401 Manum non vorterim
Manum non vorterim
Apud Apuleium est in Apologia magicae pro eo quod est nihil laboro, nihil mea refert, veluti si quis dicat 'Indocti laudent an vituperent, manum non vorterim'. Plautus pro eodem Susque deque fero dixit.
402 Pingui Minerva.
Pingui Minerva.
Aulus Gellius Noctium Atticarum li. xiiii. capite i. Sed coniectari, inquit, pauca quaedam, vt verbo ipsius vtar, παχυμερέστερον, id est crassius et pingui Minerua. Idem libri secundi capite quinto Nosti enim, credo, verbum illud vetus et peruulgatum ἀμαθέστερον εἶπε καὶ σαφέστερον, id est indoctius rudiusque quodammodo loquere et apertius ac clarius fare. Horatius in Sermonibus: Rusticus anormis sapiens crassaque Minerua, philosophum significans rusticius philosophantem et crassius. Legitur item saepicule apud venustos auctores Pinguiore formula, id est planius atque intelligibilius, vt faciunt ii, qui Aristotelicam disciplinam pueris suo modo suisque verbis tradunt vtique crassioribus.
→ corresponds to Adagia I i 37 Crassa Minerva. Pingui Minerva. With a stupid Minerva, a crass Minerva
403 Emere malo quam rogare.
Emere malo quam rogare.
Prouerbialem sermonem fuisse Cicero ipse testis est, qui eo in Verrinis est vsus. Eum Apuleius in Floridis tanquam exponit his verbis: Neque enim leui mercede emit qui precatur, aut paruum precium accipit qui rogatur, adeo vt omnia vtensilia emere potius velis quam rogare. Porro morem fuisse antiquitus a vicinis rogare supellectilem commodato, quam ipse domi non haberes, ex Plauti cum Aulularia tum Rudentibus licet cognoscere.
→ corresponds to Adagia I iii 20 Emere malo quam rogare I would rather buy than beg
404 Vino vendibili suspensa hedera nihil opus.
Vino vendibili suspensa hedera nihil opus.
E medio sumptum videtur et recentius. Hoc enim tempestatis vinariis tabernis huiusmodi signum praetenditur. Apud Politianum legitur. Quam sententiam Plautus in Penulo lepidissimis verbis extulit: Inuendibili merci oportet vltro emptorem adducere; Proba merx facile emptorem recipit, tametsi in abstruso sita est. Sensus est veram virtutem non egere alienis praeconiis; ea laudatoris egere, quae per se parum sunt praeclara.
→ corresponds to Adagia II vi 20 Vino vendibili suspensa hedera nihil opus Good wine needs no bush
405 Amiciciae personam oportet detrahi.
Amiciciae personam oportet detrahi.
Apud eundem legitur, quo nihil dici potuit venustius. Persona namque faciem hominis repraesentat; at veram tegit, falsam praetendit. Vnde facetissime in Caesarem Seneca Vt personam, inquit, quam faciem malit. E medio quidem et hoc sumptum videtur monetque inter amicos nihil esse oportere fictum, nihil non verum ac simplex.
→ corresponds to Adagia III vii 6 Amicitiae personam The mask of friendship
406 In se descendere
In se descendere
Persius: Vt nemo in sese tentat descendere, nemo, Sed praecedenti spectatur mantica tergo. Vtrumque prouerbialiter dixit satyricus poeta et In sese descendere, id est propria suaque vicia inspicere, et Manticam in praecedentis tergo spectare, pro eo quod est aliena vicia videre. Verum illud prius vnde sumptum sit, non satis liquet, nisi forte a fodinis; hoc posterius ex Aesopi Phrygis apologo quodam natum fuisse Politianus monstrauit. In quo scribit singulos homines binas habere manticas, alteram ante pectus, alteram a scapulis tergoque propendentem. Sed in priorem, inquit, aliena vicia mittimus, in posteriorem nostra. Eam quae in pectore est, assidue videmus; eam quae in tergo, tametsi multo maiorem, negligimus tamen, quia nunquam videmus. Catullus: Sed non videmus manticae quod in tergo est. Horatius: Respicere ignoto discet pendentia tergo. Hieronymus: Sed illa est vera inter amicos repraehensio, si nostra opera non videntes aliorum iuxta Persium manticam consideremus. Eundem habet sensum euangelicum illud adagium de trabe et festuca. Hieronymus in quendam alienis viciis obtrectantem sua dissimulantem: Qui per trabem, inquit, oculi sui festucam alterius nitatur eruere.
407 Aethiopem dealbare
Aethiopem dealbare
Graecum adagium Αἰθίοπα λευκαίνειν, id est Aethiopem dealbare, pro eo quod est rem foedam oratione velle speciosam efficere; quod faciunt ii, qui materias infames declamitant aut ea laudant, quae vituperio sint dignissima. Aut hoc ipsum aut certe simillimum est illud et Graecum Aethiopem lauas. Αἰθίοπα σμήχεις.
→ corresponds to Adagia I iv 50 Aethiopem lavas; Aethiopem dealbas You are washing, or whitening, an Ethiopian
408 Quibus inanem operam significamus
Quibus inanem operam significamus
Lauare laterem. Πλίνθον πλύνειν. Arare harenam siue littus. Apud idoneos auctores inueniuntur pro eo quod est inanem operam sumere. Vt item illud comicum: Actum, aiunt, ne agas, et Plautus: Rem actam agis. Nugas agere, nugas terere tum apud comicos persaepe, tum apud alios nonnunquam pro eo quod est nihil agere.
→ corresponds to Adagia I iv 48 Laterem lavas You are washing a brick
409 Os sublinere
Os sublinere. Dare verba. Addere manum.
Saepicule apud Plautum pro decipere dolis: Os mihi probe sublitum est. Dare verba pro decipere notissimum est. Illud inusitatius, quod est apud Plautum in Persa: Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie versauisti, Vt me in trichas coniecisti, quomodo de Persa manus mihi addita est? et apud eundem in Penulo: Ego faxo posthac dii deaeque caeteri Contentiores mage erunt atque auidi minus, Quum scibunt Veneri vt addiderit laeno manum. Etiam si hoc loco 'adierit' scribitur, non 'addiderit'.
410 Ut possumus, quando ut volumus non licet
Ut possumus, quando ut volumus non licet
Ζῶμεν γὰρ ὡς οὐ θέλομεν, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα, id est Viuimus non vti volumus, sed vti possumus. Ita Terentiana Misis in Andria a Critone rogata, ecquam Athenis vitam agerent, verecunde seni meretricium quaestum confitens, Vt possumus, inquiunt, quando vt volumus non licet.
→ corresponds to Adagia I viii 43 Ut possumus, quando ut volumus non licet As best we can, since as we would we may not
411 In astu aliud ex alio malum venit
In astu aliud ex alio malum venit
In vrbibus bona ingenia ad nequitiam adducuntur et malum quotidie ex malo propagatur.
→ corresponds to Adagia III ix 97 Malis mala succedunt One misfortune after another
412 Sine capite fabula.
Sine capite fabula.
Ἀκέφαλος μῦθος, id est Sine capite fabula, dicitur sermo lasciuus et impudicus, tanquam cui venter et nates inhonestae partes adsint, caput vero minime. Plato Relinquo, inquit, sine capite fabulam.
→ corresponds to Adagia I i 14 Sine capite fabula A story without a head
413 Alius sementem fecit: alius messem.
Alius sementem fecit: alius messem.
Graecum est in eos, qui aliena possident quiue ex alienis laboribus sibi gloriam comparant.
→ corresponds to Adagia I v 32 Alii sementem faciunt, alii metent Some sow, others will reap
414 Aethiopem lavas.
Aethiopem lavas.
Αἰθίοπα σμήχεις, id est Aethiopem lauas. Conuenit in eos, qui inanem operam sumunt.
→ corresponds to Adagia I ii 28 Vulpinari cum vulpe To play the fox with the fox
415 Pulverem edis.
Pulverem edis.
Κόνιν σιτίζεις, id est Puluerem edis. Dicitur in edaces plurimique cibi homines, nihilo tamen inde habitiores.
→ corresponds to Adagia I iv 58 Ventos colis You are tilling the winds
416 Vulpizas, sed contra vulpem
Vulpizas, sed contra vulpem
Graecum item adagium: qui dolis appetunt dolosos. Quod hodieque vulgo dicitur: Simia vulpi conatur imponere, quum vtrumque animal sit callidissimum.
417 Ventos colis
Ventos colis
Ἀνέμους γεωργεῖν, id est Ventos colere. Est inutilem operam capere.
→ corresponds to Adagia I iv 58 Ventos colis You are tilling the winds
418 Carbonum thesaurus
Carbonum thesaurus
Ἄνθρακες ὁ θησαυρός, id est Carbonis thesaurus. Dicitur in eos, qui magnum quiddam sperantes frustrati sunt. Lucianus: Carbonum mihi thesaurum ostendisti.
→ corresponds to Adagia I ix 30 Thesaurus carbones erant The treasure consisted of coals
419 Ex tardo asello equus prognatus.
Ex tardo asello equus prognatus.
In eum competit, qui ex obscuro genere natus clarus euasit. Graecum est adagium.
→ corresponds to Adagia II viii 47 E tardigrades asinis equus prodiit The plodding donkeys have produced a horse
420 Inemptum mancipium: vel cum sale emptum.
Inemptum mancipium: vel cum sale emptum.
Si quando vilissimum nulliusque rei virum significare volumus: Inemptum mancipium, Graece ἀνώνητον ἀνδράποδον. Menander: Trax es generosus cum sale emptus.
→ corresponds to Adagia I vii 79 Sale emptum mancipium A slave not worth his salt
421 Calabri hospitis munera.
Calabri hospitis munera.
In eos dicitur, qui amicis donant quae ipsi contemnunt. Calabri enim, quoniam pyris abundant, hospitibus pyra affatim apponunt saturosque domum auferre iubent; quod si illi recusent accipere, porcis obiiciuntur comedenda. Horatius in Epistolis: Non quo more pyris vesci Calaber iubet hospes, Tu me fecisti locupletem. 'Vescere sodes'. 'Iam satis est'. 'At tu quantumuis tolle'. 'Benigne'. 'Non inuisa feres pueris munuscula paruis'. 'Tam teneor dono, quam si dimittor onustus'. 'Vt lubet; haec hodie porcis comedenda relinques'.
→ corresponds to Adagia III vi 94 Calabri hospitis xenia Gifts of a Calabrian host
422 Semper ad pocula Leontini.
Semper ad pocula Leontini.
Leontini assiduis compotationibus gaudebant. Quos vbi Phalaris bello vicisset, pocula eiecit. Inde natum adagium: Semper circa crateras Leontini. Graecum est.
→ corresponds to Adagia I iii 22 Semper Leontini iuxta pocula Always at their cups, the Leontini
423 Inaniter aquam consumes
Inaniter aquam consumes
Primitus in patronos garrulos et ineptos dictum, quos ad clepsydras dicere solitos constat. Ab his in multiloquos vaniloquosque translatum est. Graeci sic efferunt: Ἄλλως ἀναλίσκεις ὕδωρ.
424 Utrem verberas
Utrem verberas
De stulte laborantibus Graeci his quidem verbis dicebant: Ἀσκὸν δέρεις, Ἀσκῷ φαυρίζεις.
→ corresponds to Adagia I iv 68 Utrem caedis You are beating a wine-skin
425 Tandem mus picem gustavit
Tandem mus picem gustavit
In eos dicebatur, qui experiendi cupiditate in magnum aliquod malum incidissent. Mus enim, si quando in picem incidit, emergere non potest.
426 In mari aquam quaeris
In mari aquam quaeris
Ibi quaeris perinde ac si difficile sit inuentu, vbi nihil aliud licet inuenire. Quid enim aliud in mari est quam aqua? In eos conuenit, qui in iis auctoribus vnum aut alterum vicium inquirunt, in quibus viciosa sunt omnia.
→ corresponds to Adagia I ix 75 In mari aquam quaeris You seek water in the sea
427 Ignorat quid intersit inter aes et lupinum
Ignorat quid intersit inter aes et lupinum
Id est non habet discrimen inter optima et vilissima. Nam pecunia nihil preciosius, lupino nihil vilius. Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
→ corresponds to Adagia I iii 79 Quid distent aera lupinis What a difference between bronze coins and lupins!
428 Cantilenam eandem canis.
Cantilenam eandem canis.
Hoc est iam millies dicta repetis. Terentius in Phormione: Cantilenam eandem canis. Α peruetustis ac saepenumero auditis cantionibus translatum est.
→ corresponds to Adagia II v 76 Cantilenam eandem canis You sing the same song
429 Aliquid suo assuet capiti.
Aliquid suo assuet capiti.
Vbi cauendum a quopiam monemus, ne quid incommodi afferat. Terentius: Hei, metuo lenonem, ne quid suo assuat capiti.
→ corresponds to Adagia III i 58 Ne quid suo suat capiti For fear he might stitch a cap for his own head
430 Sui similis est.
Sui similis est.
Et in bonum et in malum sensum dici accipique potest, vbi quis aliquid se dignum facit: videlicet quum meretrix impudenter loquitur, leno peierat, fictus dissimulat, detractor obloquitur, gloriosus ostentat, liber amicus recte monet eruditus erudite dicit, simplex simpliciter, modestus modeste. Contra si periurum aliquando quod iurauit praestare contingit, ibi sui dissimilis dici potest. Terentius: Quam vterque similis est sui! de lenone dictum ac Phedria, altero blandissimo, altero auidissimo.
431 Defraudare genium
Defraudare genium
Est naturae necessariis nonnihil subtrahere. Apud eundem est comicum.
432 Naturam expellas furca, tamen usque recurret
Naturam expellas furca, tamen usque recurret
Horatianus est versus in Epistolis. Non facile dediscuntur quae natura nobis indidit. Terentius: Rursus ad ingenium redit.
433 Caelum, non animum mutant qui trans mare currunt
Caelum, non animum mutant qui trans mare currunt
Id est frustra locum mutauit qui eundem animum retulit.
434 Vilis amicorum est annona bonis, ubi quid deest
Vilis amicorum est annona bonis, ubi quid deest
Facile habentur amici, qui petant; qui dent, perquam pauci.
→ corresponds to Adagia II viii 81 Viri infortunati procul amici When a man's out of luck, his friends are out of reach
435 Optat ephippia bos piger: optat arare caballus.
Optat ephippia bos piger: optat arare caballus.
Mire dictum in eos, qui experta fastidiunt, optant inexperta.
436 Cura esse quod audis.
Cura esse quod audis.
Id est cura talis esse, qualem te homines per assentationem praedicant. Horatius ad Quintium: Tu recte viuis, si curas esse quod audis, Iactamus iampridem omnis te Roma beatum, Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas.
→ corresponds to Adagia IV i 92 Cura esse, quod audis Take care to be what you are said to be
437 Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
Tres metaphorae venustissimae mire in eos conuenientes, qui mali metu a maleficio se continent, alioquin peccandi percupidi.
→ corresponds to Adagia IV i 93 Cautus enim metuit, etc. The cautious wolf goes in fear, etc.
438 Caecus caeco dux.
Caecus caeco dux.
Euangelicum adagium in eos, qui indoctum docere conantur, indocti ipsi. Simile est Horatianum: Caecus iter monstrat. Ita enim ad Scaeuam scribit: Vt si / caecus iter monstrare velit, tamen aspice. Quod perinde dictum ac si Sus Mineruam dicas, Porphyrion monet.
→ corresponds to Adagia I i 40 Sus Minervam The sow (teaches) Minerva
439 Odit cane peius et angue.
Odit cane peius et angue.
Horatius: Alter Myleti textam cane peius et angue Vitabit chlamydem.
→ corresponds to Adagia II ix 63 Odit cane peius et angue Hates worse than dog and snake
440 Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Ex apologo quopiam de coruo et vulpe sumptum nonnulli hoc prouerbium putant, etiam si non probat Porphirion. Est autem huiusmodi sententia vt, si quod munus a diuitibus accipiamus, eo taciti sine strepitu fruamur, hoc modo et saepius accepturi et citra inuidiam possessuri.
→ corresponds to Adagia IV i 94 Si corvus possit tacitus pasci If the crow can eat quietly
441 Sine cortice nabis
Sine cortice nabis
Prouerbialiter ab Horatio positum Acron admonet, transumptumque ab iis qui, quum natare primum discunt, corticibus ventri subligatis natant; deinde exercitatiores sine eiusmodi adminiculo natare incipiunt. Plautus in Aulularia: Quare pueros, qui natare discunt, scyrpo induitur ratis, Qui laborant minus, facilius vt nent et moueant manus. Horatius: Simul ac durauerit aetas / membra animumque tuum, nabis sine cortice, id est citra custodem et paedagogum ipse te reges ac moderaberis.
→ corresponds to Adagia I viii 42 Sine cortice nabis You shall swim without cork
442 Aegrotus dum spirat, sperat
Aegrotus dum spirat, sperat
Cicero ad Atticum: Vt aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italiafuit, sperare non destiti. Ex ipsa re sumptum adagium in eos dici potest, qui in rebus afflictissimis spem tamen haud vnquam abiiciunt.
→ corresponds to Adagia II iv 12 Aegroto dum anima est, spes est While there's life in a sick man, there's hope
443 Patere et abstine
Patere et abstine
Epictetus philosophus vniuersam viuendi rarionem duobus verbis complexus est Ἀνέχου καὶ ἀπέχου, id est Patere et abstine. Quorum altero monemur, vt mala patienter toleremus, altero vt a voluptatibus interdictis temperemus. Eiusdem est in philosophorum vulgus dictum: Ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν. Id significat Factis procul, verbis tenus. Idem in blandos, sed fictos amicos dici potest.
→ corresponds to Adagia II vii 13 Sustine et abstine Bear and forebear
444 Aedibus in nostris quae prava aut recta gerantur
Aedibus in nostris quae prava aut recta gerantur
Hunc Homericum versum Socrati prouerbii vice in ore semper fuisse A. Gellius scribit: Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακῶν ἀγαθῶν τε τέτυκται, Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur. Quo versu monemur, vt ea modo, quae ad nos pertinent, curemus externa alienaque ne inquiramus.
445 Coturnix herculem servavit
Coturnix herculem servavit
Dici solitum, vbi quis praeter spem seruatus esset.
→ corresponds to Adagia I i 71 Coturnix Herculem A quail saved Hercules
446 Ira tardissime omnium senescit
Ira tardissime omnium senescit
Graecum adagium Ὁ θυμὸς ἔσχατον γηράσκει.
→ corresponds to Adagia I vii 13 Ira omnium tardissime senescit Resentment is the last thing to grow old
447 Ne in coena quidem laudaberis
Ne in coena quidem laudaberis
In hominem vehementer inuisum. In coenis enim funeralibus defuncti laudabantur, etiam si parum meruissent viui. Praeterea Graecis in vsu fuisse videtur, vt in symposiis se laudarent, quemadmodum Alcibiades Socratem apud Platonem.
→ corresponds to Adagia II vii 11 Non es laudanus ne in coena quidem You deserve no praise, even at a feast
448 Asinus in apibus
Asinus in apibus
De his, quae parum feliciter cadunt.
→ corresponds to Adagia I v 42 Asinus inter apes A donkey among bees
449 Omnem movebo petram
Omnem movebo petram
Omnem mouebo lapidem. Vtrumque enim apud Graecos inueni. Πάντα κινήσω πέτρον, id est omnia experiar nihilque intentatum relinquam, donec quod volo effecero.
→ corresponds to Adagia I iv 30 Omnem movere lapidem To leave no stone unturned
450 Ante victoriam laudes canis
Ante victoriam laudes canis
Πρὸ τῆς νίκης τὰ ἐγκώμια. Qui rem nondum peractam laudant.
→ corresponds to Adagia I vii 55 Ante victoriam encomium canis You triumph before the victory
451 Frustra canis
Frustra canis
De frustra suadentibus. A cantoribus translatum, qui canentes non audiuntur.
→ corresponds to Adagia I iv 88 Frustra canis You sing in vain
452 Imperatorum multitudo cariam perdidit
Imperatorum multitudo cariam perdidit
Graecum adagium, quo significatum est male rem geri ab iis, qui inter se dissentiunt, neque quisquam alteri concedit.
→ corresponds to Adagia II vii 7 Multitudo imperatorum Cariam perdidit Excess of generals ruined Caria
453 Sine rivali diligere
Sine rivali diligere
Id amare, quod nemo alius appetat. Veluti simia catulos suos miratur et amplectitur, sed sola. Apud Ausonium legitur.
→ corresponds to Adagia II i 17 Sine rivali diligere To love without a rival
454 Pedibus in sententiam discedere
Pedibus in sententiam discedere
A curiae consuetudine ductum, idem est quod alterius sententiam approbare consentiendo.
→ corresponds to Adagia II vii 12 Pedibus in sententiam discedere To vote with one's feet
455 Mus malus
Mus malus
Graecum dictum in lasciuum et salacem hominem. Murem enim salacissimum esse Aelianus multorum testimoniis authorum docet. Vnde amatorio blandimento amatores quemadmodum passerculi, columbulae, ita et mures vocantur. Martialis: Nam quum me murem, quum me tua lumina dicas.
→ corresponds to Adagia II vii 8 Mus albus A white mouse
456 Nunquid et saul inter prophetas?
Nunquid et Saul inter prophetas?
In Malachon libris notissimam historiam de Saule, dum paternas asinas quaerit, repente prophetico furore arrepto, ita vt inter reliquos prophetas nudus saltaret et vaticinaretur, in prouerbium Hebrei verterunt. Commode eo vtemur de repente mutatis siue in eos, qui sui dissimilibus conuiuunt, veluti si miles inter monachos aut poeta inter theologos neotericos versaretur.
→ corresponds to Adagia II i 64 Numquid et Saul inter prophetas? Is Saul also among the prophets?
457 Facies tua computat annos
Facies tua computat annos
Apud Iuuenalem in anum libidine iuuenculam. Dici potest in eos, qui iuuenes videri cupiunt frontis rugis reclamantibus. Quod ideo ascri bendum putaui, quia prouerbii speciem quandam prae se ferebat.
→ corresponds to Adagia II vii 9 Facies tua computat annos Your years are counted in your face
458 Mare coelo confundere
Mare coelo confundere
Est omnia permiscere sine ordine. Quod Graeci dicunt ἄνω κάτω, id est sursum deorsum; quod nonnulli Latinorum susque deque dixerunt, nihil referre quid fiat significantes.
→ corresponds to Adagia I iii 81 Mare coelo miscere To mingle sea and sky
459 Ignorat quid intersit inter caput et inguen
Ignorat quid intersit inter caput et inguen
Aut est prouerbium aut prouerbii certe simillimum quod de muliere ebria scripsit Iuuenalis: Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit.
460 Qui semel scurra, nunquam paterfamilias
Qui semel scurra, nunquam paterfamilias
Porphirion in Horatium prouerbium fuisse admonet. Vtitur eo et Cicero in actione quadam dicens recte vulgo dici ex scurra diuitem quidem fieri posse, at patremfamilias non posse.
→ corresponds to Adagia II iv 11 Qui semel scurra, nunquam paterfamilias Once a buffoon, never a honest family man
461 Intus et in cute
Intus et in cute
Prouerbialis sermo idem significans quod penitus. Persius: Ad populum phaleras; ego te intus et in cute noui.
→ corresponds to Adagia II vi 34 Cimmeriae tenebrae Cimmarian gloom
462 Iovem lapidem iurare
Iovem lapidem iurare
Est quantumuis sancte deierare, a feriendi foederis ritu sumptum, quod a patre patrato lapidem manu tenente conceptis verbis pronunciabatur.
→ corresponds to Adagia II vi 33 Iovem lapidem iurare To swear by Jupiter the stone
463 Circulum absolvere
Circulum absolvere
Est omnibus numeris ac partibus quippiam perficere. A cyclo illo et orbe disciplinarum deductum videri potest.
→ corresponds to Adagia II vi 86 Circulum absolvere To complete the circle
464 Cimeriae tenebrae
Cimeriae tenebrae
Cimeriorum regio in Scythia a cosmographis collocatur aeternis tenebris damnata, cui solem nunquam oriri scripsit Homerus; in qua non ineruditus poeta Ouidius Somno deo facetissimis versibus regiam aedificauit. Huius regionis obscuritas in prouerbium abiit, quo Lactantius vsus aptissime est in Diuinarum institutionum libro iiii.: O caecum pectus, o mentem Cimeriis, vt aiunt, tenebris atriorem. Quem veluti aemulatus Hieronymus Rogo, inquit, quae tanta est caecitas et Cimeriis (sicuti aiunt) tenebris inuoluta.
→ corresponds to Adagia II vi 34 Cimmeriae tenebrae Cimmarian gloom
465 Muti magistri
Muti magistri
Mutos magistros libros prouerbialiter olim nominabant. Docere enim possunt, loqui non possunt. Et qui legendis modo eloquentium scriptis eloquentiam sunt consequuti, ii gloriari possunt se a mutis praeceptoribus dicendi artem didicisse. Aulus Gellius lib. xiiii. ca. ii.: Quoniam vocis (vt dicitur) viuae poenuria erat, ex mutis (quod aiunt) magistris cognoscerem, nimirum libros innuens.
→ corresponds to Adagia I ii 18 Muti magistri Silent teachers
466 Non omnia pari filo conveniunt
Non omnia pari filo conveniunt
Pro prouerbio Picus Mirandulanus protulit. E medio fortasse sumptum. Quo significamus non omnes dicere omnia, neque omnia omnes posse, vt scripsit Buccolicus poeta, sed minime buccolice.
→ corresponds to Adagia II iii 94 Non omnia possumus omnes We cannot all do everything
467 Intra tuam pelliculam te contine
Intra tuam pelliculam te contine
Porphirion inde sumptum prouerbium putauit, quod doctores in pellibus dormitent. Potest et ab apologo notissimo tractum videri, quo asinus leonis sibi pellem adoptauit, quae res illi magno fuit malo. Horatius: Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem. Quo verbo monemur, vt pro sua quisque conditione nos geramus. Martialis in sutorem quendam, qui prius in summas diuitias fortunae fauore subuectus, vt venti erant, ita velum in altum sustulit, deinde ad pristinam rursus inopiam largitionibus suis redactus, vt nihil iam nisi cerdo esset, Nunc (inquit) in pellicula, cerdo, tenere tua. Plautus militem iactabundum et ostentatorem magnificum elephantino corio circumtectum scribit, non suo, siue quod stolidum significaret, siue quod maiora quam pro facultate loquentem.
468 Siculae gerrae
Siculae gerrae. Persae nugae. Lyrae lyrae.
Festus Pompeius scripsit gerras Graece crates significare vimineas eamque vocem pro nugis et rebus ineptis leuibusque vsurpari vulgo coeptam hoc modo: Athenienses quum Syracusas obtinerent et crebro gerras poscerent, irridentes, inquit, Siculi gerras clamitabant. Hinc gerrae pro nugis accipi coeptae. Ausonius Symmacho Cogitans, illud, non illud Catullianum Cui dono lepidum nouum libellum? sed amargoteron et verius, Cui dono illepidum et rudem libellum non diu quaesiui. Tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit, ex omnibus vnum semper eligerem. Misi itaque ad te friuola gerris Siculis vaniora. Plautus in Penulo: Scitum per tempus hoc iam est verbum si verbum vetus. Nam tuae blandiciae mihi sunt, quod dici solet, Gerrae germanae aedepol, lyrae lyrae, id est merae nugae. Ex quibus Plauti verbis mihi suspicio sit et lyras pro nugamentis in prouerbio fuisse. Vnde senes aetatis vicio ineptientes delyrare dicantur. Persolae nugae et Persae nugae pro meris ineptiis apud eundem poetam complusculis locis leguntur. Congerro pro familiari et nugarum nostrarum participe quum apud alios auctores tum apud Plautum saepicule ponitur.
→ corresponds to Adagia II iv 10 Siculae nugae. Gerrae. Persolae nugae Sicilian nonsense. Trash. Persian nonsense
469 E Plaustro loqui.
E Plaustro loqui.
Ex veteris comoediae libertate sumptum adagium, in qua iuuenes e plaustris in obuium quemque scommata dicteriaque iactabant. Vnde Graeci, vbi quemquam liberius intemperantiusque conuitiatum signiftcant, ἐξ ἁμάξης eum, hoc est e plaustro, loquutum ferunt.
→ corresponds to Adagia I vii 73 De plaustro loqui Wagon-language
470 Non remulco, sed plena velificatione invectus
Non remulco, sed plena velificatione invectus
Priori persimile est, a nauali conflictu sumptum, in quo rostratae naues impetum inter se faciunt. Itidem qui magna libertate in quempiam dixit scripsitue, non remulco, sed plena velificatione inuectus dicitur. Nam hoc ipsum verbum inuehi, quo veluti proprio iam vtimur, vel a curribus, in quibus pugnabant antiquitus, vel certe a nauibus translatum est.
→ corresponds to Adagia IV vi 72 Non contis, aut ramulis Not by poles or branches
471 Ad aristophanis lucernam lucubrare
Ad aristophanis lucernam lucubrare
Aristophanis comici lucerna iam olim in prouerbio est ob exactam hominis diligentiam, vt ad Aristophanis lucernam lucubrasse dicamus eum, qui plurimum vigiliarum studio impenderit. Venit eadem de causa et Demosthenis lucerna in vulgi sermonem, in quem, quod fere non nisi de scripto diceret lucubrataque oratione, a maleuolentibus conuicio iactatum est illud τὰ τοῦ ἐκείνου ἐλλύχνιον ὄζειν, id est opera illius lucernam olere. Et quid prohibet tertiam Cleantis lucernam accedere, vt augeat adagiorum nostrorum coetum. Ad omnium profecto horum lucernas lucubrandum est ei, qui circulum illum et orbem diciplinarum velit absoluere.
→ corresponds to Adagia I vii 71 Olet lucernam It smells of the lamp
472 Vel cum pulvisculo
Vel cum pulvisculo
Qua clausula omnia, ita vt sunt, tolli nihilque prorsus reliqui fieri significamus. A frumentum ab area conuerrentibus transumptum videtur. Plautus in Rudentibus: Conuerret iam hic me totum cum puluisculo. Plautus in Truculento: Quo citius rem ab eo auferant cum puluisculo. Eodem Iuuenalis videtur allusisse, quum dixit: Si reddat veterem cum tota erugine follem.
→ corresponds to Adagia II viii 85 Cum pulviscolo Dust and all
473 A limine salutare
A limine salutare
Dicitur vel theologiam vel philosophiam vel aliam quamuis disciplinam, qui ei neque admodum diuturnam neque impendiosam operam impertiit neque familiarem vllam ac domesticam consuetudinem cum ea conuixit, verum veluti praetereuntem a limine, hoc est foribus, salutauit.
→ corresponds to Adagia I ix 91 A limine salutare To greet from the treshold
474 Summis degustare labiis
Summis degustare labiis
→ corresponds to Adagia I ix 92 Primoribus labiis degustare To taste with the tip of one's tongue
475 Extremis digitis attingere
Extremis digitis attingere
Ad eandem sententiam faciunt illa nulli non notissima Summis degustare labris et Primoribus digitis attingere. Cicero pro Celio: Equidem multos et vidi in hac ciuitate et audiui, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis (vt dicitur) digitis attigissent, sed qui totam adolescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam (vt dicitur) recepisse.
→ corresponds to Adagia I ix 94 Extremis digitis attingere To touch with the fingertips
476 Bonae frugis
Bonae frugis
Et hoc prouerbio dici solere Cicero nos admonet, si quando probum minimeque nequam hominem significare voluissent. Contra nullius frugis hominem perditum et nequam appellabant, metaphora ab arboribus aut agris ducta. Inde illud comoediis familiare: Frugi es, quum quispiam collaudabitur, quod probe officio sit functus.
→ corresponds to Adagia IV v 27 Ad bonam frugem To good harvests
477 De calcaria in carbonariam decurrimus
De calcaria in carbonariam decurrimus
Apud Politianum legitur pro adagio relatum. Quo dicto mihi orationis inconstantia notari videtur, quoties fit vt a re proposita in aliam subito longe a priore diuersam delabimur, pene de calcaria, quod dicitur, in carbonariam decurrimus.
478 Pulverem ob oculos offundere
Pulverem ob oculos offundere. Glauconiam ob oculos obiicere.
Est de industria rem obscurare auditorique iudicium eripere. Cicero gloriatur in actione quadam se iudicibus tenebras offudisse. Et Hieronymus in monachum quendam, qui loquentiae plus satis habebat, eloquentiae nihil Illico, inquit, tenebras iudicibus ob oculos offudisset. Eundem habet sensum Nebulam ob oculos obiicere. Nec alium Plautinum illud Glauconiam ob oculos obiicere. Est autem glauconia oculorum morbus caecitatem subinde adferens.
→ corresponds to Adagia II ix 43 Pulverem oculis offundere To throw dust in a man's eyes
479 Sybaritae per plateam
Sybaritae per plateam
Sybaritarum nomen inter eorum exempla numeratur, qui victu cultuque immodice indulserunt, a quibus manauit dicterium illud vulgatum apud veteres Συβαρῖται διὰ πλατείας, Sybaritae per plateam, contra fastosius ingredientes. Aphricanus in oratione, quae Cestis inscribitur, Sed enim, inquit, Sybaritae fastu praeturgidi.
→ corresponds to Adagia II ii 67 Sybaritae per plateas Sybarites in the streets
480 Domi, non hic, milesia
Domi, non hic, milesia
Fuere Milesii luxu mollicieque notabiles. Α quibus illud profectum est prouerbium Οἴκοι Μιλήσια, οὐ γὰρ ἐνθάδε, id est Domi, non hic, Milesia. Conuenit in eos, qui domesticum luxum celebrant, vbi minus probatur. Sic autem Lacedaemone Milesius quidam hospes audiuit, qui delicias patrias extolleret. Apostolus Byzantius auctor. Ethicum verbum, quo monemur domi quidem liberum esse suo quemque more viuere, at foris alieno more viuere oportere.
→ corresponds to Adagia I iv 8 Domi Milesia Leave (Milesian) luxury at home
481 Surdis agere testimoniis
Surdis agere testimoniis
Surdis testimoniis agere dicuntur qui per tabellas testimonium ferunt; eiusmodi enim testes rogare non licet, propterea quod surdae sunt tabulae. Et nunc surdis agunt testimoniis qui auctores magnos et multos citant neque nomina neque loca indicantes. Politianus: Neue surdis (quod aiunt) agatur testimoniis.
→ corresponds to Adagia III v 75 Surda testimonia Deaf testimonies
482 Ansam quaerere, arripere, praebere
Ansam quaerere, arripere, praebere
Venusta est metaphora, pro eo quod est occasionem quaerere seu ministrare. Plautus: An non vides hunc ansam quaerere? id est occasionem rescindendae pactionis. Ne maleuolis obtrectandi ansam praebeamus. Et ansam arripere, appraehendere ansam apud eruditos inuenies, quod est occasionem arripere.
→ corresponds to Adagia I iv 4 Ansam quaerere, et consimiles metaphorae To look for a handle, and similar metaphors
483 Occasionem arripere
Occasionem arripere
Quod ipsum Occasionem arripere prouerbii vim sapit. Est enim Occasionis dei huiusmodi simulachrum, vt rotae pinnatis insistens pedibus in orbem sese quam citatissimo rotatu circumagat, priore capitis parte capillis hirsuta, posteriore glabra, vt appraehendi nequeat. Ad quod erudite allusit quisquis is fuit, qui hunc versiculum scripsit: Fronte capillata post haec Occasio calua. Atque hic deus Graece dicitur Καιρός.
→ corresponds to Adagia I vii 70 Nosce tempus Consider in due time
484 Fenestram aperire
Fenestram aperire
Similis huic metaphora, pro eo quod est occasionem atque aditum ministra re. Terentius: Hui / quantam illi fenestram aperueris ad nequitiam. Et haud etiam scio an e medio sumpta sit a Cicerone translatio, qua in oratione pro Planco vsus est: Quanquam qua nolui ianua in causam ingressus sum.
→ corresponds to Adagia I v 19 Simulare cupressum To paint a cypress
485 In sinu gaudere
In sinu gaudere
Est tacitum apud se gaudere neque aliorum applausus expectare, vt faciunt qui recta conscientia contenti hominum iudicia flocci non faciunt. Cicero in Tusculanis Quaestionibus li. v.: Quoniam haec plausibilia non sunt, vt in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. Tibullus: Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu. Propertius: In tacito cohibe gaudia clausa sinu. Idem: Alter in alterius mutua flere sinu, id est me de tuo malo cruciari, te vicissim de meo.
→ corresponds to Adagia I iii 13 In sinu gaudere To rejoice in one's own bosom
486 Satis de quercu
Satis de quercu
Ἅλις δρυός, id est Satis quercus aut Satis de quercu. Graecis in prouerbio erat in eos, qui e tenui conditione ad lautiorem vitam fuissent prouecti. Inde sumptum, quod prisci illi et primi mortalium, simul atque frumenti vsus esset repertus, glandibus victitare desierint.
→ corresponds to Adagia I iv 2 Satis quercus Acorns have had their day
487 Testudinem pegaso comparas
Testudinem pegaso comparas
Χελώνην Πηγάσῳ συγκρίνεις, id est Testudinem Pegaso comparas. De rebus vehementer dissimilibus. Testudine enim nihil tardius, at Pegasus alatus equus fingitur.
→ corresponds to Adagia I viii 76 Testudinem Pegaso comparas You match a tortoise against Pegasus
488 Semper feliciter cadunt iovis taxilli
Semper feliciter cadunt iovis taxilli
Graecum adagium, dici solitum tum in eos, quibus omnes res ex sententia eueniunt, tum in illos, quorum virtutibus fortuna respondet. Est enim Iupiter stella prospera honestisque studiis ac pietati fauens. Et haud scio an in iaciendis talis id antiquitus fuerit obseruatum, Iouis iactum feliciorem esse. Nisi ad Iouis Iunonisque fabulam referre maluimus.
→ corresponds to Adagia I iii 9 Semper feliciter cadunt Iovis taxilli The dice always fall out well for Jove
489 Simulare cupressum
Simulare cupressum
Acron Graecum prouerbium fuisse admonet in malum pictorem, qui praeter cupressum nihil nouerat pingere. A quo quum naufragus quidam petisset, vt vultum suum exprimeret, ille interrogauit, num ex cupresso vellet adiici aliquid. Vnde prouerbialis sermo sumptus. Conuenit in eos, qui vnum quiddam praestare possunt, vti concionatores, qui duas aut tres conciunculas edidicerunt neque extra eas quicquam possunt afferre eandem cantilenam semper canentes.
490 Delphinum sylvis appingit, fluctibus aprum
Delphinum sylvis appingit, fluctibus aprum
Horatianus versiculus est et, vt opinor, prouerbialis. Quadrat in eum, qui minime apte minimeque in loco quippiam dicit facitque.
491 Parturient montes, nascetur ridiculus mus
Parturient montes, nascetur ridiculus mus
Eiusdem Horatii versus, quem Porphirion ex Aesopi apologo sumptum prouerbialemque fuisse testatur. Dictus in homines ventosos et ostentatores, qui magnificis promissis tum vultus vestitusque auctoritate miram de se mouent expectationem, verum vbi ad rem ventum est, meras nugas adferunt.
492 Omne tulit punctum.
Omne tulit punctum.
Adagium a comitiis mutuo sumptum, vbi tabella circumferri solita, in qua puncto apposito significabant, cui candidatorum suffragarentur. Inde omne tulisse punctum dicitur qui omnium iudicio probatur nullique non placet. Nam qui iucunda scribunt, iis modo placent, qui voluptatem appetunt; qui vtilia, ab iis modo probantur, quibus vtilitas quaeritur, non delectatio; at qui voluptatem cum vtilitate miscuit, is omnium suffragio laudabitur. Horatius in Arte: Omne tulit punctum qui miscuit vtile dulci. Idem in Epistolis: Discedo Alcaeus puncto illius.
→ corresponds to Adagia I v 60 Omne tulit punctum; Omnium calculis He obtained every point; With everyone's votes
493 Non missura cutem: nisi plena cruoris hyrundo.
Non missura cutem: nisi plena cruoris hyrundo.
Prouerbii faciem certe habet et hic versiculus. Dicendus in homines improbos atque importunos, qui quicquid faciunt id immodice faciunt et ad odium vsque, non memores vulgatissimi sermonis, tum a lusu desistendum quum optimus est, ne voluptatem molestia sequuta contaminet.
494 Sat cito, si sat bene
Sat cito, si sat bene
Ex oratione quadam Catonis sumptum. Quo verbo monemur, ne in negociis agendis praecipites simus. Neque enim referre, quam cito quid fiat, modo bene fiat. Hieronymus ad Pammachium: Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat bene. Quod nos, inquit, quondam adolescentuli, quum a perfecto oratore in praefaciuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, quum omne Atheneum scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene.
→ corresponds to Adagia III ii 65 Aquila non captat muscas An eagle does not hunt flies
495 Bona nomina nonnunquam fieri mala, si nunquam interpelles
Bona nomina nonnunquam fieri mala, si nunquam interpelles
Alphii foeneratoris dictum apud Columellam, quod et ipsum in vulgi sermonem abiit. Et ille quidem debitorum nomina intelligebat; nos ad amicos aut officii debitores referre poterimus, vt accipiamus ex bonis diligentibusque amicis negligentes fieri, nisi consuetudine ac litteris subinde beniuolentiam renouemus officiique mutui admoneamus.
→ corresponds to Adagia II i 26 Multas amicitias silentium diremit Many's the friendship silence hath undone
495a Pueros astragalis, viros iure iurando fallendos esse
Pueros astragalis, viros iure iurando fallendos esse
Lysandri Spartani est apophthegma, quod significabat iusiurandum iis, qui viri videri vellent, sanctissimum haberi oportere; pueros talis rebusque leuibus falli posse, virum grauem nulla re alia quam iureiurando posse decipi.
→ corresponds to Adagia III iii 43 Viri jurejurando, pueri talis fallendi Cheat men with oaths and children with markers
496 Quarta luna nati
Quarta luna nati
Male fortunati quarta luna nati dicuntur, propterea quod astrologorum obseruatione ea luna rebus gerendis inauspicatior sit iudicata. Politianus: Ne quarta omnino luna (sicuti prouerbium fertur) nati credamur.
→ corresponds to Adagia I i 77 Quarta luna nati Born on the fourth day of the new moon
497 Copiae cornu
Copiae cornu
Ἀμαλθείας κέρας, id est Amalthiae cornu. Translatum a fabula caprae, quae Iouem aluerit. Dicitur de his, qui rerum omne genus domi conditum habent et a quibus quiduis possis petere. Plautinus parasitus epistolam cornucopiae appellat. Et Aulus Gellius Pliniusque testantur auctores nonnullos id tituli suis commentariis indidisse, tanquam in eis nihil non contineretur, omniaque inde petenda esse.
→ corresponds to Adagia I vi 2 Copiae cornu A horn of plenty
498 Aquila non capit muscas
Aquila non capit muscas
Significat summos viros in rebus leuiculis labi nonnunquam, non quod parum assequantur, sed quia negligant.
→ corresponds to Adagia III ii 65 Aquila non captat muscas An eagle does not hunt flies
499 Aquilam volare doces
Aquilam volare doces
In eos dicitur, qui doctum docent aut qui memorem monent. Eandem habet sententiam Delphinum natare doces et Piscem natare doces.
→ corresponds to Adagia I iv 97 Delphinum natare doces You teach a dolphin to swim
500 Aquam culpat ardea
Aquam culpat ardea
Vulgatum quidem est et neotericum, verum non indignum, quod veteribus annumeretur. Competit in eos qui, vt suam inscitiam praetexant aliquo pallio, res culpare solent. Veluti si quis legendi imperitus characteres malos esse causetur.
→ corresponds to Adagia I ix 55 Illotis manibus With unwashed hands