← back to Collectanea overview

Collectanea 701–800

701 Bonae leges a malis moribus procreantur

Bonae leges a malis moribus procreantur

Notissima sententia et veteri prouerbio trita.

→ corresponds to Adagia I x 61 Bonae leges ex malis moribus procreantur Ill manners produce good laws

702 Homo bulla

Homo bulla

Vetus adagium, quo vitae humanae fragilitas significatur.

703 Crocodili lachrymae

Crocodili lachrymae

Crocodilus eminus conspecto homine lachrymare dicitur atque eundem mox deuorat. Inde prouerbium Crocodili lachrymae in eos, qui se grauiter ferre simulant incommodum eorum, quibus ipsi incommodum attulerunt.

704 Minimo provocare.

Minimo provocare.

Est ad aequum certamen prouocare, contemptim. Horatius in Sermonibus: Ecce Crispinus minimo me prouocat. Accipe, si vis, Accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora, Custodes; videamus, vter plus scribere possit.

→ corresponds to Adagia III vi 45 Minimo provocare To challenge with the little finger

705 Mandare laqueum Medium unguem ostendere.

Mandare laqueum Medium unguem ostendere.

Vtroque adagio extremum contemptum significabant. Mandamus enim laqueum iis, quos adeo a nobis negJigi significamus, vt si vel suspendant sese, nihil ad nos attineat. Iuuenalis de Democrito: Ridebat curas nec non et gaudia vulgi, Interdum et lachrymas, quum Fortunae ipse minaci Mandaret laqueum mediumque ostenderet vnguem. Eandem habet significationem puta contemptus posterius illud medium vnguem ostendere, quo et Martialis eodem sensu est vsus: Atque illi digitum porrigerem medium. A gestu sumptum certe hoc, fortassis et prius illud.

→ corresponds to Adagia II iv 67 Mandare laqueum To bid one go hang

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac137

706 Illi alabastrus unguenti plena putet

Illi alabastrus unguenti plena putet

Id est quae sunt optima, pessima videntur. Apud Ciceronem.

707 Crocodilus in fugientem

Crocodilus in fugientem

Ab animantis natura mutuatum. Scribit Plinius crocodilum in fugaces esse ferocem, insequentibus fugacem.

708 Promusque quam condus magis

Promusque quam condus magis

Ab Ausonio dictum in hominem profusiorem, qui parta prodigere nouit, quaerere non nouit. Promus promendis rebus praefectus vt condus condendis.

→ corresponds to Adagia II iv 73 Promus magis quam condus More spender than saver

709 Pistillo retusius

Pistillo retusius

Apud Hieronymum non semel pro hebete ac stolido: O crassum ingenium et omni (vt dicitur) pistillo retusius.

710 Puppis et prora

Puppis et prora

Id est initium et finis rei vniuersae. Apud Hermolaum legitur: Vt in vna, inquit, ea latinae rei puppis et prora versetur. Ab iis enim duabus partibus nauis tota pendet.

711 Ut praenestinis gonea est ciconia

Ut praenestinis gonea est ciconia

Apud Plautum est in Truculento. In eos, qui truncatas et mutilatas voces pronunciant, primoribus ademptis litteris. In ea nimirum fabula rusticus quidam adolescens correptus, quod rabonem pro arrabone diceret, Ita, inquit, facio lucri, / vt Praenestinis gonea est ciconia.

→ corresponds to Adagia I x 96 Cyprio bovi merendam Luncheon for a Cyprus ox

712 Mea est pila

Mea est pila

Id est vinco composque sum voti. A pilae ludo transsumptum, in eadem est comoedia.

713 Clurinum pecus

Clurinum pecus

Apud eundem in fabula, in hominem stolidum vtrunque: Rus merum est hic quidem, pudendum et vero clurinum pecus.

→ corresponds to Adagia II iv 99 Non curat numerum lupus The wolf heeds not your counting

714 Conlatinus venter

Conlatinus venter

Magnus ac turgidus a Plauto dicitur. Is, opinor, ad Collatinum nomen alludens conlatinum ventrem dixit capacem, in quem omnia conferri possent. Auctor Festus Pompeius.

→ corresponds to Adagia I ix 6 Alia vita, alia diaeta Change your life and change your style

715 Cyprio bovi merendam

Cyprio bovi merendam

Sotadicus Ennii versus, quo significatur id, quod in Cypro insula fieri consueuit, in qua boues humano stercore pascebantur. Eodem Pompeio auctore. Dici conueniet, quoties sordidus conuiua sordido conuiuio accipitur.

→ corresponds to Adagia III v 20 Salem et fabam Salt and a bean

716 Quandoque bonus dormitat homerus

Quandoque bonus dormitat homerus

Allegoria iam in prouerbium translata significantibus nobis neminem esse sic in arte sua absolutum, vt non alicubi cesset suique dissimilis appareat. Ita Horatius in Arte poetica: Quandoque bonus dormitat Homerus, Verum operi longo fas est ignoscere somnum.

→ corresponds to Adagia I i 57 Capra gladium The goat (found) the sword

717 Quam curat numerum lupus

Quam curat numerum lupus

Bucolicum prouerbium apud Maronem, quo nihil laborari nihilque referre significamus. Extat hodieque nostratibus celebratum adagium lupum et numeratas oues deuorare.

→ corresponds to Adagia II iv 99 Non curat numerum lupus The wolf heeds not your counting

718 Alia vita, alia diaeta

Alia vita, alia diaeta

In eos competit, qui nouum vitae institutum arripuerunt, aut in eos, qui mutata in melius fortuna et vitae rationem moresque commutant. Vnde illud apud omnes tritissimum: mores sequi fortunam.

→ corresponds to Adagia I ix 6 Alia vita, alia diaeta Change your life and change your style

719 De sale et faba

De sale et faba

Qui de rebus arcanis communicant, περὶ ἁλὸς καὶ κυάμου, id est de sale et faba, dicuntur agere. A vetusto vaticinatorum more transsumptum salem fabamque ponentium.

720 Capra gladium seu machaeram

Capra gladium seu machaeram

Subaudi 'repperit'. Conuenit in eos, qui ipsi sibi exitii causam adferunt. Inde natum, quod olim apud Corinthios capra Iunoni immolanda gladium, quem humo absconderant, ipsa pedibus excalpens prodidit, vnde periret.

→ corresponds to Adagia I i 57 Capra gladium The goat (found) the sword

721 Semper graculus cum graculo congregatur

Semper graculus cum graculo congregatur

Id est similis cum simili, improbus cum improbo.

→ corresponds to Adagia I ii 23 Semper graculus adsidet graculo Jackdaw always sits by jackdaw

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac139

722 Complurium foliorum ficulnorum strepitum audivi

Complurium foliorum ficulnorum strepitum audivi

Commode ab eo dicetur, qui se iram minasque cuiuspiam magnopere vilipendere significabit. Nam ficulna folia incensa praeter ingentem crepitum nihil habent.

→ corresponds to Adagia I x 88 Complurium thriorum ego strepitum audivi I have heard the sound of many fig-leaves

723 Prospectandum vetulo cane latrante

Prospectandum vetulo cane latrante

Ne nihil a vulgo mutuati videamur neue nostram aetatem vsquequaque contempsisse, huic certe adagio praeter antiquitatem et auctorem quid desit non video. Est autem sensus metaphoricus: tum demum vigilandum esse, vbi senes metuendum esse periculum ostendunt. Translatum a canibus excubitoribus qui, quum vetuli sunt, non temere latrant.

→ corresponds to Adagia I i 65 Anagyrum commoves You are moving Anagyrus

724 Canes qui plurimum latrant, perraro mordent

Canes qui plurimum latrant, perraro mordent

Dicitur hac aetate et hoc in homines maledicos et minaces, caeterum ad faciendum ignauos timidosque.

→ corresponds to Adagia III vii 100 Canes timidi vehementius latrant Nervous dogs bark louder

725 Canes omnibus ignotis allatrant

Canes omnibus ignotis allatrant

In eos, qui quicquid non intelligunt, id damnant ac repraehendunt.

→ corresponds to Adagia I x 55 Pulchre dixit. Belle narras Fine words! A likely story!

726 Azanea mala

Azanea mala

Dicitur res infiniti laboris et inexpugnabilis, nullius autem frugis. Nam Ἀζαναῖα Graece locum significat asperum cultu et senticosum, in quo agricolae frustra exerceantur.

→ corresponds to Adagia II vi 9 Azanaea mala Azanian ills

727 Anagyrum irritas

Anagyrum irritas

In eum dici solitum, qui iniuria lacessit eum, qui prouocatus magnum malum sit allaturus. Ἀλληγορικῶς ab Anagyro quodam diuite sumptum, qui a vicinis iniuria prouocatus omnes funditus perdidit.

→ corresponds to Adagia I vii 15 Corvum delusit hiantem He's tricked the gaping crow

728 Ipsis placet

Ipsis placet

Plato libro De legibus tertio: Tunc enim illud fabulae ipsis, vt dicitur, placuit, tripertito exercitu diuiso vrbes tres habitarent Argos Messenen Lacedaemona. Terentius in Andria: Atqui ipsis commentum placet.

→ corresponds to Adagia II iv 100 Ipsis placet That is how they like it

729 Pulchre narras

Pulchre narras. Belle dicis.

Prouerbialis sermo in eos, qui magnifice pollicentur. Socrates in Eutydemo Platonis: En, Eutydeme, vt prouerbio fertur, quam belle loqueris.

→ corresponds to Adagia I x 55 Pulchre dixit. Belle narras Fine words! A likely story!

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac140

730 Iovis corinthus

Iovis corinthus

Socrates in eodem sermone Quo, inquit, boni nobis erunt? quoue vtiles? an dicemus iterum, quod alios bonos facient, aliique illi alios iterum; quo autem boni sunt, nusquam apparet, postquam illa, quae ciuilis artis opera praedicantur, negleximus et, quod prouerbio fertur, quum aiunt Iouis Corinthus nobis accidit. Hactenus Plato. De immensis opibus dici videtur solitum, deque variis et raris operibus.

→ corresponds to Adagia II i 50 Jovis Corinthus Corinthus son of Jove

731 Corvum hiantem delusit

Corvum hiantem delusit

Proprie in eum competit, qui testamento multum diuque expectato frustratus est captatorem. Imminet enim haec auis cadaueribus. Horatius de Corano, qui Nasicae socero testamenti spe ostentata moriens nihil praeter plorare legauit, Plerumque (inquit) recoctus Scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem.

→ corresponds to Adagia I vii 15 Corvum delusit hiantem He's tricked the gaping crow

732 Tragice loqui

Tragice loqui

Pro obscurius loqui apud Platonem libro De republica iii. Est enim tragicorum figura sublimior minimeque vulgaris.

→ corresponds to Adagia II v 39 Tragice loqui To use tragic language

733 Mida locupletior

Mida locupletior

Pro quantumuis opulento eodem in libro est.

→ corresponds to Adagia I vi 24 Midae divitiae The riches of Midas

734 Corinthius luxus

Corinthius luxus

Siracusana mensa, Sicula obsonia, Attica bellaria condimentaque in eodem sermone leguntur.

735 Hydrae caput amputas

Hydrae caput amputas

Id est ita vnum malum tollis, vt plura alia recipias. Apud Platonem.

→ corresponds to Adagia IV i 95 Clavam extorque Herculi To snatch Hercules' club

736 Vitilitigatores

Vitilitigatores

Nouum verbum primum a Catone confictum compositumque a viciis et litigando apud eruditos tanquam in adagionem abiit. Merentur autem hoc nomen, qui ipsi nihil agentes aliorum opera studiose repraehendunt litigandi veluti morbo quodam.

737 Dionysius corinthi

Dionysius corinthi

Allegoria prouerbialis a Graecis olim celebrata de iis, qui e summa fortu na ad infimam detrusi fuissent. De hoc adagio Fabius libro viii. his verbis meminit: Est in exemplis allegoria, si non praedicta in oratione ponantur. Nam 'vt Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes vtuntur, ita plura similia dici possunt.

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac141

738 Architectus invidet architecto

Architectus invidet architecto

Hesiodia sententia. Quam Maro in Cornificium inuidum et oblatratorem clancularium eleganter vsurpauit.

739 Iovi fulmen, herculi clavam extorquere

Iovi fulmen, herculi clavam extorquere

De rebus factu difficillimis dicitur vtrunque. Et vtrunque a Marone profectum.

→ corresponds to Adagia IV i 95 Clavam extorque Herculi To snatch Hercules' club

740 Hunc cespitem circumdemus

Hunc cespitem circumdemus

Id est hanc rem excutiamus. A venatorum indagine sumptum, qui cespitem, sub quo feram latere putant, cingunt. Est apud Platonem libro De republica quarto.

→ corresponds to Adagia II iv 90 Venereum jusjurandum Lovers' vows

741 Alga vilior

Alga vilior

Prouerbiale quiddam habent et hae comparationes, quae sunt in Thyrside Vergiliano: Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis, Horridior rusco, proiecta vilior alga.

742 Arcem tenere

Arcem tenere

Est principatum primamque laudem in re quapiam obtinere, vt Cicero eloquentiae, Plato philosophiae arcem tenet.

743 Humi serpere.

Humi serpere.

Sermo pressus humilisque humi serpere dicitur. Horatius: Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Et alibi: Sermones / repentes per humum.

→ corresponds to Adagia II x 88 Humi serpere To crawl on the ground

744 Venereum Iusiurandum irritum.

Venereum Iusiurandum irritum.

Plato in Conuiuio: Vulgo fertur, quod solis amatoriis periuriis dii dant veniam. Venereum quippe iusiurandum nihil valere aiunt.

→ corresponds to Adagia II iv 90 Venereum jusjurandum Lovers' vows

745 In dolio figulinam (KB copy: Teste iacturam figulariuam experiris)

In dolio figulinam

Plato in Lachete de iis, qui artis suae in re magna, quum in leuibus oporteat, periculum faciunt, Et profecto, inquit, (vt habet prouerbium) in vasis ipsius iactura artem figulariam experimini.

746 Solonis dictum.

Solonis dictum.

Convesco quotidie addiscens aliquid Solonis verbum et a Platone prouerbii vice citatur et hodie quoque vulgo tritum est. 'Dum viuimus', inquiunt, 'discimus'.

→ corresponds to Adagia I viii 60 Senesco semper multa addiscens Age comes upon me learning all the time

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac142

747 Difficilia quae pulchra

Difficilia quae pulchra

Plato tum alibi, tum in Cratylo prouerbii loco posuit. Veteri, inquit, prouerbio fertur pulchra esse cognitu difficilia.

748 Tanquam meum nomen Tanquam meum nomen Tanquam digitos meos teneo.

Tanquam meum nomen Tanquam meum nomen Tanquam digitos meos teneo.

De certa firmaque memoria prouerbio dicebatur. Martialis: Totis diebus, Afer, haec mihi narras, Et teneo melius ista quam meum nomen. Iuuenalis: Tanquam vngues digitosque suos. Contra, quum vehementer obliuiosum innuimus, proprii nominis oblitum dicimus. Naso: Nominis ante mei venient obliuia nobis. Hieronymus: Vt fere nominis mei fuerim oblitus.

→ corresponds to Adagia II iv 91 Tanquam meum nomen. Tanquam digitos As well as I know my own name, or, my fingers

749 Falcem in messem alienam mittere

Falcem in messem alienam mittere

Est alienum negocium curare.

→ corresponds to Adagia II iv 89 Sequitur ver hiemem Spring follows winter

750 Canis reversus ad vomitum

Canis reversus ad vomitum

In apostolicis epistolis pro eo quod est post innocentiam arreptam denuo in veterem vitam reuolutus. Sus lota in volutabro luti eodem in loco eodem significatu ponitur.

→ corresponds to Adagia III v 13 Canis reversus ad vomitum A dog goes back to his vomit

751 Homunculus ex caria

Homunculus ex caria

Est quispiam vilis exiguique precii. Socrates in Euthydemo vel in se periculum transformationis fieri iubet, velut in homunculo ex Caria, id est leui vilique; quem si perdas, nihil etiam damni feceris.

→ corresponds to Adagia I vi 14 In care periculum Risk it on a Carian

752 Carica musa

Carica musa

Pro agresti rusticanaque. Pro Graeco adagio recensetur.

→ corresponds to Adagia I viii 79 Carica musa Carian music

753 Sequitur ver hyemem

Sequitur ver hyemem

Ausonius in praefatione monosyllaborum: Vt in vetere verbo est, sequitur ver hyemem, iam similium nugarum subtexo nequiciam.

→ corresponds to Adagia II iv 89 Sequitur ver hiemem Spring follows winter

754 Sacra haec non aliter constant

Sacra haec non aliter constant

Id est haec res alio pacto peragi non potest. Est apud Ausonium. Is nuptialis carminis a se concinnati licentiam excusans Etenim fabula est, inquit, de nuptiis, et velit nolit sacra haec aliter non constant. Haec clausula si cui prouerbialis non videtur, alio quouis titulo notetur.

→ corresponds to Adagia II iv 88 Sacra haec non aliter constant These rites cannot be performed otherwise

755 Tenui filo

Tenui filo

Vtraque metaphora prouerbii vice apud magnos auctores legitur. Tenui filo, id est presso et acuto stilo, et paupere diuiteue vena, id est inopi foecundoue ingenio. Altera a nentibus, altera a fontibus sumpta.

→ corresponds to Adagia II vi 75 Tenui filo With slender thread

756 Tua voluntate coactus

Tua voluntate coactus

Charinus Terentianus Tu voluntate, inquit, coactus es tua. In eos conuenit, qui quod libenter et auide faciunt, coacti facere videri volunt.

→ corresponds to Adagia II iv 38 Nebula in pariete A shadow on the wall

757 Saguntina fames

Saguntina fames

Extrema fames, qualem longa obsidio solet adferre. Ausonius: Iam iam peresam, iam Saguntina fame Lucaniacum liberet.

→ corresponds to Adagia I ix 67 Saguntina fames Famine at Saguntum

758 Faber quas fecit compedes ipse gestat

Faber quas fecit compedes ipse gestat

Prouerbium fuisse tum sermonis facies indicat, tum hoc argumento est, quod apud Ausonium curiosum poetam prouerbio Terentiano subnectitur, vt superioris adagii sensum commutatis verbis referat. Ausoniani versus hii sunt: Tu molestus flagitator lege molesta carmina; Tibi quod intristi, exedendum est. Sic vetus verbum iubet, Compedes, quas ipse fecit, ipsus vt gestet faber.

→ corresponds to Adagia I i 86 Faber compedes quas fecit, ipse gestet Let the smith who made the fetters wear them

759 Tollat te qui non novit

Tollat te qui non novit

Quintilianus libro Institutionum sexto Simile est, inquit, quod dicitur <παροιμία> et prouerbia opportune aptata, vt de homine in aquam lapso et vt alleuaretur roganti: 'Tollat te qui non nouit'. Hactenus Fabius. At Horatius in Epistolis idem prouerbium de plano scurra commemorat, qui sponte saepe cadens tanquam crure fracto miserandis vocibus praetereuntes implorabat, vt humo tolleretur. Peregrinus autem quispiam, si quando alleuandi gratia accessisset, is a scurra ludibrio habebatur. Verum vbi iam illius simulatio multis innotuisset isque aliquando crure vere fracto tolli precaretur, nemo subuenit omnibus planum solitos agere ludos arbitrantibus. De hoc ita Flaccus: Nec semel irrisus triuiis attollere curat Fracto crure planum, licet illi plurima manet Lachrima, per sanctum dicat iuratus Osirim 'Credite, non ludo: crudeles, tollite claudum'. 'Quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat. Proinde quorum dolos iam nobis non ignotos significamus neque posse posthac nos ab illis decipi, iis dicemus: 'Tollat te qui <non> nouit' aut 'Hospitem quaere'.

→ corresponds to Adagia I vii 75 Tollat te qui non novit Let someone pull you out who doesn't know you

760 Nebulae in pariete pictae

Nebulae in pariete pictae

Pro re vana futilique apud Ausonium leguntur in epistola quapiam ad Gregorium fllium scripta. Aut vnquam vidisti, inquit, nebulam pictam in pariete? Significat enim prouerbialiter per pictam in pariete nebulam carminis, quod ei epistolae subscriptum est, lemma vanumque et friuolum somniique simillimum argumentum. Nebula nanque res vanior, quam vt coloribus exprimi possit.

→ corresponds to Adagia II iv 38 Nebula in pariete A shadow on the wall

760a Omnium horarum homo

Omnium horarum homo

Est iocis seriisque pariter accommodatus, idque de Asinio Pollione olim dictum fuisse Fabius est auctor.

→ corresponds to Adagia I iii 86 Omnium horarum homo A man for all hours

761 In caelo sum

In caelo sum

Perinde est ac dicas 'Deus sum'. Cicero ad Atticum: Si vero quae de me pacta sunt, ea non seruantur, in caelo sum.

→ corresponds to Adagia I v 100 In coelo esse To be in heaven

762 Deum facere

Deum facere

Est vehementer laudibus efferre. Terentius: Deum te facio.

763 Omnibus vestigiis inquirere

Omnibus vestigiis inquirere

Id est summa cura vigilantiaque quaerere.

→ corresponds to Adagia IV ii 18 Omnibus vestigiis inquirere To investigate every trace

764 Ne sis patruus mihi.

Ne sis patruus mihi.

Patruorum in nepotes seueritas prouerbio locum fecit, quod est apud Horatium: Siue ego praue / seu recte hoc volui, ne sis mihi patruus, ne me castiges. Idem in Odis patruam linguam minacem ac repraehensoriam dixit: Metuentis patruae verba linguae. Cicero contra Herennium: Fuit in hac causa quidam patruus, censor, magister; obiurgauit M. Coelium, sicut neminem vnquam parens. Simile est Persianum illud: At tu deterior palles. Ne sis mihi tutor.

→ corresponds to Adagia I x 49 Domi habet. Domi nascitur He has it at home. It's home-grown

765 Aristarchi obelisci asteriscique

Aristarchi obelisci asteriscique. Censoria virgula

Eodem modo Aristarchi obelisci asteriscique in communem sermonem venerunt; vt obelixein pro oblitterare atque delere dicamus et asteriscon, id est stellulam, praenotare pro probare et tanquam eminus annotare. Sunt qui a nauigantibus translatum putant, qui littus aut portum stellula notant. Est apud Hieronymum passim: O nostri temporis Aristarche, id est tu qui de omnium ingeniis iudicem te profiteris et alium laudas, alium damnas, id quod Aristarchus in Homericisversibus fecit. Horatius: Fiet Aristarchus. Censoria virgula eandem habet significationem, in quam item multis locis iocatur Hieronymus.

→ corresponds to Adagia I v 57 Stellis signare. Obelo notare To mark with stars. To brand with an obelus

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac145

766 Refricare cicatricem

Refricare cicatricem

Vt dolor iam temporis mora lenitus, quum renouatur, refricari cicatrix prouerbio dicitur, ita quum redintegratur animi molestia, vulnus recrudescere dicimus, pulcherrima vtrinque translatione. Quae exempla frequentiora sunt, quam vt vllum repeti debeat. Eam metaphoram <M. Tullius> venustissime extulit in Clodium, qui populum fame iam exasperatum concionibus insuper seditiosis in rabiem agebat: Vt tu, inquit, in hoc vlcere tanquam vnguis existeres. Suffricare pro leuiter renouare: Suffricare memoriam.

→ corresponds to Adagia III v 88 Bellicum canere. Receptui canere To give the signal for war. To sound the retreat

767 Domi habet

Domi habet

Domi habere dicimur quod in nobis est situm neque necesse est aliunde petere. Ab ea, de qua diximus, foris rogandae supellectilis consuetudine manasse videtur. 'Domi philosophos habet'. Domi habet vnde discat. Hanc ego domi coniecturam facio. Id domi experior, id est in meipso. 'Domi habes vnde beatus esse possis'. 'Domi consilium habes; ne foris petas'. In domo esse pro eo quod est paratum esse et veluti domi repositum, saepicule apud Plautum est.

→ corresponds to Adagia I x 48 Domi conjecturam facere To draw a home-grown conclusion

768 Obviis ulnis

Obviis ulnis

A gestu traductum ad animum, hoc est miro affectu et cupide, vt solemus charissimos amicos, quos eminus conspexerimus, quorum magno desiderio tenebamur. Est apud Quintilianum: Vt opus tuum nemo erat, qui non cupienter et obuiis (vt aiuni) manibus exceperit aut obuiis vlnis.

→ corresponds to Adagia II ix 54 Obviis ulnis With open arms

769 Bellicum canere

Bellicum canere

Vtrumque a militari consuetudine deductum est. Praelium enim inituri bellicum canunt; in castra redituris receptui signum datur, hoc est receptui canitur. Vnde nos prouerbiali translatione bellicum canere pro exhortari excitareque vsurpamus, receptui canere pro eo quod est finem facere, maxime si id, ad quod hortamur cuiue finem imponimus, bellici tumultus simile quiddam habet. Neque nos in re tam nota exemplis vtemur. Signa canant apud Martialem pro eo quod est 'Confligamus'.

→ corresponds to Adagia I v 91 Ad unguem To the finger-nail

770 Stilum vertere

Stilum vertere. Stilo infigere. Stilo appetere.

Stilus, quo veteres scriptitabant, aliquot prouerbiales translationes suppeditat. Vertere enim stilum dicunt pro eo quod est mutare quod scripseris aut etiam vituperare quae laudaris. Hieronymus contra Rufinum: Quam diu non renuebam laudationem tuam, sequebaris vt magistrum, fratrem et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnoui laudes tuas et me indignum tanti viri praeconio iudicaui, ilico vertis stilum et omnia laudata prius vituperas, de eodem ore et dulce proferens et amarum. Stilum infigere est scriptis inuehi, stilo appetere scribendo insectari.

→ corresponds to Adagia I v 59 Stilum vertere To reverse the pen

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac146

771 Iacere aleam

Iacere aleam

Quoniam alea fortunae et casui dicata est, eam pro dubio euentu accipimus. Caesar Rubiconem traducturus copias Omnis, inquit, iacta sit alea, id est rem vniuersam fortunae permittamus, quorsum eueniat; nos certe periculum faciemus. Plinius in praefatione Historiae mundi: Vtitur illa Marcus Tullius extra omnem ingenii aleam positus. Et in hac re nulla inest alea, id est non potest praeter expectationem euenire. Translatio a iactu alearum sumpta. Quintilianus eandem rem diuersa translatione explicauit: Permittamus, inquit, vela ventis et oram soluentibus bene precemur. Prouerbialiter et hoc Horatius dixit: Perraro hec alea fallit, id est vix vnquam male euenit, et in Odis: Periculosae plenum opus aleae.

772 Ad Unguem

Ad Unguem

A marmorariis sumpta metaphora, qui superducto vngui commissuras explorant marmorum. Vnde ad vnguem fieri dicitur, cui extrema adhibetur cura, ita vt nihil artificis diligentiam suffugiat. Horatius: Cocceius ad vnguem / factus homo. Idemque alibi: Carmen repraehendite, quod non Multa dies et multa litura coercuit atque Perfectum decies non castigauit ad vnguem. Et hanc metaphoram et quae sequitur Persius vno loco mire expressit: Vt per leue seueros Effundit iunctura vngues, scit tendere versum Non secus ac si oculo rubricam dirigat vno.

→ corresponds to Adagia I v 91 Ad unguem To the finger-nail

773 Ad amussim Ad perpendiculum.

Ad amussim. Ad perpendiculum.

Quotiens item absolutam curam operisque perfectionem significamus, ad amussim factam rem dicimus aut examussim (vtrumque enim legimus) aut amussatim. Est enim amussis regularis ille funiculus, quo cementa pauimentaque exaequant fabri. Ad perpendiculum idem declarat quod ad amussim, hodieque quod ita factum significare volumus, vt nihil desiderari queat, ad filum factum dicimus. Praeterea quod atten tissima vigilantia summoque iudicio tractatum videri volebant veteres, id pensiculate seu pensiculatim factum dicebant. A libripende sumptus sermo. Verum haec monendi gratia attigisse modo abunde satis existimo.

→ corresponds to Adagia I v 90 Ad amussim By rule

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac147

774 Elimare

Elimare

Ab officinis artificum translatum est. Elimare librum et adhibere limam. Summam manum imponere, id est extremam operam, quae vbi accessit, nihil praeterea in opere requiratur. 'Nihil huic operi deest praeter supremam manum'. Horatius ad vmbelicum ducere dixit pro eo quod est perficere. Primam item artificis operam primam manum appellant, qua rude adhuc opus significant.

→ corresponds to Adagia I ii 32 Ad umbilicum ducere To bring to the scroll's end

775 Teneris unguiculis

Teneris unguiculis

Graecis in prouerbio fuisse testatur Cicero, A teneris, inquit, (vt Graeci dicunt) vnguiculis. Horatius: Et incestos amores De tenero meditatur vngui. Ab incunabulis eundem habet sensum, videlicet iam inde a prima puericia.

→ corresponds to Adagia I vii 52 A teneris unguiculis Since the time their nails were soft

776 Pandere vela

Pandere vela

Metaphorae passim vsurpatae. Pandere vela est audacius confidentiusque rem agere, contrahere vela modestius ac parcius.

→ corresponds to Adagia I iv 33 Vela ventis permittere To spread the sails to the wind

777 Plumbeo gladio iugulare

Plumbeo gladio iugulare

Est friuolo futilique argumento tamen hominem conuincere. Cicero ad Atticum: Quum illum plumbeo gladio iugulatum tamen iri diceret. Idemque alias frigidum argumentum Plumbeum pugionem appellat.

→ corresponds to Adagia II v 10 Plumbeo jugulare gladio To cut a man's throat with a leaden sword

778 Lupi illum priores viderunt

Lupi illum priores viderunt

Quod est apud Vergilium in Aegloga, cui titulus Moeris: Lupi Moerim videre priores, a quodam non infimae doctrinae pro prouerbio refertur. Et fieri potest, vt pastorale fuerit adagium de eo, cui vox perisset. Seruius non hoc quidem prouerbium fuisse affirmat, sed ex eo, quod physici scribunt lupum, quem prior conspexerit, ei vocem adimere, natum Terentianum illud: Lupus in fabula.

779 Parthicus casus.

Parthicus casus.

Prouerbii simulachrum habet apud Ciceronem in Epistolis ad Atti cum: Ego bellum (inquit) foedissimum futurum puto, nisi qui (vt tu scis) panicus casus extiterit. A Pane deo, qui nouos et repentinos tumultus animorumque mutationes solet immittere, vt intelligas bellum futurum, nisi subita quaedam et tanquam Panica animorum fiat mutatio.

→ corresponds to Adagia III vii 3 Panicus casus A panic attack

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac148

780 Celerius Elephanti pariunt.

Celerius Elephanti pariunt.

Sunt quibus inter prouerbia annumerandum videtur, quod est apud Plynium Secundum in praefatione Historiae mundi: Nam de grammaticis semper expectaui parturiri aduersus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus fecere iam decem annis, quum celerius etiam elephanti pariant. Celerius itaque elephantes parere dicemus tardam conctationem nimisque lenta molimina significantes. De elephantorum partu Plautus in Sticho: Audiui saepe hoc vulgo dicier, Solere elephantum grauidam perpetuos decem Esse annos. Idem Plinius lib. viii.: Decem annis gestare in vtero vulgus existimat, inquit, etiam si Aristoteles biennio parere putat, nec saepius quam semel singulos gignere.

→ corresponds to Adagia I ix 11 Celerius elephanti pariunt Elephants breed faster

781 Parvo pedi magnos calcios circumdare

Parvo pedi magnos calcios circumdare

Quod est apud Quintilianum in Insti. prouerbialiter vtique scriptum eos, qui in re non copiosa copiose dicere conantur, puero Herculis cothurnos inducere, ab Agesilai apophthegmate deductum videtur. Cui quum quispiam sophistam quendam maiorem in modum laudaret, quod res minimas dicendi artificio maximas faceret, 'Equidem hunc ego cerdonem neutiquam tam bonum iudico', inquit, 'qui paruo pedi magnos calcios inducat'.

→ corresponds to Adagia III vi 67 Herculis cothurnos aptare infanti To put Hercules' boots on a baby

782 Sus minervam

Sus minervam

Celebratissimum adagium in eum, qui indoctus eum docere conatur, a quo sit ipse potius docendus. Hieronymus contra Ruffinum: Praetermitto Graecos, quorum tu iactas scientiam et, dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne vetere prouerbio sus Mineruam docere videatur. Apparet autem ex vetusto quopiam apologo natam paroemiam.

783 Multi Mannii Aricie.

Multi Mannii Aricie.

Mannius apud Festum Pompeium Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus dicitur, consecrasse legitur. Ex eo Mannio quamplurimi clarissimi viri extiterunt eodem nomine; inde natum prouerbium multos Ariciae Mannios esse.

→ corresponds to Adagia II x 24 Multi Mannii Ariciae Many men called Mannius at Aricia

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac149

784 Diomedis et glauci permutatio

Diomedis et glauci permutatio

Quae refertur ab Homero inter Diomedem Glaucumque facta armorum commutatio, sicuti pleraque eius poetae alia, in prouerbium abiit. Ea autem in sexto Iliados libro recensetur hoc modo: Diomedem et Glaucum in medium processisse singulari certamine congressuros. Tum Glaucum post commemoratos suos natales a Diomede inuitatum, vt ex hostibus hospites fierent, atque id vt caeteri intelligant, inquit, arma permutemus. Itaque Glaucum priorem sua donasse Diomedi arma, quae erant aurea centumque bobus aestimata. Tradidisse verum Diomedem sua aerea, non pluris nouem bobus aestimata. Exacta dispari permutatione Diomedem astutum, Glaucum stupidum fuisse inuocatum. Vnde quoties permutationem vehementer inaequalem significare volumus, Diomedis et Glauci commutationem esse dicimus. Plinius Cecilius ad Flaccum: Recipies epistulas feruias et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantis. Aulus Gellius in Noctibus libro secundo, vbi Cecilianam translationem cum ipso Menandro componit eamque nimis degenerare significat, Diomedis hercle arma et Glauci, inquit, non dispari magis precio aestimata sunt. Eiusdem permutationis fit mentio in prooemio Digestorum iis quidem verbis: Nostris temporibus talis legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis virtutis Glaucus et Diomedes inter se faciunt, dissimilia permutantes. Martialis: Tam stupidus nunquam nec tu, puto, Glauce, fuisti, Chalcea donanti chrisea qui dederas, id est qui aerea donanti aurea dederas.

785 Non sus quivis intelligit

Non sus quivis intelligit

De re intellectu praedifficili. Plato in Lachete: Quare, vt prouerbio fertur, non sus hoc quiuis norit.

→ corresponds to Adagia III iv 6 Nemo malus hoc sciet Nobody who is wicked shall know this

786 Flere ad noverce tumulum.

Flere ad noverce tumulum.

Est fictis lachrymis dolorem simulare, quum re gaudeas. Graecum adagium est.

→ corresponds to Adagia II viii 80 Victitant succo suo They live on there own juice

787 Homo non homo

Homo non homo

In virum effoeminatum et parum virum conuenit. Meminit aenigmatis huiuscemodi Plato li. Rep. v., quod etiamsi ille puerile nominat, ascribendum putaui: Homo non homo, videns non videns, percussit non percussit, lapide non lapide, auem non auem, super arbore, id est eunuchus luscus percussit alam vespertilionis pumice super sambuco.

→ corresponds to Adagia II ix 75 Nucleum amisi, reliquit pignori putamina I've lost the kernel, and he's left the shell in pledge

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac150

788 Polypus

Polypus

Plautus in Aulularia homines furaces viscatisque digitis polypos prouerbialiter, vt opinor, eleganter certe appellat. Ego istos noui polypos, inquit, qui vbi quicquid tetigerunt tenent. Ad polypi piscis naturam respexit caliculis illis et acceptabulis flagellisque brachiorum quod inuasit suctu quodam tenentis atque attrahentis.

→ corresponds to Adagia II iii 91 Polypi Polyps

789 Victitant succo suo

Victitant succo suo

Mire in parasitos quadrat, ingurgitantes sese, vbi coena contingit lautior, rursum diutinam inediam sustinentes, vbi non datur coena. Est autem a cocleis transsumptum, quae per aestum intra testam contractae succo suo aluntur, dum pluuia acciderit. Legitur apud Plautum in Captiui duo.

790 Nucleum amisi, reliquit pignori putamina

Nucleum amisi, reliquit pignori putamina

Plautinus versiculus ex eadem fabula ab Egione dictus. Is vbi resciuisset se deceptum pro seruo herum emisisse seruumque pro hero retinuisse, Nucleum, inquit, amisi, reliquit pignori putamina, id est is, ex quo fructum expectabam, effugit relicto eo, ex quo nihil est commodi.

791 Exordiri telam

Exordiri telam

Pro eo quod est negotii quippiam arte instituere. In Bachidibus Plautina: Exorsa haec tela est non male omnino mihi.

→ corresponds to Adagia II vi 68 Exordire telam To set up a web

792 Leoninam pellem indutus

Leoninam pellem indutus

Socrates in Cratylo Platonis: Verumtamen postquam leoninam pellem sum indutus, haud deterreri decet, immo praeclara ipsa, vt ais, nomina, id est quando mihi hanc arrogantem praeceptoris personam sumpsi. Etiam si in codicibus impressis leontinam legitur. Porro adagium ex apologo de asino fugitiuo, qui pelle leonis amictus feras ignaras territabat, sumptum apparet.

793 Vallum caveamve supergredi

Vallum caveamve supergredi

Est vltra quam conuenit quamque permissum est progredi. Socrates in eodem sermone: Videor iam vlterius quam decet exigere et caueam (vt dicitur) vallumque supergredi. A certantum septis traductum.

→ corresponds to Adagia I x 93 Ultra septa transilire To overleap the pit

Facsimile: Facsimile page adkb_168g18_fac151

794 Ex tua officina Ex aliena officina.

Ex tua officina Ex aliena officina.

Ex nostra officina depromere dicimur quae a nobis ipsis excogitata sunt. A quaestuariis tractum, quorum alii sua, alii venditant aliorum opera. Hermogenes in Cratylo: Videris, o Socrates, ex aliquo audisse haec neque ex tua officina ruditer deprompsisse.

→ corresponds to Adagia II vi 66 Ex tua officina From your workshop

795 A seipso decipi perniciosissimum

A seipso decipi perniciosissimum

Socratica apud Platonem sententia, digna quae semper in ore, semper habeatur in pectore. Addit Socrates rationem sententia dignam: Nimis enim, inquit, periculosa res, quum abest seductor nunquam semperque deceptum proxime comitatur. Fallitur autem a seipso qui sibi stulte placet suaque vicia pro virtutibus amplectitur.

→ corresponds to Adagia II i 38 Dulcis cubitus Sweet elbow

796 A fronte pariter atque a tergo contemplari

A fronte pariter atque a tergo contemplari

Est rem diligentius pressiusque considerare. Socrates in Cratylo Platonis: Oportet itaque superiora frequenter animaduertere et, vt poeta ille ait, ante illa retroque conspicere.

→ corresponds to Adagia III i 53 A fronte atque a tergo Forward and backward

797 Ab hac mensa non potes abesse

Ab hac mensa non potes abesse

Id est voluptate, cuius es auidissimus, carere non potes. Socrates in Phedro: Qui enim quirem ab hac mensa abesse? Iurauerat enim Phedrus se Socrati orationum audiendarum cupientissimo nullam vnquam orationem dicturum, nisi quod ostenderat diceret. Ea vna re praepelli se Socrates iocatur, qui ea voluptate carere nequiuerit.

→ corresponds to Adagia II i 37 Qui possim ab hoc epulo abesse? How could I be absent from this feast

798 Dulcis ancon

Dulcis ancon

Socrates in Phedro: prouerbium illud Dulcis ancon, id est cubitus, O Phedre, te latuit, a longo cubitu, qui prope Nilum est, ductum fuisse, neque id solum, sed illud quoque te fugit, quod excellentes prudentia ciues in conscribendis posteritatique relinquendis orationibus summopere student, qui vsque adeo laudatores suorum operum diligunt, vt primos eos adscribant, qui scripta vbique laudent. Hec illic quidem Socrates. Verum huic interim adagio lamba subscribemus, donec magis liquebit.

→ corresponds to Adagia II i 38 Dulcis cubitus Sweet elbow

799 A celo ad terram

A celo ad terram

Apud Plautum roganti cuipiam, num ex puella sciscitari quaedam liceret, venditori quantum vellet percontaretur permittens, A coelo, inquit, ad terram quod libet.

800 Antepedes Ad pedes revolvi.

Antepedes Ad pedes revolvi.

Id quod praesens adest et vltro obuium, ad pedes volui dicitur non semel apud Platonem.

→ corresponds to Adagia III vii 17 Ante pedes Before your feet