potest dici et in eos, qui obscura obscuris, dubia dubiis exponunt.
→ corresponds to Adagia I v 88 Amussis alba An unmarked rule
25 Canis in balneo
Canis in balneo
Citatur pro Graeco vetustoque prouerbio a Rodolpho Agricola in epistola quadam. Quem ego virum totius Germaniae publico honore nomino, nominoque hoc libentius, quod puellus huius discipulo sum vsus praeceptore, nempe Alexandro Vuesphalo, vt huic filii pietatem, illi tanquam nepotis debeam charitatem. Verum ne Rodolphi nostri gloriam Germanus praeco faciam inuidiosam, Hermolai Barbari, quem nemo (vt opinor) negat inter Italos praeter summam morum innocentiam et eruditionis arcem tenuisse, epitaphium de eo subscribam: Inuida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum Agricolam, Phrysii spemque decusque soli. Scilicet hoc viuo meruit Germania laudis Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet. Is igitur Rodolphus in ea, quam dixi, epistola senatui Hantvuerpiensi summa et facundia et fide suadere conatur, vt ludo litterario praeficiant aliquem qui litteras didicerit, nec infanti physico aut theologo hoc muneris committant, qui, quum se quacumque de re dicere posse confidat, ipsum dicere, quid sit, ignoret. Quid enim, inquit, faciet theologus aut physicus in ludo litterario? Nempe, vt Graeci dicunt, id quod canis in balneo. In balneis nullus est canum vsus. Nec admodum dissimile illud: Musica in luctu, de ioco intempestiuo.
→ corresponds to Adagia I iv 39 Quid cani et balneo? What has a dog to do with a bath?
26 Intus canere
Intus canere
Est proprii commodi causa quippiam facere; cuiusmodi citharedi plerique nunc sunt magistratus. Prouerbium quidem a statua quadam citharedi sumptum hoc habitu, vt cithara in leuam translata fidibus introrsum versis non aliis, sed sibi canere videretur. Nam qui populo canunt, chordas auditoribus ostendunt, non sibi. Meminit et de statua et de prouerbio M. Tullius in Verrem actione tertia: Atque etiam Aspendium citharistam, de quo saepe audistis, id quod est Graecis in prouerbio, quem omnia intus canere dicebant, sustulit et in intimis aedibus suis posuit, vt etiam illum ipsum artificio suo superasse videatur. Salse profecto Verris rapacitatem tetigit Cicero, qui intus canentem in intimis aedibus collocarit, vt citharedus ille quidem intus cecinerit, at Verres intime. Nec minus apte eodem est vsus prouerbio in Rullum contra legem agrariam: Atque hoc carmen, inquit, hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. Ostendit enim in ea oratione Cicero eam legem, tametsi popularis videretur, haud tamen populi, sed decemuirum vtilitati repertam.
27 Spartum rodentes
Spartum rodentes
Σχοινοτρῶγες, id est Spartum rodentes, prouerbii vice dicebatur, vt Varroni placet, in ignauos, sumptum a pictura Socratis, cuius opera recensens Plinius li. ter. ca. v. Et piger, inquit, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus arrodit. De eodem sensit Propertius his versibus: Dignior obliquo, funem qui torqueat, Ocno Aeternusque tuam pascat, aselle, famem. Fertur autem idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto Thasio dicatum. Quo quidem negant desidem et ignauum significatum, imo laboriosum et industrium potius, sed cui vxor sit prodiga, eoque Pausanias ait non marem asellum, sed foeminam in pictura fuisse. Idem argumentum marmore celatum Romae duobus visitari locis, in Capitolio et in hortis Vaticanis, Her molaus est testis. Ocnos igitur onos, id est pigros asinos, recte appellaueris, qui non ipsi modo nullam bonam frugem adferunt, verum etiam aliorum labores corrumpunt. Hieronymus exempli causa spartum torsit; at ii, qui eius opera deprauarunt, Ocni fuerunt. Quo nomine bona pars eorum, qui litteras profitentur, sunt digni. At hoc interim mirum, quur Plinius eum pigrum appellari scripserit, qui spartum torqueret, et non asellum arrodentem. De eodem Ocno Pausanias in Ionia huiusmodi prouerbium increbuisse scribit: Συνάγει Ὄκνου τὴν θώμιγγα, id est Contorquet Ocni funiculum.
→ corresponds to Adagia I iv 83 Contorquet piger funiculum The sluggard twists the rope
28 Inter sacrum sum et saxum
Inter sacrum sum et saxum
Quod adagium de perplexis et ad extremum periculum redactis inde forte defluxit, quod olim patres patrati saxo victimam feriebant, quo foedere nihil habebatur sanctius inuiolatiusque. Sic enim apud Plautum Tindarus, vnus e duobus captiuis iam depraehensis: Nunc ego omnino occidi Nunc ergo inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
→ corresponds to Adagia I i 15 Inter sacrum et saxum Between the shrine and the stone
29 Asimus stramina mavult quam aurum
Asimus stramina mavult quam aurum
Heracliti apophthegma in prouerbium cessit: Ὄνον σύρματα ἀνελέσθαι μᾶλλον ἢ χρυσόν, id est Asinos magis stramina optare quam aurum. In stolidos, quibus pessima pro optimis placent.
→ corresponds to Adagia IV viii 38 Asinus stramenta mavult quam aurum The ass prefers straw to gold
30 Asinus inter simias
Asinus inter simias
Menander in comoedia, cui Plotium titulus, maritum de vxoris iniuria querentem inducit his verbis: Tum me cunctis notum sic faceret vxor hera, meoque denotaretur in vultu asinus inter simias fierem (vti aiunt), id est vt omnes me ludibrio haberent. Constat simiam esse animalium omnium petulantissimam, vt leonem etiam audeat per contumeliam exagitare natibus illius insidens. Idem hodie vulgo dicunt simili metaphora: Noctua inter cornices.
→ corresponds to Adagia I v 41 Asinus inter simias A donkey among apes
31 Dies omnia revelat
Dies omnia revelat
Tertullianus in Apologetico contra ethnicos: Bene autem, inquit, quod omnia tempus reuelat testibus etiam vestris prouerbiis atque sententiis. Ex quibus Tertulliani verbis colligere licet, Sophocleos illos senarios in prouerbium olim transisse, quos Aulus Gellius in Noctibus refert: Ὅποσσα ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ᾿ ὁρῶν Καὶ πάντ᾿ ἀκούων πάντα ἀνακαλύψει χρόνος, id est Hic nihil occulta, quando cuncta contuens Et cuncta audiens omnia reuelabit dies. Addit Gellius a poeta peruetusto, cuius nomen sibi non occurrerit, scriptum Veritatem Temporis esse filiam, propterea quod verum nunquam perpetuo latet; aliquando erumpit, vel tempore eruente.
→ corresponds to Adagia II iv 17 Tempus omnia revelat Time reveals all things
32 Quam quisque norit artem: in hac se excerceat
Quam quisque norit artem: in hac se excerceat
Hanc sententiam Graecis in prouerbio fuisse vel Cicero ipse restis est in Tusculanarum disputationum primo libro. Eius haec sunt verba: Sed hic quidem quamuis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo prouerbio Graecorum praecipitur: Quam quisque norit artem, in hac se exerceat. Simillimum est illi, quod alio loco posuimus: Ne sutor vltra crepidam.
→ corresponds to Adagia II ii 82 Quam quisque norit artem, in hac se exerceat Each man had best employ what skill he has
33 Aurum lapide: auro mens honinum exploratur
Aurum lapide: auro mens honinum exploratur
Inter multas Chilonis Lacedaemonii sententias haec potissimum eruditos delectauit: Cote quidem et indice (sic enim is lapis latine dicitur) aurum examinari, verumne sit an adulterinum, verum auro dignosci homines, bonine sint an contra. Quae sententia potest et hunc in modum efferri: 'Cote aurum explorant homines, at ipsi homines auro explorantur'.
→ corresponds to Adagia II iv 51 Quod index auro, id aurum homini What the touchstone is to gold, gold is to men
34 Ne Momus quidem hec carpat
Ne Momus quidem hec carpat
De re vehementer absoluta atque irrepraehensibili. Plato in libris De re publica philosophiae studium ne a Momo quidem carpi posse dicit. Erat autem Momus repraehensionis deus, qui Veneris sandalium repraehendit, postquam in ipsa Venere nihil inueniret, quod repraehenderet.
→ corresponds to Adagia I v 74 Momo satisfacere, et similia To satisfy Momus, and the like
35 Diomedaea necessitas
Diomedaea necessitas
Plato De re publica libro sexto: Diomedaea (vt aiunt) necessitate cogetur ea facere, quae isti probauerunt. Significat autem necessitatem ineuitabilem.
→ corresponds to Adagia I ix 4 Diomeda necessitas To have Diomede on your track
36 Sutorium atramentum
Sutorium atramentum
Cicero ad Paetum libro epistolarum nono: Iam pater eius accusatus est a Μ. Antonio, sutorio atramento absolutus putatur. Subesse prouerbium videtur, verum obscurius. Significat absolutum esse reum iudicum corruptela, non sine infamia tamen. Est enim eiusmodi atramentum sutorium, vt neque magnopere atram notam imprimat neque nullam tamen illinet maculam.
→ corresponds to Adagia III v 74 Sutorium atramentum Cobbler's blacking
37 Fucum facere
Fucum facere
Est dolosa imagine fallere. Terentius: Fucus factus mulieri. Cicero ad Quintum fratrem: Si eum, qui tibi promiserit, fucum (vt dicitur) facere velle sen- seris, vt te id audisse et scire dissimules. Vnde fucos pro simulatione accipimus, et offucias pro obscuratione rei.
→ corresponds to Adagia I v 52 Fucum facere To play a trick
38 Calculum reducere Apponere calculum
Calculum reducere Apponere calculum
Mirum ni prouerbialis est metaphora, qua Cicero vsus est in Hortensio, Nonio teste: Itaque tibi concedo quod in duodecim scrupis olim, vt calculum reducas, si te alicuius dati poeniteat. Translatum apparet aut a ratiocinantibus aut certe a latrunculario lusu. Est igitur 'calculum reducere' reuocare, si quid imprudentius concesseris, mutareque factum, cuius te poeniteat. Id propemodum exponens Politianus Quoniam, inquit, moti semel poeniteret, concedi sibi postularet, vt calculum reduceret. Prouerbii simillimum est et hoc: Apponere calculum, pro eo quod accessionem adiungere, a ratiocinantibus deductum, vt 'Etsi iam olim amas plurimum, tamen et hunc calculum ex mea commendatione velim accedere'. Et albus calculus pro studio et fauore apud Plinium Cecilium.
→ corresponds to Adagia I v 55 Calculum reducere To take back a move (or counter)
39 Qui digito scalpunt uno caput
Qui digito scalpunt uno caput
Prouerbialis est versiculus primum a Caluo poeta in Pompeium scriptus, deinde in omnes parum viros translatus. Extat autem apud Iuuenalem.
→ corresponds to Adagia I viii 34 Unico digitulo scalpit caput He scratches his head with a single finger
40 Manibus pedibusque niti.
Manibus pedibusque niti.
Prouerbium est comicum, quo vehemens admodum conatus significatur, vt per manus industriam efficiendi, per pedes celeritatem intelligamus. Dauus in Andria Terentius: Ego hoc, Pamphile, tibi pro seruitio debeo, Conari manibus pedibusque. Et 'neruos intendere' ad eundem sensum pertinet. Cicero ad Quintum fratrem: Sic contende omnibus neruis et facultatibus. Item quando perpetuam assiduitatem intelligi volumus, dicimus noctes diesque nos quippiam facere.
→ corresponds to Adagia I iv 15 Manibus pedibusque With hands and feet
41 Remis ac velis.
Remis ac velis.
Festinationis cuiusdam myrificae significationem habent haec adagia. Plautus in Asinaria: Remigio veloque quantum poteris festina et fuge, id est quam ocissime. Et 'alatis pedibus' fugere in vulgari sermone est, et Volare' pro festinanter ire. Inuenitur et hoc: Velis equisque, pro quam ocyssime.
→ corresponds to Adagia I iv 18 Remis velisque With oars and sails
42 Vertere Vela.
Vertere Vela.
Pro eo quod est in diuersum mutare sententiam atque institutum. A nauigatione sumpta metaphora. Plautus in Epidico: Vtcunque in alto ventus est, Epidice, ex imo velum vertitur. Quam sententiam Terentius omissa figura extulit his verbis in Hecyra, eamque Donatus catholicam esse monet: Profecto hoc sic est, vt puto: Omnibus nobis vt res dant sese, ita magni atque humiles sumus.
→ corresponds to Adagia I ix 60 Vertere vela. Funem reducere To turn one's sails about. To pull in the rope
43 Terrae filius: Caeli filius.
Terrae filius: Caeli filius.
Veteri prouerbio homines obscuro ignobilique genere prognati terrae filii nominabantur, propterea quod terra sit communis omnium rerum parens; qui si sibi virtute sua nobilitatem peperissent, noui homines dicebantur. Persius: Praesto est mihi Manius haeres, Progenies terrae. Quaere ex me, quis mihi quartus Sit pater. Haud prompte, dicam tamen; adde etiam vnum, Vnum etiam: terrae est iam filius. Cicero ad Atticum: Et huic terrae filio nescio cui committere epistolam tantis de rebus non audeam. Idem ad Trebatium: Cornelius quidem tuus familiaris summo genere natus, terrae filius. Et Iuuenalis: Vnde fit vt malim fraterculus esse gigantum, ad prouerbium alludens, siquidem Gigantes e terra progenitos poetae fabulantur. Itidem homines ignotos et subito apparentes Caeli filios vocabant, veluti e caelo demissos; cuiusmodi apud Mosen Melchisedech sine patre sine matre inductus est.
→ corresponds to Adagia I viii 86 Terrae filius A son of earth
44 In luto herent. Herent in salebra.
In luto herent. Herent in salebra.
Terentius in Phormione: In eodem haesitas luto. A viatoribus translatum. In luto autem siue in salebra haerere dicuntur qui e re perplexa et impedita explicare se nequeunt, quemadmodum qui in luto haerent, si alterum educant pedem, altero altius immerguntur; rursus, vt hunc extrahant, alter est infigendus.
→ corresponds to Adagia I iv 99 In eodem haesitas luto You are sticking in the same mud
45 In aqua heret.
In aqua heret.
Priori non ita dissimile est apud Ciceronem Officiorum libro tertio: Dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret (vt aiunt). Significat autem Epicurum parum secum disputatione constare seque ipsum inuoluentem, dum ea, quae dicit alibi, pugnant cum iis, quae alibi dixit, itaque fluctuare neque in solido consistere.
→ corresponds to Adagia I iv 100 In aqua haeret He is stuck in the water
46 Semper aliquid novi adfert Africa.
Semper aliquid novi adfert Africa.
Quod quidem in eos dici potest, qui nouas res semper aut moliuntur ipsi aut renunciant. Vnde natum sit adagium, Plinius in Naturalis historie libro viii. ca. xvi. ad hunc modum exponit, de leonibus agens Magna, inquit, his libido coitus, et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. Ideo multiformes ibi animalium partus, varie foeminis cuiusque generis aut vi aut voluptate miscente; vnde etiam vulgare Graecis dictum, semper aliquid noui Africam adferre.
→ corresponds to Adagia III vii 10 Semper Africa novi aliquid apportat Africa always produces something novel
47 Quot servos habemus totidem habemus hostes.
Quot servos habemus totidem habemus hostes.
Id adagii positum est a Macrobio in Coenarum Saturnalium libro primo his qui dem verbis: Vnde putas arrogantissimum illud manasse prouerbium, quod iactatur, totidem nobis hostes esse quot seruos? Non habemus illos hostes, sed facimus. Quae sententia huc pertinet, ne quid illis tanquam amicis fidamus, qui nos metu colunt, non amore; neu nobis tyrannicum illud placeat: Oderint, dum metuant.
→ corresponds to Adagia II iii 31 Quot servos habemus, totidem habemus hostes We have as many enemies as we have slaves
48 Sophocles laudiceni.
Sophocles laudiceni.
Quod prouerbium vt plenius intelligamus, libet ipsius Plinii Cecilii verba paulo altius referre, quibus salsissime prorsus quorundam adolescentum ridiculam ambitionem describit. At hercule, inquit, ante memoriam meam (ita maiores natu solent dicere) ne nobilissimis quidem adolescentulis locus erat, nisi aliquo consulari producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc refractis pudoris et reuerentiae claustris omnia patent omnibus, nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores auctoribus similes, conducti et redempti mancipes. Conuenitur a conductis et redemptis; in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane σοφοκλεῖς ἀπὸ τοῦ σοφοὺς καλεῖσθαι vocantur; iisdem Latinum nomen impositum est Laudiceni. Vtroque vocabulo notantur ii, qui dicendi laudem inaniter affectant. Sophocles enim Graece eum sonat, qui sapiens vocatur, et laudiceni qui ad laudem dicunt, quanquam in priore allusio est ad poetae nomen, in altero ad gentis vocabulum. Vtrunque nomen ad conductos illos laudatores referri potest.
→ corresponds to Adagia II iii 30 Sophocles. Laudiceni Sophocleses. Laodiceans
49 Dedi malum et accepi.
Dedi malum et accepi.
Idem Plinius Cecilius in epistolis Cecilius, inquit, Classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in ea parte, hoc est in Baethica, non minus violenter quam sordide gesserat eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex Betica, ex Africa Classicus. Inde dictum Beticorum (vt plerumque dolor etiam venustos facit) non illepidum ferebatur: Dedi malum et accepi. Quo quidem adagio licebit vti, quoties eiusmodi permutatio videbitur facta, vt malum pro malo sit redditum, veluti si quis pater improbum generum dedisset et improbam item nurum recepisset.
→ corresponds to Adagia II ii 83 Dedi malum et accepi I got as bad as I gave
50 Clavum clavo trudere.
Clavum clavo trudere.
Est vicium vicio, malum malo, vim vi, dolum dolo, improbitatem improbitate retundere. Amor amorem velut clauus clauum pellit. Maledicis maledictis repu gnandum, audaciaque audacia veluti clauus clauo repellenda. Vtitur hoc adagio diuus Hieronymus. Grece sic dicitur: ΙΙάτταλον ἐξέκρουσας παττάλῳ, id est Clauum clauo pepulisti.
→ corresponds to Adagia I ii 4 Clavum clavo pellere To drive out one nail by another
51 Malo nodo malus querendus est cuneus
Malo nodo malus querendus est cuneus
Haud ita dissimilem superiori sensum habet, hoc est cum impudentibus impudendus agendum, cum astutis astute, cum maledicis maledice, cum ingratis ingrate. Est et hoc apud Hieronymum.
→ corresponds to Adagia I ii 5 Malo nodo malus quaerendus cuneus A hard wedge must be sought for a hard knot
52 Si tibi machera est: et nobis urbina est domi.
Si tibi machera est: et nobis urbina est domi.
Simillimum est illi Hieronymiano, suntque verba Chrysali in Bachidibus Plautinis minas minis referentis et militis saeuitiam saeuis dictis retundentis. Nam machaera et vrbina vtrumque teli genus est: Si tibi machaera est, et nobis vrbina est domi, si tu militariter ferociterque nobiscum agas, habemus vicissim quo ferociam tuam frangamus.
53 Suo sibi hunc iugulo gladio: Suo telo.
Suo sibi hunc iugulo gladio: Suo telo.
In Adelphis Terentii Mitio senex fratris saeuitiam increpans huiusmodi vtitur sententia: Hoc vnum adfert vicii senecta; attentiores ad rem sumus quam oportet. Eandem Demea suo loco in fratrem retorquens Postremo non meum illud verbum facio, inquit, quod tu, Mitio, Bene et sapienter dixisti dudum 'Vicium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus': hanc maculam nos decet Effugere. Hac sententia posteaquam fratrem constrinxisset, ne agrum quem petebat posset negare, subiecit: Suo sibi hunc iugulo gladio. Quod adagium et alibi apud eum poetam reperitur. Eo vtemur eleganter, si quando occasione in eum ipsum, a quo eam accepimus, erimus vsi, aut quempiam ex ipsius oratione coarguemus, aut quod pro se dixit ille, nos contra eum facere docebimus; denique quotiens quamcunque rem in eum, a quo fuit profecta, retorquebimus. Eiusdem figurae est Plautinum illud in Amphitrione: Atque hunc telo suo sibi, malicia sua, a foribus pellere. Et Hebraico prouerbio, qui qua re alium captarat, ipse capitur, in foueam, quam ipse aliis per insidias struxerat, dicitur incidisse et laqueo captus quem tetenderat.
54 Irritare Crabrones. et etiam alia paroemia similis.
Irritare Crabrones. et etiam alia paroemia similis.
Nemini dubium esse puto nullam esse Plautinam sententiam, quin eadem prouerbium dici debeat. Tantus enim est huius poetae lepos antiquitasque, vt singulae illius clausulae pro adagiis vsurpari a doctis possint. Quur enim id non fiat in Plauto comico, et comico tam sententioso, tam salso, tam venusto, quod in Homero veteres factitarunt; cuius, vt scribit Macrobius, singula ἀποφθέγματα vice prouerbiorum passim omnes in ore habebant. Quare neque pigendum neque infrugiferum duxi, vetustissima quaeque ex illius fabulis recensere. Occurritque illud in primis ex Amphitrione: Irritabis crabrones, quod in mulierum ingenium est dictum, quibus iratis si repugnes, magis prouoces, neque patiuntur, si quis contra ipsarum opinionem contendat. Vsus est hoc adagio Hieronymus in epistolis. Est autem crabro insecti genus aculeo pestilentissimo. Refert Plinius Naturalis historiae lib. xi. ca. xxi. crabronum ictus haud temere sine febri esse, additque auctores esse ter nouenis huius animantis punctis interfici hominem. Hanc ipsam sententiam alia metaphora Plautus idem sic extulit, non dubium quin prouerbialiter: Bacchae bacchanti si velis aduersarier, Ex insana insaniorem facies, feriet saepius; Si obsequaris, vna te soluas plaga. Consueuerunt autem mulieres bacchantes obuios thyrsis ferire.
→ corresponds to Adagia I i 60 Irritare crabrones To stir up hornets
55 Vitam humanam plus aloes habere quam mellis.
Vitam humanam plus aloes habere quam mellis.
Est in eadem fabula huiusmodi sententia sub Alcumenae persona: Ita cuique comparatum est in aetate hominum, Ita diis placitum, voluptati vt moeror comes consequatur. Quin incommodi plus malique ilico adsit. Eam ne quid dubitaremus prouerbialem esse, Apuleius effecit, cuius haec sunt verba in Floridis: Sed verum verbum est profecto quod aiunt, nihil quicquam tam prospere diuinitus hominibus datum, quin et tum admixtum sit aliquid difficultatis.
→ corresponds to Adagia I viii 66 Plus aloes quam melis habet More aloes than honey in it
56 In aere piscari Venari in mari
In aere piscari Venari in mari
In Asinaria a Libano vtrumque prouerbium dictum est, qui cum ab hero Demeneto vxorem eius argento defraudare iussus esset, significans fieri non posse, vt a muliere tenace quicquam auferretur, Iube, inquit, vna me opera piscari in aere, Venari autem retiaculo in medio mari. Quo verbo recte vtemur, quando negabimus ibi quaerendum esse quippiam, vbi inueniri minime possit, vt si quis in opibus aut voluptatibus beatam vitam quaerat. Quibus quidem metaphoris Boetius etiam in carmine vtitur.
→ corresponds to Adagia I iv 74 In aere piscari, venari in mare To fish in the air, to hunt in the sea
57 Nudo vestimenta detrahere
Nudo vestimenta detrahere
Libanus idem ab hero monitus, vt ab ipso per fallaciam auferret argentum, quo filio amica emeretur, Maximas, inquit, nugas agis: Nudo detrahere vestimenta me iubes, significans videlicet ibi heram callidiorem attentioremque esse quam vt defraudari queat, hic hero nihil etiam esse quod auferatur.
→ corresponds to Adagia I iv 76 Nudo vestimenta detrahere To drag the clothes off a naked man
58 Hostimentum est opera pro pecunia
Hostimentum est opera pro pecunia
Laenae Claretae verba sunt in eadem fabula ad adolescentem sua beneficia exprobrantem meretricibus: 'Tu mulierem amabas: missa est. Ego pecuniam: dedisti. Neutri est quod alteri exprobret'. Conueniet hoc dictum in quosdam gloriosos, qui si quid pauperi muneris donauerint, in magno beneficio numerant atque adeo iactant imputantque; at contra quantum ab eo vicissim officii obsequiique receperint, id vero non meminerunt, quum iuxta Plautum hostimentum sit opera pro pecunia. Festo Pompeio hostimentum est beneficii pensatio. Admonendum et illud Par pari referri prouerbii faciem habere quandam.
→ corresponds to Adagia II iv 14 Hostimentum est opera pro pecunia Work for the money is a fair exchange
59 Quasi piscis: itidem est amator lenae: nequam est: nisi recens
Quasi piscis: itidem est amator lenae: nequam est: nisi recens
Lena dignum verbum. Verum id hodieque in prouerbio est, hospitem triduanum itidem vt piscem obolere naribus.
→ corresponds to Adagia IV i 74 Piscis nequam est, nisi recens A fish is no good unless it is fresh
60 Ad suum quemque hominem questum equum est esse calidum.
Ad suum quemque hominem questum equum est esse calidum.
Eiusdem est lenae.
61 Necesse est facere svmptvm qvi qvaerit lvcrvm
Necesse est facere svmptvm qvi qvaerit lvcrvm
Prius damnum est faciendum ei qui lucrum cupit, id quod vulgato prouerbio dictitant: Vacuis manibus non facile falcones reuocari nec piscem sine esca capi.
62 Fortiter malum qui patitur: idem post potitur bonum.
Fortiter malum qui patitur: idem post potitur bonum.
Notissima sententia.
→ corresponds to Adagia I vi 62 Neque mel neque apes No bees, no honey
63 Lupus est homo homini non homo: qui qualis sit non novit.
Lupus est homo homini non homo: qui qualis sit non novit.
Monet ignotis, tametsi probi videantur, non esse confidendum.
→ corresponds to Adagia I i 70 Homo homini lupus Man is a wolf to man
64 Festo die si quid prodegeris: pro festo egere liceat: nisi peperceris.
Festo die si quid prodegeris: pro festo egere liceat: nisi peperceris.
Ab Euclione sene parcissimo dicitur. Dogma est, ne in solemnibus sumptibus ita profusi simus, vt non sit quo quotidianum feramus. Festi dies vel sacris offerendis vel diurnis epulationibus vel ludis in honorem deorum vel feriis obseruandis celebrabantur; profesti ad rei priuatae publicaeque administrationem concedebantur.
→ corresponds to Adagia I ii 69 Festo die si quid prodegeris Wasteful in holiday time
65 Ferre Iugum
Ferre Iugum
In Curgulione Palinurus Iamne, inquit, fert iugum? de puella percontans, num per aetatem virum reciperet. Id enim significari quae sequuntur satis arguunt. Nam respondet continuo adolescens: Tam a me pudica est quasi soror mea sit. Horatius in Odis: Nondum subacta ferre iugum valet Ceruice.
→ corresponds to Adagia I ii 71 Ferre iugum To bear the yoke
65a Nemo ire qvenqvam prohibet pvblica via
Nemo ire qvenqvam prohibet pvblica via
Id est, quod palam atque in medio propositum est, eo ius est vnicuique vti.
66 Flamma fumo est proxima
Flamma fumo est proxima
Qui malum euitare cupit, is mali fugiat occasionem oportet, vt qui corrumpi nolit, a corruptorum consuetudine abstineat; qui cubare nolit, ne det osculum. Nam addit protinus: Fumo comburi nihil potest, flamma potest.
→ corresponds to Adagia I v 20 Flamma fumo est proxima Fire follows smoke
67 Qui e nuce nucleum esse vult: frangit nucem.
Qui e nuce nucleum esse vult: frangit nucem
Qui commodum quaerit, a labore ne abhorreat.
→ corresponds to Adagia I v 20 Flamma fumo est proxima Fire follows smoke
68 Verberare lapidem.
Verberare lapidem.
Planesium meretrix amatorem monet, ne seruum, qui iam ad verbera obduruerat, pulset, ne manum laederet. Noli, inquit, amabo verberare lapidem, ne perdas manum. Apte quadrat in eos, qui cum iis iurgio aut maledictis certant, qui huiusmodi rebus pascuntur, non offenduntur.
→ corresponds to Adagia II v 72 Verberare lapidem To belabour a stone
69 Vorare hamum.
Vorare hamum.
Est eas res auide appetere, quibus capti in pemiciem trahamur. Dictum est a Curgulione parasito de lenone epistolam, qua decipiendus erat, legere incipiente. Simili translatione eandem rem dicit in Bacchidibus Chrysalus: Nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit.
→ corresponds to Adagia II v 74 Vorare hamum To swallow the hook
70 Intra presepis suas.
Intra presepis suas.
Hoc est certo ac tuto. Plautus in Cassina: Scit, si id impetret, Futurum quod amat intra praesepis suas, id est certum ac paratum. Nam quod intra septa nostra clausum, non potest effugere. Dictum est in senem dantem operam, vt ancilla, quam amabat, villico suo nuberet, hoc quidem consilio, vt insciente vxore quando vellet ruri ea potiretur. Idem in Rudentibus: Ad herum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas.
→ corresponds to Adagia I vii 50 Intra suas praesepes Safe in his own fold
71 Aliquam reperitis rimam
Aliquam reperitis rimam
A piscibus aut auibus captis translatum videtur in homines calumniosos, qui quamuis mala in causa aliquid inueniunt, quo iudicio elabantur. Horatius: Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
→ corresponds to Adagia III ii 75 Reperire rimam To find a chink
72 Necessum est vorsis gladius depugnarier
Necessum est vorsis gladius depugnarier
Hoc est diuersa ratione res est tentanda.
→ corresponds to Adagia III v 88 Bellicum canere. Receptui canere To give the signal for war. To sound the retreat
73 Nvnc nos collatis signis depvgnabimvs
Nvnc nos collatis signis depvgnabimvs
Est cominus pugnare, ex Homero sumptum in prouerbiis apud doctos venit. Cominus pugnare dicimur, quotiens in disputando iis argumentis vtimur, quae ad rem proprie maximeque pertinent.
→ corresponds to Adagia III v 88 Bellicum canere. Receptui canere To give the signal for war. To sound the retreat
74 In saltu uno duos apros capere.
In saltu uno duos apros capere.
Est eadem in re duos depraehendere. Chalinus in Cassina: Iam ego vno in saltu duos apros capiam.
→ corresponds to Adagia III vi 63 In saltu uno duos apros capere To capture two boars in one copse
75 Frigidam aquam suffundere.
Frigidam aquam suffundere.
Est beneuolentiam hominum inter se amantum obtrectationibus frigidiorem languidioremque facere. Quanquam frigidam aquam suffundere est etiam adiutare et incitare, id quod elici potest ex libris Pandectarum. Laena in Cistellaria matronas incusat, quod, quum coram meretricibus sint blandissimae, clam tamen inuideant maritosque suos ab earum amore quantum possunt conantur auertere. Ea res quum lenae vehementer indigna videretur, Ita nostro, inquit, ordini Palam blandiuntur; clam, si occasio vsquam est, Aquam frigidam subdole suffundunt.
→ corresponds to Adagia I x 51 Frigidam aquam suffundere To pour cold water
76 Confringere tessaram
Confringere tessaram
In eadem fabella amator iureiurando alligasse se dicit, quod laenae filiam ducturus esset, eoque precatur ne se periurum fieri patiatur, si filiam non duxerit. Ad quae laena his verbis respondit: Abi, inquit, quaerere, vbi tuo iurando satis sit subsidii; Hic apud nos iam confregisti tesseram. A mensura frumentaria ductum videri potest, vel a tessera signo hospitali.
→ corresponds to Adagia I x 50 Confringere tesseram To break one's token
77 Quod dedi non datum vellem.
Quod dedi non datum vellem.
Sermo, quo quis se rei, quae facta est nec iam infecta fieri potest, poenitere significat atque in posterum cauturum, ne rursum faciat quod iterum poeniteat. Quem ne quis prouerbialem fuisse dubitet, eiusdem laenae verba asscribam: Inter nouam rem verbum vsurpabo vetus: Quod dedi, non datum vellem; quod reliquum est, non dabo.
→ corresponds to Adagia II iv 59 Quod dedi, datum nollem I'm sorry I gave what I did
78 Mihi istic nec seritur: nec metitur.
Mihi istic nec seritur: nec metitur.
Apud Plautum est in Epidico. Hoc est: 'Ista ex re mihi nec commodi quicquam esse potest nec incommodi'.
→ corresponds to Adagia I vi 82 Mihi istic nec seritur nec metitur The sowing and reaping there are none of mine
79 Nihil homini amico est oportuno amicus.
Nihil homini amico est oportuno amicus.
Est id quidem eadem in fabula. Verum ea sententia Graeco prouerbio sic effertur: Importuna beneuolentia nihil a simultate distat. Intempestiuum enim officium plerumque odium pro gratia refert.
80 Farcire centones
Farcire centones
Est aures auditoris gloriosis fabulis obtundere. Ita enim Periphanes in Epidico militi iam pugnas suas militari more narrare paranti, Quin tu, inquit, alium quaeras, cui centones farcias, id est cui tu gloriosa mendacia narres.
→ corresponds to Adagia II iv 58 Farcire centones To stuff a patchwork coat
81 Aliter catuli longe olent aliter sues.
Aliter catuli longe olent aliter sues.
Quo verbo significatum est, non veste solum dignosci hominem ab homine, verum esse natiuum quiddam genuinum ac proprium in vnoquoque, quod in ipso vultu oculisque eluceat, quo liberum a seruo, generosum a rustico, probum ab improbo facile discernas. Inde illud apud Fabium: Ne faciem quidem liberi hominis habet.
→ corresponds to Adagia I viii 77 Aliter catuli longe olent, laiter sues Dogs and hogs smell very different
82 Ab unguiculo ad summum capilum.
Ab unguiculo ad summum capilum.
Ita loquebantur veteres, quum totum hominem, quantus esset, significarent. Plautus in Epidico: Contempla, Epidice, / vsque ab vnguiculo ad capillum summum. Quare si cuius hominis ingenium moresque omnes plane cognitos innuere volemus, eiusmodi nobis hominem ab vnguiculo vsque ad summum capillum perspectum esse non inuenuste dixerimus. Horatius: Talos a vertice pulcher ad imos.
→ corresponds to Adagia I ii 37 A capite usque ad calcem From head to heel
83 Tragulam inicere: Fabricam facere.
Tragulam inicere: Fabricam facere.
Vtrumque significat dolos ad decipiendum struere, vnde et machinari pro arte moliri traductum est. Apocides in Epidico Plauti: Tragulam in te iniicere adornat. Rursum alibi: Nescio quam fabricam fecit.
→ corresponds to Adagia II viii 88 Tragulam iniicere To cast a spear
84 Malam messem facere.
Malam messem facere.
Epidicus in eadem fabula: Sed vt acerbum est pro benefactis quum malam messem metas, id est intolerandum est pro beneficio maleficium recipere. Cicero: Vt sementem feceris, ita et metes.
→ corresponds to Adagia I viii 78 Ut sementem feceris, ita et metes As you have sown, so also shall you reap
85 Ego quoque pol metuo: ne lusciniole desuerit cantu
Ego quoque pol metuo: ne lusciniole desuerit cantu
Apud Plautum est in Bacchidibus. Vbi quem re quapiam ita abundare significamus, vt ea nunquam possit deesse, veluti mulieri verba, Ciceroni orationem, sophistae cauillum.
→ corresponds to Adagia III vi 77 Lusciniae deest cantio A nightingale without a song
86 Ad vivam cutem.
Ad vivam cutem.
Hoc est ad nuditatem vsque, vt nihil reliqui fiat praeter corpus nudum. Chrysalus eadem in fabula: Tondebo auro vsque ad viuam cutem.
→ corresponds to Adagia II iv 13 Ad vivum resecare To cut to the quick
87 Aspergere aquam.
Aspergere aquam.
Est animum reddere ei, qui prae subito dolore a se fuerit alienatus. Quod fere euenit quibus repente subitaneum malum obiicitur. Solent ii aspersa in faciem aqua reuocato a corde sanguine ad se redire. Plautus: Aspersisti aquam.
→ corresponds to Adagia III ii 60 Aspersisti aquam You've sprinkled me with water
88 Aspergo olfacto Devoro.
Aspergo olfacto Devoro.
Est nonnunquam et in simplici verbo prouerbialis translatio, vt in eo, quod modo posuimus, aspergo, quod non raro vsurpat Cicero pro leuiter contaminare. In Vatinium: Cui tu nonnulhm labeculam aspergis. Atque ibidem: Ne qua ex tua indignitate illius dignitati labes aspergi videatur. Et saepe alias: Aspergere contumelia, aspergere ioco, aspergere dicteriis. Itidem vt olfacere pro suspicari; subolere in suspitione esse; olfacere pro curiose atque obseruanter vestigare. Deuorare pro eo quod est rem sensu acerbam veluti sine sensu perferre, translatione sumpta ab iis, qui amaras potiones aut catapotia inuito palato absorbent. Vnde apud Ciceronem et Fabium deuorare tedium, absorbere molestiam.
→ corresponds to Adagia I vi 81 Odorari, et similes aliquot metaphorae Scenting out, and sundry metaphors of this kind
89 Vale pancratice: athletice: pugilice: Basilice.
Vale pancratice: athletice: pugilice: Basilice.
Apud Plautum haec sunt pro eo quod est valentem integrisque viribus esse. Apud eundem musice viuere pro voluptarie ac genialiter. Basilice valere belle ac magnifice.
→ corresponds to Adagia II viii 86 Valere pancratice To be as fit as a pancratiast
90 Acetum habere in pectore.
Acetum habere in pectore.
Est salem acrimoniamque habere. Aliquoties apud eundem poetam legitur: in Bacchidibus Nunc experiar sitne acetum tibi, cor acre in pectore. Et habere salem Terentius: Qui salem habet / quod in te est.
→ corresponds to Adagia II iii 52 Acetum habet in pectore He has vinegar in his bossom
91 Homo homini demonium.
Homo homini demonium.
Ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, hoc est Homo homini de monium vel deus. In eum conuenit, qui subitam et insperatam attulit salutem quiue bene de alio meretur. Nihil enim aliud putabant homini deum esse quam prodesse homini. Vnde Vergilius: Deus nobis haec ocia fecit, et Plinius Hist. mundi libro secundo Deus est, inquit, iuuare mortalem.
→ corresponds to Adagia I i 69 Homo homini deus Man is a god to man
92 Tangere ulcus: Tangere vivum.
Tangere ulcus: Tangere vivum.
Quum id dicimus quod alii maxime dolet, hulcus tangere dicimur. Terentius: Quid minus necesse fuit quam hoc vlcus tangere?, vbi prouerbium Donatus subesse indicat. Eundem habet ferme sensum viuum tangere, eiusmodi contumeliam dicere quae vere doleat. Hermolaus: Hanc anagyrim, vt medicorum prouerbio vtar, ne moueas. Est autem anagyris herbae genus.
→ corresponds to Adagia I vi 79 Tangere ulcus To touch on a sore place
93 Pythagorica adagia.
Pythagorica adagia.
Nemini dubium est, quin pleraque Pythagorae dicta in prouerbia abierint; cuius apud veteres tanta erat admiratio, vt eius dogmata per omnem Italiae regionem eam, quae olim Magna Graecia dicebatur, aereis incisa tabulis seruarentur. E quibus Hieronymus nonnulla contra Rufinum commemorat.
→ corresponds to Adagia I i 2 Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse Friendship is equality. A friend is another self
94 Κοινὰ φίλων πάντα
Κοινὰ φίλων πάντα
Id est Amicorum communia omnia. Quod adeo in vulgi sermonem abiit, vt a comica etiam persona apud Terentium prouerbii nomine referatur. Nam vetus quidem, inquit, hoc verbum, Amicorum inter se communia esse omnia, etiamsi haec sententia apud Platonem Euripidis nomine citatur.
→ corresponds to Adagia I i 1 Amicorum communia omnia Between friends all is common
95 Et amicus alter ipse.
Et amicus alter ipse.
Quo monemur, ne secus de rebus amicorum quam de nostris ipsorum cogitemus. Dicunt Graeci vnam esse animam duorum corporum, μία ψυχή.
→ corresponds to Adagia I i 2 Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse Friendship is equality. A friend is another self
96 Duorum temporum maxime habenda est ratio mane et vesperi.
Duorum temporum maxime habenda est ratio mane et vesperi.
Hoc est eorum, quae gesturi sumus et eorum quae gesserimus.
97 Post deum veritatem colendam.
Post deum veritatem colendam.
Quae sola deo proximos homines facit.
98 Aenygmata Pythagorica.
Aenygmata Pythagorica.
Verum aenigmata illa propius ad prouerbialem figuram accedunt, quae, vt idem testis est Hieronymus, Aristoteles diligentissime suis in libris prosequitur.
→ corresponds to Adagia I i 2 Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse Friendship is equality. A friend is another self
99 Stataeram ne transilias.
Stataeram ne transilias.
Hoc est ne quid ab aequitate deflectas.
→ corresponds to Adagia I i 2 Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse Friendship is equality. A friend is another self
100 Ignem gladio ne fodias.
Ignem gladio ne fodias.
Id est iratum et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas.
→ corresponds to Adagia I i 2 Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse Friendship is equality. A friend is another self