501 Aquilae senecta
Aquilae senecta
Prouerbium in senes, qui plus bibunt quam comedunt, vt scripsit Donatus in Terentium; ab aquilae natura sumptum. Nam Plinius li. x. Naturalis historiae refert aquilas neque senio neque aegritudine oppetere, sed fame, intantum superiore accrescente rostro, vt aperiri non queat, eoque aquilam tantum in senecta bibere aut de praeda sanguinem sugere. Terentius in Heautontimorumeno: Nihil nimis narras; visa vero est (quod dici solet) Aquilae senectus.
→ corresponds to Adagia I ix 56 Aquilae senecta An eagle's old age
502 Palinodiam canere
Palinodiam canere
Est diuersum ab iis, quae prius dixisti, dicere ac in contrarium mutare sententiam. Translatum a Stesichori fabula notissima. Hanc clausulam Chrysostomus nominatim pro prouerbio posuit. Item et Augustinus ad Hieronymum: Quare arripere obsecro te ingenuam et veram cum Christiana charitate seueritatem ad illud opus corrigendum atque emendandum, et Palinodiam (vt dicitur) cane. Plato in Epistolis: Quod si fateris, Stesichorum sapientem puta atque eius palinodiam imitatus ex mendaci sermone te ad verum traducas. Cicero ad Atticum: Expecta palinodiam diuinam.
→ corresponds to Adagia I ix 59 Palinodiam canere To sing a palinode
503 Contra fluminis tractum niti
Contra fluminis tractum niti
Est cum potentioribus certare, quos contendendo vincere nequeas. Vt enim flumen ex alto decurrens vehementius insurgit, si contra nitare sique retardetur, ita quorundam ingenia, nisi obsequundes, violentiora redduntur. Concedendum igitur iis, quibus frustra repugnetur. Laudat hanc prudentiam in Crispo Iuuenalis, quod Domitiani violentiae concesserit nec vnquam contra torrentem brachia tendere sit conatus: Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem. Augustinus ad Hieronymum: Quur igitur conor contra fluminis tractum ac non potius veniam peto?
→ corresponds to Adagia III ii 9 Contra torrentem niti To strive against the stream
504 Illotis pedibus
Illotis pedibus
Quod nimis confidenter nimisque stolide fit, id illotis pedibus fieri dicitur. Vt si quis sciolus et arrogans conetur theologiae mysteria tractare indocto sermone, illotis pedibus de theologia disputare dici posset. A. Gellius in Noctibus Atticis: Illotis (quod aiunt) pedibus et verbis repraehendit doctissimi hominis orationem. Macrobius Sat. li. i.: Illotis pedibus praetereunt. De litteratoribus loquitur, qui reconditam illam et penitissimam in Vergiliano poemate doctrinam negligunt.Denique sermonem parum verecundum nimisque procacem ac petulantem illotum \ vocant, sumpta metaphora a rem diuinam facturis, qui nisi lotis pedibus sacrificium inceptare non solent. Perinde est igitur illotis pedibus ac si dicas prophane et irreuerenter. Pro eodem illotis manibus apud Graecos est Ἀνίπτοις χερσίν.
→ corresponds to Adagia I ix 54 Illotis pedibus ingredi To enter with unwashed feet
505 Dignus quicum in tenebris mices
Dignus quicum in tenebris mices
Rusticum et peruetustum fuisse adagium Cicero commonstrat, dici solitum de iis, qui certa spectataque fide essent. Cicero Off. iii.: Hoc nonne est turpe dubitare philosophos quae ne rustici quidem dubitant? A quibus natum est id, quod iam tritum est vetustate prouerbium. Quum enim fidem eius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt quicum in tenebris mices. Erat, vt suspicor, ea micatio lusus genus quoddam, in quo nonnulli dolo malo soleant vti.
506 Rem acu tangere
Rem acu tangere
Est ipsam rem sine errore diuinare. Quod et ipsum a ludicro lusu sumptum videri potest, in quo diuinator id, quod alius notasset, acu tangebat; qua in re qui non errasset, ipsum calculum aut aliud quiduis acu tetigisse dicebatur. Plautus: Rem acu tetigisti.
→ corresponds to Adagia II iv 93 Rem acu tetigisti You have touched the issue with a needle-point
507 Sic est ad pugnam properandum
Sic est ad pugnam properandum
Dicitur in eos, qui re tota peracta tum demum accurrunt tanquam festinantes, quemadmodum ignaui bellatores solent. Callicles in Gorgia Platonis ad Socratem sero festinantem: Sic ad bellum et pugnam ferunt, o Socrates, accedendum.
508 Post festum venire
Post festum venire
Rettulitque statim Socrates prouerbio prouerbium, nimirum intelligens, quid ille significaret. Numquid, inquit, post festum (vt dici solet) venimus tardiores? Alterum a conflictu, alterum a sacrificio translatum: Festus dies. Quotiens significamus cuiuspiam gratia negotium suscipi tumultum: sumptum aui apparatumque aut denique novi quippiam fieri: eius causa dies festos fieri dicimus. Pamphylus apud The. in Ecy. Mea causa dies festos nolo. id est Nihil mea gracia vovari: nihil turbari nolo.
→ corresponds to Adagia I ix 52 Post festum venisti You have come too late for the feast
509 Purgatis auribus
Purgatis auribus
Idem indicat quod attentis vacuisque auribus. Horatius: Est mihi purgatam crebro qui personet aurem. Plautus: Perpurgatis ambo damus tibi operam auribus. Persius: Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto.
→ corresponds to Adagia II iv 94 Purgatis auribus With well-washed ears
510 Indulgere genio
Indulgere genio
Indulgere genio est animo suomet obsequi ac voluptati operam dare. Persius: Indulge genio. Pro eodem curare cutem dicimus. Voluptarii enim id curant modo, vt cutis summa niteat, et ea gratia balneis vnguentis sole somno conuiuiis vtuntur. Persius: Et assiduo curata cuticula sole.
511 Qui quae vult dicit, quae non vult audit
Qui quae vult dicit, quae non vult audit
Celebratissimum adagium. Terentius: Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet. Plautus: Contumeliam si dices, audies. Cecilius in Crysio apud Gellium: Audibis male, si male dicis mihi.
512 Nodum in scyrpo quaeris
Nodum in scyrpo quaeris
Idem prouerbium iisdem verbis legitur apud Plautum in Menechmis et apud Terentium in Andria. Est autem nodum in scyrpo quaerere ea in re quaestionem facere, vbi nulla inest quaestio, nam Donato scyrpus iunci species est leuis atque enodis, aut etiam in re leuicula nulliusque momenti perinde vt magna in re difficilem ac religiosum esse.
→ corresponds to Adagia II iv 76 Nodum in scyrpo quaeris You seek a knot in a rush
513 Pridie caveas, ne facias quod pigeat postridie
Pridie caveas, ne facias quod pigeat postridie
Nihil profecto dici potuit prouerbialius. Est autem in fabula, cui Sticho nomen, quae et ipsa inter Plautinas numeratur, etiamsi stilus alium auctorem sapit. Illic Pynacium patri persuadere cupiens, ne senex vxorem ducat, his verbis vtitur: Qui potest mulieres vitare, vitet, vt quotidie Pridie caueat, ne faciat quod pigeat postridie, hoc est ne praesenti cupiditate addictus id committat, cuius in posterum poeniteat.
→ corresponds to Adagia III i 4 Aedilitatem geris sine populi suffragio A self-appointed aedile
514 Stultitia est venatum ducere invitas canes
Stultitia est venatum ducere invitas canes
In eadem comedia Panegyris eius soror, patri interminans, ne se inuitas viris collocet, adagio nimisquam festiuo est vsa, Stultitia est, inquiens, pater, venatum ducere inuitas canes. Additque sententiam qua metaphoram explicat: Hostis est vxor, inuita quae ad virum nuptum datur. Dici potest in eos, qui coactis operis vtuntur officiumque ab inuitis exigunt. Manet hodieque apud nostrates prouerbium, incommodum admodum esse inuitis iumentis quadrigas agere.
→ corresponds to Adagia I vii 65 Invitis canibus venari To hunt with reluctant hounds
515 Actum est
Actum est
Desperantis est sermo, a iudiciorum consuetudine sumptus, vt Donato placet, in quibus vtrisque auditis partibus, vbi iudices pronunciassent, praeco actum esse clamabat. Vnde quoties nihil esse reliquum spei significamus, actum esse dicimus, vt De me actum est, De tua actum est salute. Plautus: Nisi quid re praesidium apparas, acta haec res est; Certum est moriri.
→ corresponds to Adagia I iii 39 Actum est All is over
516 Aedilitatem gerere sine populi suffragio
Aedilitatem gerere sine populi suffragio
Est ea in re imperiosum esse, in qua nemo ius imperandi fecit. Plautus in Sticho: Sine suffragio / populi tamen aedilitatem hic quidem gerit.
→ corresponds to Adagia III i 4 Aedilitatem geris sine populi suffragio A self-appointed aedile
517 Lupus in fabula
Lupus in fabula
Quoties is, de quo sermocinamur, de improuiso colloquentibus interuenit, lupum esse in fabula dicimus, adesse eum ipsum significantes, de quo fabula narratur. Quod inde sumptum putat Donatus, quod lupus ei, quem prior viderit, vocem adimere dicitur. Verum id commentum friuolum nihilque ad rem attinere videtur. Alterum illud eiusdem de nutricum fabulis non improbatur quidem. Verum tertium, quod addit, mihi maxime probaretur, nisi ille fictitium esse dixisset, videlicet Neuianae fabulae quum id ageretur, quemadmodum Romulus et Remus a lupa essent nutriti, repente verum lupum actioni interuenisse; inde natum adagium vt, quum de quopiam absente sermo fieret isque praeter expectationem repente interuenisset, lupum adesse in fabula dicerent. Ita Syrus ille Terentianus, quum de Demea, quem ruri esse credebant, narrat adolescenti, quibus modis illum deluderet, isque repente adesset, Hem, inquit, tibi lupus in fabula. Item et apud Plautum in Sticho de Gelasino parasito, qui fratribus de se fabulantibus subito apparens: Atque eccum tibi lupus, inquiunt, in sermone: praesens esuriens adest.
518 Nota mala res optima est.
Nota mala res optima est.
Aenigmaticum quiddam habere videtur quod est apud Plautum in Trinummo: Nota mala res optima est. Sunt autem verba senis amico suadentis, ne vxorem tametsi malam mutaret, propterea quod plerumque qui commutat pro malo peius accipiat, tum ignotum pro noto, postremo mala, quibus assueuimus, iam mala non sunt, bona quoque contra, quibus non assueuimus, mala. Haec nos sententia a rebus nouandis deterret, ne facile spe melioris regem, praeceptorem, amicum, vxorem mutare velimus.
→ corresponds to Adagia II ix 85 Nota res mala optima An evil thing known is best
519 Gladium dedisti qui se occideret.
Gladium dedisti qui se occideret.
Hoc est 'ministrasti materiam et adiumenta ad perniciem'. Quod fecisse obiurgatur Plautinus senex, qui adolescenti pro aedibus pecuniam dederat, quam vna ille seque perderet: Dedistine, inquit, hoc pacto ei gladium, qui se occideret? Et quid secus est, aut quid interest dare te in manus Argentum amanti homini adolescenti?
520 A stirpe
A stirpe
Perinde est ac si dicas 'a fonte', ab eo vnde tamquam a stirpe omnia promanarunt. Ex stirpe enim omnes rami progenerantur. Plautus: Quod si exquiratur vsque a stirpe auctoritas, ex quo primum auctore ii rumores emanarint.
521 Nunquam aedepol temere tintinnabulum:
Nunquam aedepol temere tintinnabulum:
In garrulos, qui eo vsque arcanum continent, dum percontator ac dicendi occasio deest.
→ corresponds to Adagia I vii 62 Efficimus pro nostris opibus moenia We build the walls we can afford
522 Lucrum pudori prestat. Grecum.
Lucrum pudori prestat. Grecum.
Plautus: Nimio illud quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. Sic in Pseudolo Plautus. Eundem sensum aliter in Trinummo extulit: Pol pudere quam pigere praestat totidem litteris. Sententia graui viro indigna, eoque illic a lenone dicitur, hic a sene, sed commode ad persuadendum sententiam etiam parum probatam arripuit; praestat enim damnum admittere quam infamiam.
→ corresponds to Adagia III vii 14 Lucrum pudori praestat Profit before shame
523 Quod habes ne habeas et illud
Quod habes ne habeas et illud
Dici solitum in diuitem tenacem et sordidum, qui nec ipse diuitiis audet vti nec alios vti sinit. Eadem in fabula est.
→ corresponds to Adagia III vii 9 Semper adfert Libya mali quippiam Africa always produces something evil
524 Efficimus pro opibus nostris moenia
Efficimus pro opibus nostris moenia
In tenues dicitur, qui et ipsi tamen pro rei modulo viuunt laute. Plautus in Sticho: Quibus diuitiae sunt domi, scaphio et cantaris, Batiochis bibunt, nos nostro Samiolo poterio; Tamen viuimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Idem vulgo sic dicitur: Pusillae auiculae pusillos nidulos construunt.
→ corresponds to Adagia I vii 62 Efficimus pro nostris opibus moenia We build the walls we can afford
525 Ne musca quidem
Ne musca quidem
Vehementem hominum solitudinem quopiam in loco esse significare volentes, ne muscam quidem illic esse dicimus. Plautus in Truculento: Quas tu mulieres Mihi narras? vbi musca nulla foemina est in aedibus. Et hinc anceps iocus Chrispi in Caesarem, de quo rogatus, ecquis cum illo esset in conclaui, ne muscam quidem esse respondit, videlicet ad Caesaris alludens consuetudinem, qui quoties solitudinem fuisset nactus, muscas captabat captasque stilo praeacuto figebat.
→ corresponds to Adagia II i 84 Ne musca quidem Not so much as a fly
526 Semper adfert libya mali quippiam
Semper adfert libya mali quippiam
Aut idem aut certe simillimum cum illo Pliniano: Semper Africa noui aliquid apportat. Quod adagium inde natum esse suspicor, quod Libya omne genus veneni monstrorumque progignit. Dicitur in homines peruersos, qui noui semper sceleris aliquid moliuntur.
→ corresponds to Adagia I i 84 In me haec cudetur faba These beans will be pounded on me
527 Aceassei luna
Aceassei luna
Ἀκεασσάου σελήνη, id est Aceassei luna. Dictum in comperendinatores, quibus noua subinde causa est, quur negocium proferant. Sumptum a nautae cuiusdam moribus, cui Aceassaeo nomen fuerit. Is quo minus nauigaret, lunam se magis oportunam expectare dictitabat.
→ corresponds to Adagia I v 85 Acessaei luna The moon of Acessaeus
528 Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem
Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem
Certiora sunt quae oculis quam quae auribus accepimus. Apud Plautum in Truculento. Ex ea re sumptum deuerbium, quod quae audimus recitari saepe mendacia credimus, quae vero ipsi vidimus certissima esse, quia quod vidimus testamur. Saepe tamen audita certiora sunt iis, quae vidisse putamus, quia visus nos saepe fallit.
529 Prudens in flammam mitto manum.
Prudens in flammam mitto manum.
Id est sciens me certo periculo maloque expono. Apud Hieronymum. Simile illud Terentianum: Prudens et sciens / viuus vidensque pereo.
→ corresponds to Adagia III vi 13 Prudens in flammam mitto manum To put one's hand in the flame intentionally
530 Omnium rerum vicissitudo est.
Omnium rerum vicissitudo est.
Quae sententia a Terentio scripta hodieque adeo in prouerbio perseuerat, vt passim postibus ac fenestris inscribatur. Dici non inepte potest in eos, qui rebus secundis insolentes facti impotentiores prouocant contumelia.
→ corresponds to Adagia I vii 63 Omnium rerum vicissitudo est All things do change
531 Ne nimium callidum hoc sit modo.
Ne nimium callidum hoc sit modo.
Donatus prouerbium esse admonet, quanquam anceps est lectio. Potest enim vtrunque legi et calidum et callidum, vt prius illud ad festinatum consilium, alterum ad nimis astutum referatur. Namque vtraque male solent euenire et quae nimium calent, id est quae praecipitantius incipiuntur, et quae nimis audacibus dolis instituuntur.
→ corresponds to Adagia II v 50 Ne nimium callidum hoc sit modo It may be too cunning this way
532 In me haec cudetur faba
In me haec cudetur faba
Hoc est Donato interprete in me hoc malum recidet, in me haec vindicabitur culpa. Translatum vel a faba quum batuitur, id est tunditur fustibus, quumque exuitur silica; vel a faba male cocta et dura, quae ab iratis heris in coqui caput saxo comminui nonnunquam consueuit, tanquam fabam vlciscentibus, non coquum, quum tamen vniuersum malum ad coquum perueniat.
533 Tute hoc intristi: omne tibi est exedendum
Tute hoc intristi: omne tibi est exedendum
Simile hoc superiori Donatus ostendit sumptumque a pulmento aut rusticorum alliato mortario. Sensus autem huiusmodi est: 'Tu huius auctor rei fuisti; tibi quoque ferendum, si quid ex ea incommodi acciderit'. Vel: 'Tu coepisti, idem finias oportet'. Sic igitur Phormio, qui adolescenti suaserat, vt vxorem duceret, loquitur: Ad te summa solum, Phormio, rerum redit; / Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Eadem sententia nunc quoque vulgo manet, et item alia similis: 'Colo quod aptasti, id tibi ipsi nendum est'.
→ corresponds to Adagia I i 85 Tute hoc intristi, omne tibi exedundum est You made this dish and you must eat it all up
534 Eone ferox es, quia habes imperium in beluas?
Eone ferox es, quia habes imperium in beluas?
Sordidum et seruile adagium, quod olim in stabularios et agasones mulionesque dici consueuit. Dicitur apud Terentium in Eunucho a stolido milite in Stratonem elephantorum praefectum.
535 Flamma cibum petere posse
E flamma cibum petere posse
Competit in homines parasiticos vehementerque famelicos, qui vel grauissimam contumeliam ferre possunt, modo ventrem expleant. In eadem fabula parasito dicitur: Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto Homines. Nam qui huic assentari animum induxeris, Ex flamma te petere cibum posse arbitror.
→ corresponds to Adagia IV i 51 E flamma cibum petere Snatching a dinner out of the fire
536 Domini similis es
Domini similis es
Dicterium est in mali domini malum seruum.
→ corresponds to Adagia IV v 63 Qualis hera, tales pedissequae Like mistress, like maids
537 Dignum patella cooperculum.
Dignum patella cooperculum.
Apud Hieronymum est, veluti si malo populo malum regem aut malo viro malam vxorem, malis Christianis malum pontificem contigisse dicas. Idem ad Pammachium: Inuenitque protinus patella cooperculum.
→ corresponds to Adagia I x 72 Dignum patella operculum The cover is worthy of such a cup
538 Quod scio nescio.
Quod scio nescio.
Adagium quo certam in tacendo fidem significamus, quasi perinde futurum dicamus, quasi nesciamus id quod scimus. Terentius in Eunucho: Tu pol, si sapis, / quod scias nescias. Idem in Heauton.: Ne scias quod scis, si sapis. Donato prouerbium hoc a dialecticorum ludis mutuatum videtur, apud quos huiusmodi proponi solent: Facio et non facio et Sum amicus et non sum amicus et Audio et non audio atque id genus infinita.
→ corresponds to Adagia I v 99 Deum esse. Deum facere To be a god. To make a god of someone
539 Sine cerere et baccho friget venus
Sine cerere et baccho friget venus
Chremes in Eunucho: Verbum hercule hoc verum est: Sine Cerere et Baccho friget Venus. Sententia notissima est, cibo et potu libidinem iuuari iisque subtractis languescere. Hieronymus id prouerbii subinde vsurpat.
540 Ovem lupo commisisti
Ovem lupo commisisti
Id est ei seruandam rem commisisti, cuius gratia seruatorem adhiberi oporteat. Terentius in Eunucho de Cherea, cui soli virgo committebatur seruanda, propterea quod eunuchus putaretur: Scelesta, agnum lupo commisisti. Cicero: O probum (quod dici solet) ouium custodem lupum!
→ corresponds to Adagia I iv 10 Ovem lupo commisisti You have handed the sheep over to the wolf
541 Quid si aliquis deus volvit
Quid si aliquis deus volvit
Prouerbialis consolatio in re dura atque incommoda, cuius nulla idonea ratio reddi potest. Cherea idem: Ecquid si hoc quispiam voluit deus?
→ corresponds to Adagia II iv 40 Saxum volvere To roll a stone
542 In tranquillo esse.
In tranquillo esse.
Idem quod in tuto et sine periculo. Simile illi In vado, etiam si plus est in tranquillo quam in vado esse. Vtrumque a nauigatione tractum. Terentius: Tum autem Phedriae / meo fratri gaudeo esse amorem in tranquillo.
→ corresponds to Adagia II ii 6 In tranquillio est In calm water
543 Saxum voluere.
Saxum voluere.
Est inexhausto labore fatigare. Terentius: Satis diu iam hoc saxum voluo. Donatus ait prouerbium fuisse in eos, qui inextricabili labore afflicti fuissent, idemque a Sysiphi fabula tractum putat.
→ corresponds to Adagia II iv 40 Saxum volvere To roll a stone
544 Claudiana tonitrua.
Claudiana tonitrua.
In homines clamosos multumque obstreperos dici potest. Nam Claudius Pulcher instituit, vt ludis post scaenam factis lapidum coniectus ita fieret, vt veri tonitrus similitudinem imitaretur. Nam antea lenes admodum etparui sonitus fiebant, quum claui et lapides in labrum aeneum coniicerentur.
→ corresponds to Adagia III ii 19 Claudiana tonitrua Claudian thunder
545 Aiantis risus.
Aiantis risus.
In eos dicitur, qui temere et sine causa rident quasi furiosus risus.
→ corresponds to Adagia I vii 46 Ajacis risus To laugh like Ajax
546 Audiendum cui quattuor sint aures.
Audiendum cui quattuor sint aures.
Graecum adagium, quo monemur eorum consiliis obtemperare, qui plurimas res didicerunt audieruntque. Nam Lacedaemonii Apollinis simulachrum quattuor auribus fingebant.
→ corresponds to Adagia I iii 8 Eum ausculta, cui quatuor sunt aures Listen to him who has four ears
547 Incultior Libethrio.
Incultior Libethrio.
Ἀμουσότερος Ληβηθρίων, id est insuauior vel asperior Libethrio monte neque amoeno neque vllius frugis ferace. Quadrat in homines agresti incultoque ingenio.
→ corresponds to Adagia I vi 48 Inelegantior Libethriis As rude as any Libethrian
548 Pulchrorum etiam autumnus pulcher est
Pulchrorum etiam autumnus pulcher est
Archelai apophthegma Euripide Agathonem iam pubescentem suauiante. In eos conuenit, qui belle aetatem portant.
549 Aquila in nubibus
Aquila in nubibus
In eos dicitur, qui ea optant, quae nequeant assequi.
→ corresponds to Adagia I ix 20 Aquila in nubibus An eagle in the clouds
550 Vulpes non accipit munera
Vulpes non accipit munera
Graecum adagium in eos qui, quum sint auidissimi, munera tamen oblata grauatim accipiunt, videlicet tanquam inuiti coactique accipiant.
551 Scitum est periculum ex aliis facere
Scitum est periculum ex aliis facere
Est alieno experimento prudentiorem fieri. Et sic quidem Terentius extulit, Plautus aliter: Feliciter sapit qui periculo alieno sapit.
552 Annus est.
Annus est.
Prouerbialis hyperbole, qua moram perlongam significamus. Terentius in Ecyra: Et nostin mores mulierum: / dum moliuntur, dum comuntur, annus est. In contatorem dici potest.
→ corresponds to Adagia II v 4 Annus est Years ago
553 In tempore adire omnium est maximum
In tempore adire omnium est maximum
Maxime refert quo tempore accedas, si quid a quopiam velis impetrare.
→ corresponds to Adagia II iv 41 Capere provinciam. Tradere provinciam To take on a department. To entrust a department
554 Dies aegritudinem adimit
Dies aegritudinem adimit
Terentius: Aut ego profecto ex ingenio egregie ad miseriam Natus sum aut illud falsum est, quod vulgo audio Dici, diem adimere aegritudinem hominibus.
→ corresponds to Adagia II v 5 Dies adimit aegritudinem Time tempers grief
555 Asinum sub freno currere doces
Asinum sub freno currere doces
Hoc est operam perdis. Horatius: Infelix operam perdas, vt si quis asellum In campum doceat parentem currere frenis. Acron prouerbialiter de asello dictum admonet.
→ corresponds to Adagia I iv 40 Asinum sub freno currere doces You teach a donkey to race with a bit
556 Provinciam capere
Provinciam capere
Vtrumque a Romanorum consuetudine traductum est, apud quos magistratus prouincias sortiebantur. Terentius in Heautontimorumeno: Videlicet Ille Cliniae seruus tardiusculus est; Iccirco huic nostro tradita est prouincia, id est huic negotium datum est instruendae fallaciae. Idem in Phormione: O Geta, prouinciam / cepisti duram, id est graue onus. Menander apud Gellium de imperiosae vxoris marito: Prouinciam inexpugnabilem geris. Quod Graeci dicunt πρᾶγμα ἄμαχον λέγεις.
→ corresponds to Adagia II iv 41 Capere provinciam. Tradere provinciam To take on a department. To entrust a department
557 Bolus ereptus e faucibus
Bolus ereptus e faucibus
Bolus e faucibus eripi dicitur, quoties commoditas, quae iam propemodum tenebatur, praeter expectationem subito eripitur. Ab animalibus, quibus praeda aufertur, translatum putat Calphurnius. Terentius in Heauton.: Crucior bolum tantum mihi esse ereptum tam subito e faucibus.
→ corresponds to Adagia III vi 99 Bolus eruptus e faucibus The morsel snatched from one's throat
558 Quid si nunc caelum ruat?
Quid si nunc caelum ruat?
In meticulosos dicitur, qui peiora omnia diuinant euentura. Terentius in Heauton.: Quid si redeo ad illos, qui aiunt 'Quid si nunc coelum ruat?'
559 Dictum ac factum.
Dictum ac factum.
Vbi significamus nihil esse in negocio procurando praeteritum, dictum ac factum dicimus. Terentius: Dictum ac factum reddidi. Idem in eadem fabula: Dictum ac factum huc abiit Clithipho.
→ corresponds to Adagia III vi 85 Dictum ac factum Said and done
560 Summus ius summa malicia.
Summus ius summa malicia.
Non asscripturus eram, ne sententias, non adagia dicerer conscribere, ni a seruo comico nominatim pro adagio referretur: Verum illud, Chreme, Dicunt: ius summum saepe summa malicia est. Quo prouerbio monemur aequitatem potius quam legum litteras sequi.
→ corresponds to Adagia II vi 36 Ne in nervum erumpat For fear it break the string
561 Quod abs te allatum erat, id est relatum
Quod abs te allatum erat, id est relatum
In prologo est Phormionis. Prouerbium esse admonet Donatus, mirum, ni in eos, qui pro malo malum recipiunt. Α mutua pecunia sumptum videtur.
→ corresponds to Adagia III v 55 Pedum visa est via The path has been looked at
562 Tradunt operas mutuas
Tradunt operas mutuas
In eos dici consueuit, qui se mutuo defendunt mutuoue laudant. Est in Phormione. Ab opificibus tractum videtur aut vicinis agricolis, qui mutuo inter se operam commodant.
563 Ne in nervum erumpat fortitudo.
Ne in nervum erumpat fortitudo.
Dicitur in temerariam inconsideratamque audaciam, quae plaerumque in magnum malum adducit. Donatus a sagittariis sumptum putat, qui neruum arcualem, dum immoderate adducunt, rumpunt nonnunquam. Terentius in Phormione: Verum hoc saepe, Phormio, Vereor, ne ista fortitudo in neruum erumpat denique.
→ corresponds to Adagia II vi 36 Ne in nervum erumpat For fear it break the string
564 Pedum visa est via.
Pedum visa est via.
A viatoribus translatum, qui notis viis securius iter faciunt; itidem vt audaciores sumus in his rebus, quarum antea fecimus periculum. Terentius in Phormione: Ah non ita. Factum est periculum; iam pedum visa est via.
→ corresponds to Adagia III v 55 Pedum visa est via The path has been looked at
565 Rete non tenditur accipitri aut milvo
Rete non tenditur accipitri aut milvo
Calumniatoribus ipsis nemo calumniam struit, verum simplices dolis appetuntur, qui fallere non norunt et falli possunt. In eadem fabula: Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis; illis, qui nihil faciunt, tenditur.
566 Amico amicus.
Amico amicus.
Solus est homo amico amicus. Paroemiam esse Donatus indicauit. De iis qui minimis facti sunt amici, estque apud Apollodorum, cuius Phormio Graeca est, hoc modo: Μόνος ἐπίσταται φιλεῖν τοὺς φίλους, id est Solus nouit diligere amicos.
→ corresponds to Adagia I iii 17 Amico amicus A friend to his friend
567 Ipsa senectus morbus est.
Ipsa senectus morbus est.
Senibus nunquam deest morbus. Horatius: Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Apollodorus Graece hoc modo: Τὸ γῆράς ἐστιν αὐτὸ νόσημα.
→ corresponds to Adagia II vi 37 Ipsa senectus morbus est Old age is sickness of itself
568 Sudabis satis
Sudabis satis
His verbis prouerbiali figura inanis conatus significatur. Terentius in Phormione: Eia sudabis satis, / si cum illo incoeptas homine.
→ corresponds to Adagia II viii 50 Eodem in ludo docti Taught in the same school
569 Vorsuram solvis
Vorsuram solvis
In eum dicitur, qui e praesenti quidem malo sese expedit, verum ita vt grauius aliunde impediatur. Donato enim vorsuram facere est aes alienum ex aere alieno soluere aut minore foenore maiorem acceptam pecuniam occupare. Terentius in Phormione: In eodem luto haesitas; vorsuram solues; Praesens quod fuerat malum in diem abiit, plagae crescunt. Seneca: Domi (quod aiunt) vorsura fit.
→ corresponds to Adagia I x 23 Versuram solvere To pay by a switching-loan
570 Animam debet
Animam debet
In eum quadrat, qui immodico aere alieno tenetur. Terentius: Quid si animam debet? Donatus Graecum prouerbium ascripsit: Τὴν ψυχὴν ὀφείλει.
→ corresponds to Adagia I x 24 Animam debet He owes his own soul
571 Eodem in ludo docti sunt
Eodem in ludo docti sunt
Hodie quoque vulgo dicunt in eos, quorum mores vehementer conueniunt.
→ corresponds to Adagia II viii 50 Eodem in ludo docti Taught in the same school
572 Suo sorex indicio periit
Suo sorex indicio periit
In eum, qui ipse sese prodit, veluti Parmeno ille in Eunucho. Hieronymus: Qui iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio.
→ corresponds to Adagia I iii 65 Suo ipsius indicio periit sorex The shrew-mouse gave itself away
573 Quodcunque in solum venis
Quodcunque in solum venis
Cicero De natura deorum libro primo: Abuteris ad omnia athomorum regno vel nomine vel licentia. Hinc quodcunque in solum venis (vt dicitur), effingis atque efficis.
→ corresponds to Adagia III vi 3 Quodcunque in solum venit Whatever falls on the ground
574 Mancipii capillus
Mancipii capillus
In dura mente homines dicitur, vt eum seruilibus capillis dicamus, cui rusticum seruile et agreste ingenium esse significare volumus. Plato huiusmodi hominum generi mancipiorum pilos in animo esse scripsit.
→ corresponds to Adagia II iii 28 Servilis capillus A slave haircut
575 Lac gallinaceum seu
Lac gallinaceum seu
Graecum adagium de inuentu rarissimis, vnde quoties quapiam in re nihil non inueniri posse significamus, vel illud quod nusquam inuenitur, et gallinaceum lac inde hauriri posse dicimus. Plinius: Alii caeras Amaltheas, quod copiae cornu, velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum.
→ corresponds to Adagia I vi 3 Lac gallinaceum Hen's milk
576 Suspendio arbor deligenda
Suspendio arbor deligenda
Vbi rem vehementer indignam nullique prorsus tolerandam innuimus, arborem suspendio deligendam esse dicimus. Quod adagium inde ortum Plinius scribit auunculus, quod in Theophrastum philosophorum principem Leontium meretricula scribere esset ausa. Plinii super hac re haec sunt verba: Ceu vero nesciam aduersus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, vt nomen diuinum inde inuenerit, scripsisse etiam foeminam, et prouerbium inde natum: suspendio arborem eligendam.
→ corresponds to Adagia I x 21 Suspendio deligenda arbor Choose your tree and hang yourself
577 Minervae felem
Minervae felem
In eos dictum, qui deteriora praestantioribus comparant, propterea quod leuicula quapiam in re conueniant. Quid enim Minerua cum fele habet commune praeter glaucorem oculorum? Graeci sic: Ἀθηνῇ τὸν αἴρουλον.
→ corresponds to Adagia I x 22 Minervae felem Minerva against a cat
578 Attici eleusinia, subaudi 'celebrant'
Attici eleusinia, subaudi 'celebrant'
De re vehementer arcana celandaque dicitur. Cereris enim Eleusinae mysteria prodere capitale erat apud Atticos; inde de re, quae celatur, adagium Ἀττικοὶ Ἐλευσίνια, id est Attici Eleusinia sacra, subaudi 'faciunt'.
→ corresponds to Adagia II v 66 Attici Eleusinia The Athenians and their Eleusinia
579 Sal unde venerat rediit
Sal unde venerat rediit
Graecum est, a mercatore quodam sumptum, qui quum salem dono acceptum naui veheret, sentina adaucta in salem influxit soluitque vniuersum et corrupit ipso dormiente. Itaque quod ex aqua marina coctum erat, in eandem resolutum est. Simillimum habet sensum Plautinum illud: Male partum male disperit.
→ corresponds to Adagia I vii 80 Salis onus unde venerat, illuc abiit Salt to water whence it came
580 Lari sacrificare
Lari sacrificare
Est consilio vehementer occulto quippiam moliri. Ex huiusmodi enim sacris nefas erat quicquam foras efferri.
→ corresponds to Adagia I x 20 Capra Scyria A Scyrian she-goat
581 Cantharus aquilam quaerit
Cantharus aquilam quaerit
Ex apologo sumptum adagium. Cantharus enim, vt contemptum vlcisceretur, aquilae oua e nido extruserat. Conuenit in eos, qui iniuria quapiam exasperati vindictam parant. Graece hoc modo: Ἀετὸν κάνθαρος μαιεύεται.
→ corresponds to Adagia III vii 1 Scarabaeus aquilam quaerit A dung-beetle hunting an eagle
582 Pastillos rufillus olet, gorgonius hircum
Pastillos rufillus olet, gorgonius hircum
Quum singulae illustrium poetarum sententiae adagiorum vice possunt vsurpari, tum hoc Horatiano versu nihil potest fingi prouerbiale magis, in homines diuersis viciis laborantes, veluti in loquacem et nimis taciturnum, in ineptum solutum ac nimium tristem, sordidum et prodigum, arrogantem et putido abiectoque animo.
583 Capra syra
Capra syra
In eos quadrat, qui recte facta viciis adiunctis contaminant quique bene coepta male finiunt. Veluti capra Syra mulctrum, quod lacte impleuerat, ipsa rursus euertit atque hoc modo beneficium, quod dederat, eadem perdidit.
→ corresponds to Adagia I x 20 Capra Scyria A Scyrian she-goat
584 Canis per phratores ductus
Canis per phratores ductus
Dici solitum in eos, qui scelerum suorum aliquando poenas debitas pendunt. Phratores enim populi sunt, apud quos canes adducti statim occiduntur.
→ corresponds to Adagia III vi 93 Ductus per phratores canis A dog among the phratry members
585 Inexperta aut expers nuptiarum
Inexperta aut expers nuptiarum
Recto sensu de casta dicitur et innupta, figurato de impudicis, quae quum nulli nupserint, quotidie tamen nuptiis dant operam. De quibus est illud Ciceronis: Mater huius quotidianis nuptiis delectatur.
586 Cum larvis luctari.
Cum larvis luctari.
Est in mortuos inuehi sepultorumque scripta repraehendere.
→ corresponds to Adagia I ii 53 Cum larvis luctari To wrestle with ghosts
587 Cum mortuis non nisi larvae luctantur
Cum mortuis non nisi larvae luctantur
Plinius auunculus in praefatione: Nec Plancus illepide, qui quando diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut liberis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi laruas luctari. Quo dicto sic repercussit illos, vt apud eruditos nihil impudentius videretur.
588 Mola salsa litant qui thura non habent
Mola salsa litant qui thura non habent
Quod bono offertur animo quantumlibet exiguum munus, id aequi bonique consulere conuenit. Plinius in eadem praefatione: Te quidem in excelsissimo humani generis fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio. Et ideo immensa praeter caeteras subit cura, vt quae tibi dicantur condigna sint. Verum et diis lacte rustici multaeque gentes supplicant, et mola tantum saisa litant qui non habent thura.
589 Murus aheneus
Murus aheneus
Pro decreto certo atque immutabili est in primo Epistolarum Horatii: Hic murus aheneus esto Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
→ corresponds to Adagia II x 25 Murus aheneus A wall of bronze
590 Quo teneam wltus mutantem protea nodo
Quo teneam wltus mutantem protea nodo
Mire dictum est ab Horatio in homines subinde animum mutantes. Proteus enim (vt est in fabula notissima), quo vinculis elaberetur, in omnes se rerum formas transformare consueuit.
591 Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit
Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit
Eiusdem est apophthegma. Conuenit in eos, quibus bonae res animi vicio sunt malae quiue recte et vtiliter dicta in malum et perniciem conuertunt. Epicteti sententia est, cuius in improbum philosophum haec sunt apud Gellium verba: Homo, vbinam mittis, considem, numquid vas purgatum sit. Nam si ad inanem opinionem ea inuergas, prorsum interierint; sin computrescant, in vrinam aut acetum conuertentur aut si quid iis ipsis est deterius.
→ corresponds to Adagia I x 80 Corpus sine pectore Body without soul
592 Quo semel est imbuta recens: servabit odorem testa diu.
Quo semel est imbuta recens: servabit odorem testa diu.
Adeo in teneris consuescere multum est.
→ corresponds to Adagia II iv 20 Quo semel est imbuta Long will a crock
593 Cornix furtivis plumis exornata
Cornix furtivis plumis exornata
Iam olim ex apologo in prouerbium translata est. Horatius: Ne si forte suas repetitum venerit olim Grex auium pennas, moueat cornicula risum Furtiuis nudata coloribus. In eos conuenit, qui aliena inuenta pro suis vsurpant itaque se venditant.
→ corresponds to Adagia III vi 91 Aesopicus graculus Aesop's jackdaw
594 Corpus sine pectore
Corpus sine pectore
Significat hominem sine mente, brutum et stolidum. Horatius ad Albium: Non tu corpus eras sine pectore; dii tibi formam, Dii tibi diuitias dederant artemque fruendi.
→ corresponds to Adagia I x 80 Corpus sine pectore Body without soul
595 Cerite caera digni
Cerite caera digni
Notari ignominia digni Cerite caera digni dicebantur, propterea quod Acrone Porphyrioneque auctoribus Romani Ceritibus bello subactis eam dixere conditionem, ne suffragii ferendi ius haberent, ne leges vllas aut ederent aut haberent. Vnde prouerbio insignem ignominiam Ceritem caeram vocabant. Horatius: Quid deceat, quid non obliti, Cerite caera Digni.
→ corresponds to Adagia I x 81 Cerite cera dignus Fit to be registered in Caere
596 Aranearum telam texere
Aranearum telam texere
Est in re friuola nulliusque frugis infinitum laborem capere. Apud Basilium in principio Hexameron legitur.
→ corresponds to Adagia II iv 86 Ab ovo usque ad mala From the eggs to the apples
597 Utranque paginam facit
Utranque paginam facit
Plinius auunculus Historiae naturalis ca. vii. li. ii. de Fortuna dea agens Huic, inquit, omnia expensa, huic omnia feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola vtranque paginam facit, id est siue quid boni obtigit, Fortuna laudatur quasi dederit, siue mali quid accidit, eadem incessitur tanquam malorum author.
→ corresponds to Adagia II iv 15 Utramque paginam facit She fills both pages
598 Ulyssis remigium
Ulyssis remigium
In homines viciosos et perditis moribus, cuiusmodi erant Vlyssis comites, qui sibi nec a Circes poculis nec a Syrenum cantu temperare potuerunt.
599 Ab ovo usque ad mala.
Ab ovo usque ad mala.
Pro eo quod est tota coena. Veteres namque coenam ab ouis auspicabantur bellariisque finiebant. Horatius Satyra tertia: Si collibuisset, ab ouo / vsque ad mala citaret 'Io Bacche'.
→ corresponds to Adagia I ii 55 Cygnea cantio Swan-song
600 Neglectis urenda filix innascitur agris.
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Ex eadem Satyra sumptum. Metaphora aptissima. Sensus est huiusmodi: animis nostris vicia innasci sua sponte, nisi honestis disciplinis excolantur, veluti ager incultus filice inutili herba occupatur.
→ corresponds to Adagia II ix 97 Neglectis urenda filix innascitur agris Fern to be burnt grows in neglected fields