201 Oleum et operam perdidi
Oleum et operam perdidi
Α palestritis curandis sumptum adagium. Quo laborem omnem frustra aliqua in re sumptum innuebant, vt si quis marmoreo ingenio hominem plurimo labore multos annos docuisset nec ille factus esset vel pilo doctior. Plautus in Penulo: Tum pol ego et oleum et operam perdidi. Cicero in Epistolis: Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris, in quibus ipse Pompeius profitetur se et oleum et operam perdidisse. Nec aliud est prouerbium, quod coruus (de quo Macrobius meminit) sonare didicerat: Opera et impensa periit. Et in ingratos mire quadrat, in quos quicquid collatum est, perditum est.
→ corresponds to Adagia I iv 62 Oleum et operam perdidi I have wasted both oil and toil
202 Oleum perdit et impensas qui bovem mittit ad ceroma
Oleum perdit et impensas qui bovem mittit ad ceroma
Quadrat in eum, qui docet indocilem quiue castigat incorrigibilem. Hieronymus ad Pammachium de optimo genere interpretandi: Completur in me tritum vulgi sermone prouerbium: Oleum perdit et impensas, qui bouem mittit ad ceroma. Est autem ceroma oleaceum quoddam vnguentum, quo vngebantur athletae.
→ corresponds to Adagia I iv 62 Oleum et operam perdidi I have wasted both oil and toil
203 Cerealis caena
Cerealis caena
His modis conuiuium opipare apparatum significamus atque extructum. Peniculus in Menaechmo Plauti: Cerealis caenas dat; ita mensam extruit; Tantas patinarias struices concinnat: Standum est in lecto, si quid de summo petas. Horatius in Odis: Absumet heres Caecuba dignior Seruata centum clauibus et mero Tinget pauimentum superbo Pontificum potiore caenis. Terentius: Dubia caena apponitur, / vbi tu dubites quid sumas potissimum.
→ corresponds to Adagia II iv 23 Dubia coena A doubtful dinner
204 Acum credo invenisses, si acum quaereres
Acum credo invenisses, si acum quaereres
In eadem est fabula Plauti, de puella per omnes terras diu frustra vestigata.
→ corresponds to Adagia III vii 20 Vel acum invenisses You would have found even a needle
205 Viam qui nescit qua deveniat ad mare
Viam qui nescit qua deveniat ad mare
Apud Plautum est in Penulo. Quod a doctis vsurpatum in hunc sensum reperio: Qui rem commode conficere nequit, is quauis ratione conficiat necesse est. Potest et in hunc sensum accipi: Qui per se non sapit, alios consulat, qui plus sapiunt. Potest item et in hunc: Qui recte viuendi rationem ignorat, eos sibi proponat, quorum vita laudata est.
→ corresponds to Adagia II vii 81 Viam qui nescit ad mare etc He who knows not the way to the sea, etc
206 Lupo agnum eripere postulant: nugas agunt
Lupo agnum eripere postulant: nugas agunt
Hoc est praedam homini rapaci de manibus extorquere. Verba sunt lenonis in eadem fabula.
→ corresponds to Adagia II vii 80 Lupo agnum eripere postulant They want to snatch the lamb from the wolf
207 Austrum ego perculi
Austrum ego perculi
Id est omnem operam lusi. In eadem est fabula. Quo quidem adagio vsus est et Paulus in Epistolis quasi aerem, inquiens, verberans.
→ corresponds to Adagia I ix 84 Austrum perculi I have belaboured the south wind
208 Nos tibi palumbem ad aream adduximus
Nos tibi palumbem ad aream adduximus
Obiecimus tibi, quem capias dolis, si velis. Occasionem ministrauimus; tuum est ea vti.
209 Plumbea ira
Plumbea ira
Plautus: Verum ita sunt isti nostri diuites: Si quid benefacias, leuior pluma est gratia; Si quid peccatum est, plumbeas iras gerunt. Est apud eundem: Ramenta plumea propensior, id est vel tantillo.
→ corresponds to Adagia III x 47 Vitandae potentum offensae Avoid the rancours of the powerful
210 Sine pennis volare haud facile est
Sine pennis volare haud facile est
Locum habet, vbi quid deesse significamus, sine quo res peragi nequeat. Qui sermo hodie quoque vulgo est perquam familiaris. Inde Alas accidere pro eo quod est adminicula materiamque quippiam conandi eripere.
→ corresponds to Adagia III v 84 Sine pennis volare haud facile est It is not easy to fly without feathers
211 Lapis irrisibilis
Lapis irrisibilis
Graecum est adagium. In eos conuenit, qui curis contabescunt nec vnquam animum risu soluunt. Translatum aiunt a nescio quo saxo, cui Ceres, dum filiam amissam quaeritat, insederit. In eosdem et illud: Per anulum transeat oportet.
→ corresponds to Adagia II v 62 Irrisibilis lapis The laughless rock
212 Gravior areopagita
Gravior areopagita
Στεγανώτερος Ἀρεοπαγίτου, id est Grauior Areopagita. Dictitatum in homines nimium tetricos ac seueros. Cuiusmodi homines vulgo acetum potitare dicimus.
→ corresponds to Adagia IV x 6 Areopagita taciturnior Closer than an Areopagite
213 Proba est materia, si probum adhibes fabrum
Proba est materia, si probum adhibes fabrum
De iis dicitur, quorum egregia indoles magni quippiam pollicetur, si recte instituatur. A ligno rudi translatum ad fabricam tamen idoneo.
214 Asinis ad boves transcendere
Asinis ad boves transcendere
Hoc est ab humili conditione ad ditiorum partes transire. Ab Euclione Plautino dictum, cuius pauperculi diues quidam expetebat affinitatem. Hoc magnum est periculum, inquit, me ab asinis ad boues transcendere.
→ corresponds to Adagia I vii 30 Ab asinis ad boves transcendere To rise from asses to oxen
215 Ab equis ad asinos
Ab equis ad asinos
Cui diuersum est Graecum illud in eos, qui ab honestioribus studiis ad inhonesta sese conuertunt. Veluti si quis e philosopho coquus fieret aut caupo ex mercatore aut ex theologo histrio.
→ corresponds to Adagia I vii 29 Ab equis ad asinos From horses to asses
216 Tu trium litterarum homo3
Tu trium litterarum homo3
Aut furem significat aut libertum, sed furem potius. Nam sequitur: Etiam fur, trifurcifer.
→ corresponds to Adagia II viii 89 Trium literarum homo A three-letter man
217 Laterna punica
Laterna punica
Conuenit in eum, qui arcanum non continet, qualem se Parmeno Terentianus esse praedicat: Plenus rimarum sum; hac atque illac perfluo. Male enim celat lucerna, si quid in ea condideris.
218 In tuo luco et phano est situm
In tuo luco et phano est situm
Id est in tua potestate, tuo arbitrio, tua tutela, tua manu. Α numinum lucis et phanis translatum.
→ corresponds to Adagia I vii 49 In tuo luco et fano est situm It's put in your grove and shrine
219 Albo rete aliena oppugnare bona
Albo rete aliena oppugnare bona
Dici videntur ii, qui calumniis iuris falsisque tabellis in possessiones alienas impetum faciunt. Parasitus quidem in Persa Plauti Appareant, inquit, Qui hic albo rete aliena oppugnant bona. Haec vt hunc in sensum accipienda mihi videantur, faciunt ea quae praecesserunt, illa videlicet: Vbi quadruplator quempiam inlexit manum, Tantidem ille tibi rursus iniiciat manum, Vt aequa parti prodeant ad tres viros; Si id fiat, ne isti faxim, inquam. Erat autem parasiticum et hoc, per calumniam in ius trahere, nisi accepissent. Horatius: Nequitiae fautoribus et timidis.
→ corresponds to Adagia III vii 18 Albo rete aliena capiant bona They use a white net to hunt for other people's goods
220 Ebur atramento candefacere
Ebur atramento candefacere
Rei per se speciosae extrinsecus ornatum velle asciscere, qui decus obscurat potius quam adiuuat. Ita lena puellae formosae cerussam ad oblinendas malas postulanti Vna, inquit, opera ebur atramento candefacere postulas. Vt autem cerussa ad candorem adhiberi consueuit, ita purpurissa ad tingendas rubro malas.
→ corresponds to Adagia I iii 70 Ebur atramento candefacere To whiten ivory with ink
221 Aliquid mali propter vicinum malum
Aliquid mali propter vicinum malum
Dorrippa apud Plautum in Milite: Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus Aliquid mali esse propter vicinum malum. Quo verbo monemur, ne improborum conuictu vtamur, ne illorum peccata in nostrum caput refundantur.
→ corresponds to Adagia I i 32 Aliquid mali, propter vicinum malum Something bad from a bad neighbour
222 Viva vox
Viva vox
Viua voce discimus quod non ex mutis litteris, sed a praeceptore ipso loquente. Nam scripta oratio vox quaedam est quidem illa, sed mortua. At pronunciatio viua quaedam est vox, quam propriam quandam energiam habere scribit Hieronymus. A. Gellius: Quoniam vocis (vt dicitur) viuae poenuria erat, ex mutis (quod aiunt) magistris cognoscerem.
→ corresponds to Adagia I ii 17 Viva vox The living word
223 Davus sum, non oedipus
Davus sum, non oedipus
In Andria Terentii est. Conuenit, vbi quempiam obscurius atque aenigmatice loquutum significamus neque satis a nobis intelligi. Sumptum adagium de Sphyngis atque Oedipi fabula.
→ corresponds to Adagia I iii 36 Davus sum, non Oedipus I am Davus, not Oedipus
224 Obsequium amicos, veritas odium parit
Obsequium amicos, veritas odium parit
Celebratissima sententia, non monens quidem, quid fieri deceat, sed ostendens, quid vulgo fiat. Qui velit multos sibi amicos, omnium moribus obsequundet et iuxta Persium parcat Auriculas teneras mordaci radere vero.
→ corresponds to Adagia II ix 53 Obsequium amicos, veritas odium parit Flattery wins friends and truth engenders hate
225 Nuces relinquere
Nuces relinquere
Est a puerilibus studiis ad grauiora conuerti. A vetusta nuptiarum cerimonia translatum, in quibus sponsus vxorem ducens nuces spargebat, tanquam puericiae iam renuncians. Et, vt scripsit Seruius, pueri catamiti olim a turpi seruitio recedentes nuces spargebant significantes se posthac omnia puerilia spernere. Nucibus enim olim lusitasse pueros notissimum est. Catullus: Da, puer, propere nuces. Concubine, nuces da. Vergilius: Sparge, marite, nuces. Vnde Persius virilem aetatem prouerbialiter volens significare Et nucibus, inquit, facimus quaecumque relictis, id est postquam e puericia excessimus.
→ corresponds to Adagia I v 35 Nuces relinquere To leave the nuts behind
226 Sapere patruos
Sapere patruos
Sapit prouerbialem figuram et hoc sequiturque statim eodem in loco: Qui sapimus patruos, id est seueritatem et grauitatem.
227 Extra quaerere
Extra quaerere
In eadem est satyra pro eo quod est assentandi studio aliud vultu sermoneque prae se ferre, aliud in animo sentire. Persius: Accedas, examenque improbum in illa Castiges trutina, nec te quaesiueris extra.
→ corresponds to Adagia II v 37 Extra quaerere sese To seek outside oneself
228 Auro habet soccis suppactum solum
Auro habet soccis suppactum solum
Apud Plautum est, in hominem vehementer diuitem, quasi qui aurum pedibus calcet. Solum enim pro infima calceorum parte, quae calcatur, accipimus.
→ corresponds to Adagia III vii 82 Auro habet suppactum solum He has gold-plated soles
229 In fermento iacere
In fermento iacere
Est ira angi atque intumescere. Plautus in Mercatore: Vxor tota infermento iacet.
→ corresponds to Adagia II x 76 In fermento jacere To lie in the leaven
230 Aquam in cribrum gerere
Aquam in cribrum gerere
Est inanem operam sumere. Plautus in eadem fabula: Non pluris refert, quam si aquam in cribrum geras. Simile est illud Aquam pertuso haurire dolio, id quod a fabula Belidum puellarum translatum est. Vnde et apud Graecos adagium Inexplebile dolium in auaros.
→ corresponds to Adagia I iv 60 Cribro aquam haurire To draw water in a sieve
231 Supercilium salit
Supercilium salit
A veterum obseruationibus superstitiosis sumptum videtur, tanquam boni quiddam euenturum praesagiatur, si supercilium saliat. De pruritu simile est subinde apud Plautum: Ita mihi tergum prurit et Vtrum dentes tibi pruriunt an malae? Hodieque sermonem de se inter absentes fieri si tinnierint aures, bonum si dextra, malum si sinistra aure tinnita senserint, nostrae mulierculae putant.
→ corresponds to Adagia IV ix 72 Supercilium salit My eyebrow twitches
232 In utramvis dormire aurem aut in oculum utrumlibet
In utramvis dormire aurem aut in oculum utrumlibet
Est ociosum esse curaque omni vacare. Plautus: De isthac re in oculum vtrumuis conquiescito. Terentius: Faciam in vtramuis aurem ociosus vt dormias. Menander in Plocio apud Gellium: In aurem vtramque quandoquidem dotata est, cubet.
→ corresponds to Adagia I viii 19 In utravis dormire aurem To sleep sound on either ear
233 Magno gemitu manus fit gravior
Magno gemitu manus fit gravior
Apud Plautum. Hoc est dolor et ira vires augent homini.
234 Obtrudere palpum
Obtrudere palpum
Est dolosis blandimentis decipere. Plautus: Ego istuc aliis dare condidici; mihi obtrudere non potes palpum.
→ corresponds to Adagia III vi 27 Obtrudere palpum To smother with caresses
235 Rara avis
Rara avis
De re dicitur rara admodum inuentu. Iuuenalis: Rara auis in terris nigroque simillima cygno. Persius: Si forte quid aptius exit, Quando haec rara auis est; si quid tamen. Coruo albo rarior apud Iuuenalem legitur. Phoenicis quoque singularitas in raritatis prouerbium abiit.
→ corresponds to Adagia II i 21 Rara avis A rare bird
236 Bonis avibus
Bonis avibus
Vtrumque ab augurum obseruationibus sumptum est. Bonis auibus huc me appuli, id est auspicato. Horatius: Scriberis Vario fortis et hostium Victor Maeonii carminis alite. Idem: Mala ducis aui domum. Idem iterum: Mala soluta nauis exit alite.
→ corresponds to Adagia I i 75 Bonis avibus, malis avibus With good or bad auspices (birds)
237 Suo iumento sibi malum arcessere
Suo iumento sibi malum arcessere
Est sibi ipsi mali occasionem ministrare; Mercurius in Amphitrione. Plautus: Ipse homo sibi a me malam rem arcessit iumento suo, id est sua opera et tanquam suo plaustro aduehit.
→ corresponds to Adagia I i 50 Suo iumento sibi malum accersere To fetch trouble for oneself on one's own beast
238 Tergo ridere quomodo proverbialiter dicitur
A tergo ridere quomodo proverbialiter dicitur
Mirum ni et illa apud Persium ex communi sermone vulgi sumpta sunt: O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, Nec manus auriculas imitata est mobilis albas, Nec linguae quantum sitiat canis Appula tantum. His certe gestibus stolidi sibique nimium placentes a tergo ridentur ab iis, a quibus coram laudantur.
→ corresponds to Adagia IV i 78 Postica sanna A face behind your back
239 Postica sanna
Postica sanna
Eodem in loco legitur pro occulta irrisione, quae fit a tergo: Posticae occurrite sannae.
→ corresponds to Adagia IV i 78 Postica sanna A face behind your back
240 Caput scabere
Caput scabere
Vterque gestus est hominis admodum cogitabundi, cui nihildum occurrit tale, quale quaerit. Horatius in Sermone de Lucilio: Saepe caput scaberet viuos et roderet vngues, Saepe stilum vertens, iterum quae digna legi sunt Scripturus. Persius de poetis oscitabundis et idem in scribendo securis: Nec pluteum caedit nec demorsos sapit vngues. Idem: Crudum Caerestratus vnguem / arrodens ait hoc.
→ corresponds to Adagia III vi 96 Caput scabere, et consimilia To scratch one's head, and similar phrases
241 Genuinum infigere
Genuinum infigere
Est clanculum mordere atque obtrectare, tanquam occulto dente, qualis est vtique genuinus, lacerare. Persius de Lucilio: Et genuinum fregit in illis. Hieronymus: Possum respondere, si velim, possum genuinum laesus infigere.
→ corresponds to Adagia II ii 59 Genuino mordere To gnaw with one's cheek tooth
241a FOENVM HABET IN CORNV
Foenum habet in cornu
Adagium est, quo significamus cauendum esse a quopiam tanquam maledico atque improbo et feroci. Horatius de poeta mordaci: Foenum habet in cornu; longe fuge. Quo prouerbio Hieronymus de seipso aliquoties vtitur. Et ad idem alludens Plautus Cornutam, inquit, bestiam petis, id est hominem, quem non impune lacessiueris iniuria. Α tauro cornupeta translatum est, vel quia boues copiosius pasti ferociores esse soleant, vel quod cornupetis foenum in cornu pro signo consueuerit alligari, sicut canibus et equis mordacibus tintinabulum, quemadmodum Acroni placet.
→ corresponds to Adagia I i 81 Foenum habet in cornu He has hay on his horn
242 Naso suspendere
Naso suspendere
Antiquitas irrisioni nasum dicauerat, vnde nasuti dicebantur qui docte faceteque alios ridere nouissent. Martialis: Et pueri nasum rhinocerotis habent. Idem: Non cuicunque datum est habere nasum. Idem iterum: Nasutus sis vsque licet, sis denique nasus. Inde Naso suspendere pro contemptim irridere. Horatius: Naso suspendis adunco. Et alibi: Balatro suspendens omnia naso. Persius de Horatio, quem vafrum irrisorem videri vult: Callidus exterso populum suspendere naso. Idem: Rides, ait, et nimis vncis naribus indulges.
→ corresponds to Adagia I viii 22 Naso suspendere To turn up the nose
243 Aurem vellicare
Aurem vellicare
Vt nasus irrisioni ita auris memoriae dicata erat. Vnde in ius ducturi hominem aurem cuiuspiam astantis vellicabant antestantes. Inde aurem vellere pro eo quod est memorem facere, apud eruditos legitur. Vergilius: Cinthius aurem vellit et admonuit.
→ corresponds to Adagia I vii 40 Aurem vellere To pluck by the ear
244 Premere pollicem, convertere pollicem
Premere pollicem, convertere pollicem
Olim in pollice fauoris studiique erat significatio. Vnde quem fauere cuipiam significabant, eum pollicem premere, contra qui minime faueret, eum conuertere pollicem dicebant. Plinius libro vicesimo octauo: Pollices, quum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur. Horatius: Consentire suis studiis qui crediderit te, Fautor vtroque tuum laudabit pollice ludum. De conuertendo pollice Iuuenalis: Conuerso pollice vulgi / quemlibet occidunt populariter, id est fauore in odium mutato.
→ corresponds to Adagia I viii 46 Premere pollicem. Convertere pollicem Thumbs down. Thumbs up
245 Frontis perfrictae
Frontis perfrictae
Frons indoli pudorique sacra. Inde frontem prouerbio perfricuisse dicuntur qui pudorem omnem dedidicerunt, quos iam nihil pudet. Cuiusmodi homines effrontes perfrictaque fronte ac facie dicuntur. Plinius auunculus: Perfricui faciem, nec tamen profeci, quando alia via ingens occurris. In eadem illa figura est: 'Qua fronte id audes dicere?' 'Quo ore filium accusabis?' Nam impudentes durum os aut omnino nullum os, id est nullam frontem habere dicuntur. Ouidius: Non tibi plus cordis, sed minus oris adest. Plinius lib. xi.: Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae hilaritatis clementiae seueritatis index. Proinde quum seuerum ac tristem significamus, tetrica fronte caperataque dicimus. Plautus: Caperat frons seueritudine, a caprinis videlicet cornibus ducta similitudine. Rursum quum hilaritatem innuimus, exporrecta fronte dicimus. Porrectiore fronte mecum loquaris, id est hilariore.
246 Adducere supercilium
Adducere supercilium
Apud Plinium statim de superciliis sequitur in hunc modum: Supercilia homini et pariter et alterne mobilia. Et in his pars animi: negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastus, superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet: in corde nascitur, hic subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque inuenit in corpore, vbi solitaria esset. Hactenus Plinius. Inde attolli supercilium dicimus, arrogantiam significantes; adduci, fastidium indicantes; poni supercilium, quum receditur ab arrogantia. Et fastosos homines superciliosos appellamus. Simpliciterque ipsum supercilium pro arrogantia dicunt.
→ corresponds to Adagia I viii 49 Attollere supercilium, ponere supercilium To raise the brows, to relax the brows
247 Connivere
Connivere
Metaphora nimis quam venusta dicitur is, qui prudens culpam, quam intelligit, indulgentia tamen quadam ac studio dissimulat. Vt parentes ad leuiora quaedam liberorum vicia conniuent, et corrupti iudices in causa conniuent. Hoc significatu non semel apud Ciceronem in actionibus occurret.
→ corresponds to Adagia I viii 50 Connivere To wink
248 Rubo arefacto praefractior
Rubo arefacto praefractior
Graecum est adagium in homines obstinatos et praefractos ac difficiles, quos vt frangere possis, flectere certe non queas.
→ corresponds to Adagia II i 100 Rubo arefacto praefractior Harsher than a dry bramble
249 Aquam e pumice postulare
Aquam e pumice postulare
Est ab alio petere id, cuius ipse maxime egeat, veluti si quis ab indocto doceri, ab inconsulto consilium postulet. Plautus: Nam tu aquam e pumice nunc postulas, / qui ipsus sitiat. Idem: Pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
→ corresponds to Adagia I iv 75 Aquam e pumice postulas You are asking for water out of a pumice stone
250 Tibiam tubae comparas
Tibiam tubae comparas
Αὐλὸν σάλπιγγι συγκρίνεις, id est Fistulam tubae comparas, quum exilia cum magnis conferuntur: Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram, sic paruis componere magna solebam. Consimilem fere sensum habet Τέττιγι μέλιτταν συγκρίνεις, id est Cicadae apem comparas, de musicis oratoribusque dispari facultate. Cicada namque canora est, quum apis sit muta.
→ corresponds to Adagia I viii 74 Tibiam tubae comparas You match flute against trumpet
251 Claudus loripedem ridet, aethiopem maurus, luscum luscus
Claudus loripedem ridet, aethiopem maurus, luscum luscus
Quoties id vicii aliis exprobrat quispiam, in quo sit ipse. Iuuenalis: Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. Persius: Et lusco qui possit dicere 'lusce'. Tametsi non ignoro Persium in alium sensum scripsisse.
→ corresponds to Adagia III ii 21 Loripedem rectus derideat Let the healthy man mock the cripple
252 Dii tibi tuam dent mentem
Dii tibi tuam dent mentem
Imprecatio est prouerbialis in insanos. Martialis: Dii mentem tibi dent tuam, Philene. Ad quod alludens Horatius: Quid facias illi? Iubeas miserum esse libenter, Quatinus id facit. Optamus et meliorem mentem iis, qui nobis parum sani videntur. Terentius:Mentem meliorem vobis dari.
→ corresponds to Adagia IV i 91 Dii tibi dent tuam mentem May the gods give you the mind you deserve
253 Sub alia quercu collige
Sub alia quercu collige
Ἄλλην δρῦν βαλάνιζε, id est Aliam quercum collige. A priscis vsque seculis repetitum adagium. Primitus enim homines glandibus victitabant, quas excussis quercubus colligebant. Quare si quam arborem iam inanem vidissent, aliam esse excutiendam quercum dicebant. Quadrat in eos, qui improbe nimisque saepe ab eodem vel beneficium vel officium petunt.
→ corresponds to Adagia I v 34 Aliam quercum excute Go and shake another oak-tree
254 Strennuos equos non esse opere defatigandos
Strennuos equos non esse opere defatigandos
Neotericum apud nostrates prouerbium quo monemur, vt amicis spontaneis et ad obsequendum paratis modeste verecundeque vtamur.
255 Polypi mentem habe
Polypi mentem habe
Πολύποδος νόον ἴσχε, hoc est Polypi mentem habe, id est pro loco ac tempore alios atque alios mores tibi sume. A piscis huius proprietate tractum adagium, quem Plinius ad loci similitudinem colorem mutare dicit maximeque in metu. Id quod diuus Paulus obseruauit, qui Omnia factus est omnibus. Hanc sententiam Chrysalus in Bachidibus Plautinis mire expressit, Nullus, inquit, frugi esse potest homo, nisi qui et bene et malefacere tenet. Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat. Versipellem frugi conuenit esse hominem,pectus cui sapit. Bonus sit bonis, malus sit malis; vtcunque res sit, ita animum habeat.
→ corresponds to Adagia I i 93 Polypi mentem obtine Adopt the outlook of a polyp
256 Genio sinistro
Genio sinistro
Diis iratis, Genio sinistro inueniuntur pro eo quod est infeliciter. Adest enim vnicuique nostrum Genius bonus et item malus.
→ corresponds to Adagia I i 72 Genius malus An evil genius
257 Dextro hercule
Dextro hercule
In eos conuenit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Nam Herculem moriturum dixisse ferunt, si quis sibi bonorum suorum decimam partem consecrasset, eum diuitem futurum. Horatius: Diues amico / Hercule. Persius: O si Sub rastris crepet argenti mihi seria dextro Hercule.
→ corresponds to Adagia I i 73 Dextro Hercule, aut amico Hercule With Hercules at my side, or Hercules being my friend
258 Movere bilem
Movere bilem
Vtrumque vsitatissimum pro eo quod est ad iram prouocare.
259 Sonat vicium percussa, maligno
Sonat vicium percussa, maligno, respondit viridi percussa fidelia limo.
Apud Persium est prouerbialis haud dubie metaphora. Dici potest in eos, qui rogati stulte respondent quorumque oratio inscitiam ipsorum stultitiamque prodit.
260 Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi
Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi
Hunc Persianum versiculum prouerbii vice Hieronymus subinde vsurpat. Competit in eos, qui sese apud imperitos iactitant, quum doctos nihil fallant.
→ corresponds to Adagia I ix 89 Intus et in cute Inwardly and in the buff
261 Praefigere
Praefigere
Apud Persium est, pro eo quod est damnare: Et potis est vicio nigrum praefigere thita. A vetusto iudiciorum more translatum est, in quo iudices singuli singulas sortes in vrnulam mittebant. Eratque thita damnationis signum, kappa absolutionis, lauda ampliationis.
→ corresponds to Adagia I v 56 Theta praefigere To prefix a theta
262 Metus sine metu
Metus sine metu
Ἀδεὲς δέος, id est Timor sine timore. Graecum est; dicitur in eos, qui illic timent, vbi nulla est timendi causa. Simile apud Platonem Vmbram suam metuere.
→ corresponds to Adagia II iii 80 Metum inanem metuisti You were afraid where no fear was
263 Cornix scorpium
Cornix scorpium
Κορώνη τὸν σκορπίον, id est Cornix scorpium. Metaphora est cum eclipsi; deest 'rapuit' aut 'comedit'. Quadrat in eos, qui sic quempiam laedunt aut perdunt, vt sibi quoque sit pereundum, aut eum afficiunt contumelia, a quo tantundem mali aut etiam amplius sint recepturi. Nec dissimile est illud Plautinum: Calidum hodie prandium comedisti, id est fecisti, quod tibi magno malo futurum est. Consimilem fere sensum habet Λέοντα νύττεις, id est Leonem pungis, in eum, qui eos prouocat, quibus irritatis continuo sit pereundum. Veluti si quis tyrannum aut potentem lacessat.
→ corresponds to Adagia I i 58 Cornix scorpium The crow (caught) the scorpion
264 Ede helleborum
Ede helleborum
Anticyras nauigare et porco expiari aut helleborum edere iubemus quos insanos esse significamus, propterea quod in Anticyris insulis nascatur haec herba, qua cerebrum purgari constat. Plautus insanum porcum syncerum et sacrum immolare iubet. Horatius: Nauiget Anticyras. Idem: Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. Persius: Anticyras melior sorbere meracas. Plautus: Non potest haec res trium iugerum helleboro obtinerier.
→ corresponds to Adagia I viii 51 Bibe elleborum Drink hellebore
265 Ede nasturtium
Ede nasturtium
Ἔσθιε κάρδαμον, hoc est Ede nasturtium. Adagium Graecum in homines torpentes, ignauos, socordes. Nasturtium enim herba, vt auctor est Plinius libro xx., animum excitat exacuitque mentem, veluti eruca venerem quidem acuit, sed mentem hebetat.
→ corresponds to Adagia I viii 54 Ede nasturtium Why can't you eat cress?
266 Quantum non milvus oberret
Quantum non milvus oberret
In hominem immodice locupletem dicitur, cui tantum sit agrorum, quantum non miluus perpetuo volatu peruolet. Persius: Diues arat Curibus quantum non miluus oberret. Iuuenalis: Tot miluis intra tua pascua lassis.
→ corresponds to Adagia III vi 5 Quantum non milvus oberret More than a hawk could fly around
267 Caedimus inque vicem praebemus crura flagellis
Caedimus inque vicem praebemus crura flagellis
A sagittaria pugna sumpta metaphora prouerbialis. Dici potest in eos, qui aliena insectantur vitia, sua non videntes, quibus vicissim hoc euenit, vt ipsorum vitia rursus alii repraehendant. Horatius: Caedimur et totidem plagis consumimus hostem, id est carpimus alios, ab aliis vicissim carpendi.
268 Tuo te pede metire
Tuo te pede metire
Apud Horatium est in Sermonibus. Quo adagio monemur, ne quis se dilatet vltra conditionem suam neue seipsum ex assentatorum laudibus aut vulgi opinione aut fortunae fauore, verum animi virtutibus aestimet. Nec minus grauiter dixit Persius: Tecum habita, vt noris, quam sit tibi curta supellex.
→ corresponds to Adagia I vi 87 Tecum habita To be your own lodger
269 Bullatae nugae
Bullatae nugae
Res futiles nulliusque frugis, quae perinde tamen vt magnum quiddam ventosa oratione efferuntur, bullatae nugae dicuntur, veluti concionatores quidam imperiti, quum meras nugas blatterent, vocis tamen ac gestus tanta maiestate proferunt, ac si eas non in suis summulis, sed in tertio coelo cum Paulo didicissent. Horatius orationem ambitioso verborum apparatu constructam, verum solidioris sententiae inopem canoras nugas appellat. Persius: Bullatis vt mihi nugis / pagina turgescat.
→ corresponds to Adagia III vi 98 Bullatae nugae Trifles and bubbles
270 Aceto perfundere
Aceto perfundere
Est quempiam mordaciore conuicio tangere. Horatius: At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat.
→ corresponds to Adagia II iii 52 Acetum habet in pectore He has vinegar in his bossom
271 Sambucam citius caloni aptaveris alto
Sambucam citius caloni aptaveris alto
Prouerbialis est versus apud Persium, a militari re ductus. Nam sambu ca machina est bellica, quae non nisi summa arte torquetur; at calones pugnandi rudes vallum modo gestitant. Idem est sensus ac si dicas: Ex boue potius funambulum quam ex hoc stolidissimo sene doctum philosophum feceris'. Neque male coherebat, si sambucam pro organo musico et calonem pro homine rusticano acceperis; vtrumque enim nomen pro vtroque positum inuenitur.
→ corresponds to Adagia III v 43 Sambucam citius caloni aptaveris Sooner tune a harp
272 Creta notare
Creta notare
Quae probamus, ea veluti alba feliciaque creta notamus; quae damnamus carbone tanquam atra et improbanda signamus. Persius: Quaeque sequenda forent et quae vitanda vicissim, llla prius creta, mox haec carbone notasti. Horatius in Sermonibus: Quorsum abeant, sani an creta an carbone notandi.
→ corresponds to Adagia I v 54 Creta notare, carbon notare To mark with chalk, with coal
273 Edentulus invidet dentato
Edentulus invidet dentato
Eruditissimam illam epistolam, quam ad Magnum oratorem scripsit Hieronymus, lepido prouerbio clausit. Cui quaeso, inquit, vt suadeas, ne vescentium dentibus edentulus inuideat, et oculos caprearum talpa contemnat, id est ne id aliis inuideat, quod ipse nequit assequi. Sic enim fere est hominum ingenium, vt quisque laudet, quantum se assequi posse sperat. Si quid supra vires suas senserint, id negant disci oportere.
274 Tota erras via
Tota erras via
Quoties quempiam vehementer errare significamus, tota via totoue coelo errare dicimus. Terentius in Eunucho: Tota erras via. Consimile est huic, quod apud Macrobium in Saturnalium iii. dicit Euangelus: Nunquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto (aiunt) coelo errasse Vergilium? Quod quidem posterius mirum, ni vel a Phaethontis vel a Cereris fabula sumptum est.
→ corresponds to Adagia I i 48 Tota erras via You are entirely on the wrong road
275 Equis albis praecedere
Equis albis praecedere
Vbi quem aliis longe quapiam in re superiorem esse longoque interuallo anteire significabant, eum albis equis praecurrere dicebant, vel quod antiquitus albi equi nobiliores et ad cursum meliores habebantur, vel quod triumphantes, hoc est hostium victores, equis albis vectarentur. Horatius de Persio quodam: Durus homo atque odio qui possit vincere regem, Confidens tumidusque, adeo sermonis amari, Sisennas Barros vt equis praecurreret albis. Erant autem Sisenna et Barrus homines insignita maledicentia. Etiam si Acron barros legit, vt sit epitheton. Neque dissimile est Plautinum illud in Asinaria: Nam si huic occasioni tempus sese subterduxerit, Nunquam edepol albis quadrigis indipiscet postea. Idem Aulularia: Quod iubeat, citis quadrigis properet persequi. Et alias aliquoties hac translatione Plautus vtitur. Tametsi Horatianum illud non tam a triumpho quam equestri certamine mutuatum videtur, vt albos equos foelices et fortunatos intelligamus.
→ corresponds to Adagia I iv 21 Equis albis praecedere To lead the way with white horses
276 Ubi non sis qui fueris, non est quur velis vivere
Ubi non sis qui fueris, non est quur velis vivere
Ex epistola Ciceronis ad Marium, vbi sententia haec nominatim etiam pro prouerbio posita est. Vetus est, inquit, vbi non sis qui fueris, non esse quur velis viuere, id est tolerabilius est vel inter ignotos exulare quam in ea republica contemptum honoreque spoliatum manere, in qua aliquando summa cum dignitate vixeris.
277 Plautina eloquentia
Plautina eloquentia
Adeo Plautinis comoediis delectata est antiquitas, etiam si non probat Horatius, vt Plautina eloquentia non secus quam Attici salis Musarumque eloquium in prouerbium abierit. Hieronymus ad Pammachium Haec est, inquit, Plautina eloquentia, hic lepos Atticus et Musarum (vt dicitur) eloquio comparandus. Quanquam illud Musarum eloquium ad M. Varronis de Plauto elogium respicit, qui dixit Musas, si Latine loqui voluissent, Plautino more fuisse loquuturas.
→ corresponds to Adagia I ii 57 Lepos Atticus, Eloquentia Attica Attic wit, Attic eloquence
278 Bos lassus fortius figit pedem
Bos lassus fortius figit pedem
Scito adagio vsus est idem Hieronymus ad Augustinum, eum deterrens ne iuuenis senem prouocet, propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur senes, verum acrius saeuiunt, vbi irritati concaluerint. Hieronymi hec sunt verba: Memento Daretis et Entelli et vulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. A veteri triturae more ductum est; tum enim circumactis supra manipulos curribus grana excutiebantur, partim a rotis ipsis partim taurorum vngulis. Monitorium, ne quando eos improbe prouocemus, qui ad irascendum sunt lentiores; huiusmodi enim semel irritati placari fere non possunt. Furor namque fit laesa saepius patientia.
→ corresponds to Adagia I i 47 Bos lassus fortius figit pedem The tired ox treads the more firmly
279 Per nebulam, per caliginem, per somnium
Per nebulam, per caliginem, per somnium
Per nebulam scire, per nebulam recordari, per nebulam intelligere pro eo quod est leuiter atque obscure vixque recordari aut scire, apud Plautum aliquoties inuenitur. Eodem in sensu Hieronymus per somnium recordari dixit, vt quae puelluli admodum fecimus, ea senes tamen nonnunquam recordamur, sed per nebulam et tanquam per somnium. Per caliginem eodem in sensu inuenitur.
→ corresponds to Adagia I iii 63 Per nebulam, per caliginem, per somnium Through cloud, through darkness, as in a dream
280 Qui vestitu ac creta sese occultant
Qui vestitu ac creta sese occultant
Euclio in Aulularia apud Plautum de furacibus loquens, qui vestitu tamen ac vultu perinde se gerunt ac si probi essent, Qui vestitu, inquit, et creta occultant sese atque sedent, quasi sint frugi. Quod in eos competit, qui introrsus turpes summa sunt nequicquam pelle decori.
281 In vado est omnis res
In vado est omnis res
Id est extra periculum. Terentius: Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia: Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. A transmittentibus amnem aut certe a nauigantibus translatum. Nec longe ab illo diuersum illud eiusdem Terentii in Andria: Ego in portu nauigo, id est meo sine periculo res geritur. Nunc huius, inquit, periculo fit; ego in portu nauigo.
→ corresponds to Adagia I i 45 In vado In shallow water
282 Omnes sibi melius esse malunt quam alteri
Omnes sibi melius esse malunt quam alteri
In eadem est fabula: Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, Omnes sibi melius malle quam alteri. Ad idem facit Plautinum illud Tunica pallio propior est. Terentius alibi: Heus tu, egomet mihi sum proximus. Quod adagium sic accipiamus, vt intelligamus non moneri, quid factu sit optimum, sed quod vulgo fieri solet, repraehendi.
283 Quando id fieri non potest quod vis, id velis quod possis
Quando id fieri non potest quod vis, id velis quod possis
Sententia tum moralis tum venustissima conuersione facta amenior. Cui similis est illa Laberiana: Feras, non culpes, quod mutari non potest.
→ corresponds to Adagia III vi 4 Quando id fieri non potest When it cannot be done
284 Facile quum valemus, recta consilia aegrotis damus
Facile quum valemus, recta consilia aegrotis damus
Ab adolescente non admodum cordato dicta grauissima sententia. Quo significatum est longe procliuius esse aliis bene praecipere quam ipsum benefacere. Siquidem qui praecipiunt facile quod rectum sit perspiciunt, quippe qui vacent affectibus, quibus illi praepediuntur.
285 Monstrum alere
Monstrum alere
Est mali quippiam ac foedum occultum habere. Vtemur hoc adagio, quoties subesse fraudis aliquid aut mali occulti suspicabimur. Vt adolescens ille idcirco se repudiatum repeti ad affinitatem diuinabat: Repudiatus repetor. Quamobrem? Nisi id est, quod suspicor. Aliquid monstri alunt; ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me.
→ corresponds to Adagia II iv 98 Monstrum alere To breed a monster
286 Bona verba quaeso
Bona verba quaeso
Abominantis est sermo, non irridentis, vbi quis verba male ominata pronunciasse videtur. Terentius: Bona verba quaeso, id quod et Donatus annotauit. Cicero: De Socrate bona verba quaeso, perinde ac si diceret 'De Socrate absit, vt vera sint quae dixisti'. Et apud Platonem libro De republica i. Sophocles iam senex interrogatus, num foeminis etiamdum vteretur, Bona verba quaeso, o amice; libentissime haec tanquam furiosum agrestemque dominum effugi.
287 In portu impingere
In portu impingere
Et apud Fabium est et apud Hieronymum pro eo quod est statim in ipso operis ingressu ac limine peccare. A nauigatione transsumptum.
→ corresponds to Adagia I v 76 In portu impingere To be shipwrecked in the harbour
288 Claudi more pilam tenere
Claudi more pilam tenere
Est nihil ipsum ex se inuenire aut eripere, sed quantum a praeceptoribus traditur, id siue doctum sit siue indoctum, tenere ac sequi. Cicero contra Pisonem: Graecus primum distinguere illa atque diuidere quemadmodum dicerentur; iste claudus, quomodo aiunt, pilam retinere, quod acceperat testificari.
→ corresponds to Adagia III ii 20 Claudi more tenere pilam To grasp a pillar like a lame man
289 Mansum in os inserere sive praemandere
Mansum in os inserere sive praemandere
Est rem quampiam nimis enucleate nimisque frustulatim tradere in praecipiendo. Quod facere solent ii, qui auditorum ingeniis diffidunt. Α nutricibus infantum translatum, quae praemansum cibum in os alumni inserunt. Cicero in Oratore: Mansum, vt aiunt, in os inserere.
→ corresponds to Adagia II x 33 Praemansum in os inserere Spoonfeeding
290 Bis pueri senes, graeco proverbio
Bis pueri senes, graeco proverbio
Hunc titulum M. Varro cuidam Satyrae indidit. Qui tametsi per se prouerbii faciem habet, tamen vt magis id credam facit, quod idem Varro alias non paucas Satyras prouerbialiter inscripsit velut Onos lyras et Gnothi seauton, et item alias nonnullas. Conuenit autem in senes puerilibus moribus, tanquam iterum in puerum reuolutos. Seneca Non, inquit, bis pueri sumus, vt vulgo dicitur, sed semper; verum hoc interest, quod maiora nos ludimus.
→ corresponds to Adagia I v 36 Bis pueri senes Old men are children twice over
291 Dignum propter quod vadimonium deseratur
Dignum propter quod vadimonium deseratur
Ita olim loquebantur, rem maximi momenti quaeque citra graue dispendium negligi non posset significare volentes; vadimonium enim nisi grauissimis de causis relinqui non consueuit. Plinius Secundus in praefatione Naturalis historiae Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit.
→ corresponds to Adagia I viii 18 Dignum propter quod vadimonium deseratur Worth breaking bail for
292 Nostro marte
Nostro marte
Quoties nullius auxiliis adiuti nostro ingenio nostrisque viribus rem peragimus, nostro Marte peragere dicimur. Cicero Officiorum libro tertio: Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed (vt dicitur) Marte nostro. Ab imperatoria consuetudine sumptum, qui regum ac sociorum auxiliaribus copiis adiuti belligerantur.
→ corresponds to Adagia I vi 19 Nostro Marte By our own prowess
293 Nequicquam sapit qui sibi nihil sapit
Nequicquam sapit qui sibi nihil sapit
Ferunt nonnullis in ore fuisse id quod nunc omnibus in pectore certe est, frustra sapere qui sibi non sapiat. Estque (vt in epistolis ostendit Cicero) ex Ennii Medaea sumptum. Is ad Trebatium his verbis scripsit: Et (quando coepi agere Medeam) illud semper memento: Qui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequicquam sapit. Ea sententia Graeco senario sic effertur: Μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.
→ corresponds to Adagia I vi 20 Nequicquam sapit, qui sibi non sapit He's wise in vain that's not wise for himself
294 Oleum flammis adiicere
Oleum flammis adiicere
Est incensum atque ardentem instigare aut malum malo addere. Horatius in Sermonibus: Adde poemata nunc, hoc est oleum adde camino. Hieronymus ad Eustochium: Vinum et adolescentia duplex est incendium voluptatis. Quid oleum flammae adiicimus?
→ corresponds to Adagia I ii 9 Oleum camino addere To pour oil on the fire
295 Munus levidense
Munus levidense
Cicero in Epistolis Familiaribus orationem, qua Deiotarum regem defenderat, prouerbiali metaphora munus leuidense vocat, propterea quod ad eius togulae similitudinem stilo crassiore atque inepte compositam videri eam vellet, seque hospiti ob antiquitatem hospitii vel leue munus referre voluisse, cuiusmodi ille munera Ciceroni missitare consueuerat.
→ corresponds to Adagia III v 22 Munus Levidensae A threadbare present
296 Mordere frenum
Mordere frenum
Est seruitutem indigne molesteque ferre. Decius Brutus ad Ciceronem libro secundo: Si frenum momorderis, peream si te omnes, quotquot sunt, conantem loqui ferre poterunt, id est, si vel leuiter significaueris te seruitutem non ferre. Ab equo ferociente translatum. Simile est Iactare iugum. Iuuenalis: Nec iactare iugum vita didicere magistra.
→ corresponds to Adagia I iv 14 Mordere frenum To bite on the bit
297 Suum cuique pulchrum
Suum cuique pulchrum
Ex hominum ingeniis sumptum adagium. Sibi enim quisque placet, et sua cuique pulchra videntur, etiam si foeda sunt. Potissimum autem a procis ductum videtur, quorum quisque certatim suam sponsam extollere conatur, quemadmodum de Tarquiniis legimus, vnde Cicero ad Atticum: Suam cuique sponsam, mihi meam; suum cuique amorem, mihi meum. Idem in Tusculanis quaestionibus lib. v.: Suum cuique pulchrum est. Eandem sententiam Plautus in Sticho venustissime extulit: Suus rex reginae placet, id est suus cuique vxori maritus. Neque dissimilis his: Non mirum, si Cascus Cascam ducit.
→ corresponds to Adagia I ii 15 Suum cuique pulchrum What is one's own is beautiful
298 Coepisse dimidium facti
Coepisse dimidium facti
Ἀρχὴ ἥμισυ παντός. Hesiodia est sententia, quae iam olim in prouerbiis est. Eam Horatius sic extulit: Dimidium facti qui coepit habet.
→ corresponds to Adagia I ii 39 Principium dimidium totius Well begun is half done
299 Atticus martir.
Atticus martir.
Ἀττικὸς μάρτυς, id est Atticus testis, simpliciter de veraci, ironicos de mendaci dicitur.
→ corresponds to Adagia I viii 25 Atticus testis An Attic witness
300 Currus bovem trahit.
Currus bovem trahit.
Quando praepostere quippiam fieri significamus, veluti si seruus hero praecipiat aut discipulus praeceptorem doceat aut lepus canem agitet.
→ corresponds to Adagia I vii 28 Plaustrum bovem trahit The cart before the horse